Skip to the text

Articulus 36

DE AMORE : QUOD OMNIA SUO MODO AMENT BONUM, ET PROPTER BONUM OPERENTUR, ET QUOD IPSEMET DEUS AMET OMNIA.

OMNIBUS est igitur bonum et optimum, id est, summum « bonum » et pulchrum « est » cunctis concupiscibile et amabile et delectabile. Est enim convenientissimum cunctis bene dispositis. Et per ipsum et propter ipsum minora meliora conversibiliter amant, id est, bona minora amant præstantiora tanquam suas causas, et sociative æquiformia æque honorabilia, id est, æqualia amant coæqualia sibi, et meliora minora provide, id est, meliora amant inferiora tanquam suos effectus; et hæc semetipsa singula quæque connexæ, id est, conjunctim amant se invicem. Et omnia bonum et optimum desiderantia facit, quia impressit omnibus desiderium naturale ad propriam perfectionem ac finem, et vult omnia quæcumque facit et vult.

Audebit autem et hoc dicere vera ratio, id est, fiducialiter dico ex vera ratione, quia et ipse omnium causalis per bonitatis excellentiam, id est quod summa et prima causa « per excellentiam » suæ « bonitatis », omnia amat, in quantum sunt sui effectus. Unde in libro Sapientiæ dicitur :1 Diligis omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti. Et hoc agit ex sua bonitate, quoniam omne creatum, est quoddam bonum participatum, et simile per hoc aliquo modo bono primo et increato, secundum quod effectus vocatur participata similitudo propriæ causæ. Sic omnia facit et vult, omnia continet, omnia convertit, id est, cuncta conservat et « convertit » ad se propter se, sicut et Salomon protestatur :2 Omnia propter se ipsum operatus est Dominus. Qui per Ezechielem fatetur :3 Propter memetipsum ego faciam, non propter vos, notum sit vobis. Hinc Proclus ait : Omnis processus per similitudinem secundorum ad prima efficitur; et rursus : Omnis conversio per similitudinem efficitur eorum quæ convertuntur, ad id ad quod convertuntur.

Et est etiam divinus amor optimus, id est, increatus Dei « amor » in Deo consistens vere « optimus est », et idem quod ipsemet Deus amans, et est optimi, id est præstantissimi objecti, quoniam Deus primo omnium amat se ipsum, per optimum, id est per propriam bonitatem et amabilitatem. Hinc alia littera clarius continet, Propter bonum, id est ob propriam bonitatem.

Ipse enim benefactor exsistentium amor, id est amor divinus causa omnis boni ac doni creati, beneficus rebus creatis, in optimo per excellentiam ante subsistens, id est, ante omne creatum excellentissime in Deo ab æterno consistens, non sinit ipsum infecundum in se ipso manere, id est, non permisit Deum « in se ipso manere » absque germine et effectu.

Verumtamen hoc non est intelligendum, quod Deus naturali emicatione aut necessaria seu inevitabili emanatione, creata produxerit, ut quidam Peripatetici atque Platonici putasse videntur, etiam auctor libri de Causis, et Avicenna et Algazel et Alphorabius, multique alii, qui et dixerunt mundum ab æterno fuisse, et tamen a Deo fluxisse. Non tamen senserunt Deum aliqua coactione fecisse creata, sed ex naturali superabundantia suæ bonitatis et communicabilitatis ac dilectionis, non potuisse se continere a suæ bonitatis communicatione. Quumque emanationem divinam ad intra qua Pater gignit Filium naturali emanatione, non noverint, dixerunt Deum ab æterno procreasse creata quasi naturali diffusione. Unde et Aristoteles dixit: Idem eodem modo se habens, facit idem. Ex eadem quoque dixerunt radice, quod Deus altissimus per se ipsum immediate non produxit nisi primam intelligentiam, et illa secundam primamque animam nobilem et primum orbem cœlestem, sicque deinceps, prout Avicenna in sua Metaphysica scripsit expresse. Et auctor libri de Causis in commentario nonæ propositionis: Causa (inquit) prima supereminet omnibus rebus, quoniam ipsa est causa intelligentiæ et animæ et naturæ et reliquis rebus; verumtamen est creans intelligentiam absque medio, et creans animam et naturam et reliquas res mediante intelligentia.

Denique, quamvis opiniones istæ excellentiorum philosophorum videntur aliquid subtilitatis continuisse, tamen revera irrationabiles sunt et stultæ ; nec solum contra catholicam fidem, sed insuper debilissimi fundamenti. Quum etenim causa prima sit supersapientissimus intellectus, et per intellectum omnia causans et operans, hinc sicut plura et innumerabilia simul intelligit, sic et plura simul efficere potest, agitque omnia ad extra liberrime.

Quod ergo princeps theologorum hic asserit, quod amor divinus non reliquit eum sine germine esse, intelligendum est sic, quod non aliunde aut ab extrinseco, sed ex se ipso et ex propria bonitate, communicabilitate, liberalitate et amore motus est ad rerum creationem, quas et prius dilexit quam condidit: nempe amare est alicui bonum velle. Et quamvis creaturas non produxisset, non tamen in se ipso infecundus sterilisve fuisset aut esset, qui per Isaiam deprompsit: Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit

B Dominus; si ego qui ceteris generationem tribuo, sterilis permanebo?4 Quod quamvis suo modo ad litteram exponatur, tamen ex verbis illis accipitur argumentum probandi quod præter omnem emanationem ad extra, sit in divinis generatio vera processioque ad intra. Propter quod etiam dicunt theologi, quod emanatio illa in Deo ad intra, est causa, exemplar et ratio omnis emanationis ad extra. Hinc quoque subjungitur:

Movit autem ipsum in agendum, id est, divinus amor induxit Deum ad communicandum se ad extra et ad producendum creata, juxta omnium genitivam excellentiam, id est secundum suam causalitatem altissimam qua est «omnium» causativus, juxta illud in Genesi, Istæ sunt generationes cœli et terræ:5 ubi generatio sumitur extense pro quacumque productione seu etiam creatione.

Footnotes

  1. Sep. xii, 21. ↩

  2. Prov. xvi, 1. ↩

  3. Ezch. xvi, 21. ↩

  4. Is. LXVI, 9. ↩

  5. Gen. u. 4. ↩

Chapter 41 of 143