Articulus 37
OBJECTIO DE USU VOCABULI AMORIS EXCLUDETUR: PRIMO PER RATIONEM.
CONSEQUENTER excludit quamdam objectionem.
Et ne quis nos arbitretur contra Eloquia amoris cognominationem honorificare, id est, ne aliquis putet quod contra morem sacræ Scripturæ honoremus nomen amoris, utendo illo in divinis ac Deo adscribendo amorem, quia in rebus carnalibus solemus uti hoc nomine.
Est quidem enim irrationabile, ut arbi- tror, et stultum, non virtuti intentionis attendere, id est non considerare rem significatam et intentionem loquentis seu instituentis, sed dictionis, id est principaliter intendere proprietati vocabuli. Propter quod ait Hilarius: Sermo debet rei esse subjectus, non res sermoni. Idcirco dum constat de re, vanum est de terminis cavillare.
Et hoc non est divina intelligere volentium proprium, id est, abusio talis non convenit cupientibus intelligere Scripturas ac divinorum adipisci notitiam, sed contentiosis et curiosis: juxta illud ad Timotheum: Superbus est, nihil sciens, sed languens circa pugnas verborum.1 Sed sonos leves recipientium, id est, istud convenit eis qui vocem verborum advertunt, quæ tanquam successiva leviter sonant, ac sonando pertranseunt ac desinunt esse, et hos usque ad aures transeuntes forinsecus contuentium, id est, istud illorum est qui contuentur et intra se pensant sonos ipsos verborum pertingentes extrinsecus « usque ad » audientium « aures », et nolentium scire quid quidem talis dictio significet, id est, non curantium discere quid vocabulum tale aut tale designet, quomodove eam oporteat et per alias æque potentes et manifestiores dictiones declarare, id est, aut qualiter exponenda sit per terminos ejusdem et æqualis aut certe clarioris significationis.2
Patientiumque elementis et litteris non intellectis, id est, sustinentium aures suas immutari ac percuti sono et voce exordinatorum ac litterarum quas non intelligunt, et syllabis et dictionibus incognitis, id est, quarum significationem ignorant, et non ingredientibus in animæ suæ intellectuale, id est, non intrantibus intellectum ipsorum quoad veram significationem, sed foris circa labia et auditus eorum percrepitantibus, id est, aerem moventibus ac agitantibus forinsecus ad aures et os illorum.
Ac si non liceat quatuor numerum, id est « numerum » qui dicitur « quatuor », seu quaternarium numerum, per bis duo significare, aut simplam lineam per rectam lineam, supple, designare: quod utique licet, puerileque esset oppositum dicere; aut maternitatem per paternitatem. Interdum enim paternitatem et maternitatem accipimus prout solam designant relationem, sicque uno pro alio utimur indistincte. Ut quum dicitur: Pater est res habens filium. Nam si filiam habeat, non filium sexus virilis, nihilo minus pater est. Similiter mater est, si habeat filium, non filiam: nec in talibus locutionibus, pater, mater, filius, filia significant sexum, quia sic sunt in genere qualitatis; sed relationem, suntque in prædicamento Ad aliquid. Aut aliis quibusdam multis orationis partibus id ipsam significantibus.
Oportet autem scire secundum rectam rationem, id est vere rationabiliter, quia elementis, id est litteris, et syllabis, et dictionibus, et scripturis, et orationibus utimur per sensus, id est ex intellectuali institutione. Vel secundum alias translationes, Propter sensus, id est ad significandum ac aliis insinuandum mentis conceptum, juxta illud Platonis in secundo Timæi: Propterea sermonis est ordinata communicatio, ut præsto fierent mutuæ voluntatis indicia. Unde Philosophus dicit: Sunt ergo ea quæ sunt in voce, earum quæ sunt in anima passionum conceptionumve notæ.
Sic quum anima nostra intellectualibus operationibus, id est interioribus considerationibus et abstractionibus, ad invisibilia movetur, id est, ad divinorum ascendit notitiam et amorem, abundant cum sensibilibus sensus, id est, superflui sunt sensus et sensibilia, quia oportet relinquere ac transcendere ea, quamvis primo ministerialiter cooperentur. Sicut et intellectuales virtutes, id est, vires intellectivæ secundum quod tales, superfluæ sunt, quum anima deiformis facta per unitatem ignotæ et inaccessibilis lucis, id est, dum anima fuerit facta heroica et divina, atque per ardentissimam divini amo ris effigiem flammigeram increatæ luci unita, ac per mysticam theologiam in Deum absorpta, radiis desiderabilibus se immittit, id est, irradiationibus supernis deificis ac summæ sapientiæ splendoribus valde optandis se ingerit, unit, infundit. Quamvis autem in tali ecstatica elevatione vires intellectuales concurrant, non tamen ut intellectuales, sed et divinæ ac deiformes et altiores se factæ invisibilibus theoriis, id est per contemplationes theoricas et mysticas visiones, in quibus oportet se ipsum omnes quoque intellectuales vires ac operationes transcendere, prout primo Mysticæ theologiæ capitulo dicitur.
Quum vero animus per sensibilia removeri festinat, id est, dum mens humana properat et conatur ex sensibilium consideratione « removeri », id est ab istis inferioribus abstrahi et elevari, ad contemplabiles invisibilitates, id est ad contemplativos ac sapientiales excessus et divinorum intelligentias, pretiosiores omnibus sunt clariores sensibus provectus, id est, aptiores et appetibiliores sunt dictiones et sermones qui magis aperti sunt et amplius provehunt ad intelligendum quæ proponuntur, lucidiora verba planiora visibilibus, id est clariora et faciliora verba ad proficiendum ex visibilibus et per sensibilia ad intelligibilia ac divina; sicut quum non plana sunt accumbentia sensibus, id est, quemadmodum dum ea quæ exterioribus sensibus occurrunt seu percipiuntur, non sunt evidentia, neque ipsa animo adsistere sensibilia bene poterunt, id est, non valebunt « ipsa sensibilia » lucide præsentare et cognoscibilia facere homini. Accidentia quippe magnam conferunt partem ad cognoscendum intellectualiter substantiam rei. Idcirco dum illa non sunt evidenter agnita, non inducunt ad claram sui subjecti notitiam. Hinc alia translatio clarius continet: Quippe si obscura sunt quæ adjacent sensibus, ne ipsi quidem animo rite suggerere sensibilia poterunt.
Footnotes
Chapter 42 of 143