Skip to the text

Articulus 35

BONUM ET PULCHRUM ESSE CAUSAM UNIVERSALIUM MOTUUM ET QUIETUM.

HORUM ergo et sensibilium in universo trium motuum, id est in communi seu toto, et multo prius unoquoque mansionum et stationum et collocationum, causale est et continens et finis, bonum et optimum, et super omnem statum et motum: id est, summum « bonum » et primum pulchrum, quod est « super omnem » quietem « et motum, est causale » et conservativum atque finale principium

D « mansionum » et requietionum ac localium constitutionum in quolibet ente, « multo prius » et principalius quam quæcumque alia causa; « prius » quoque, quia in re particularia sunt ante universalia, quæ abstrahuntur a particularibus et singularibus. Istud, sicut et quædam sequentia, paulo ante elucidata sunt.

Propterea omnis status et motus, est et ex ipso, et per ipsum, et in ipsum, et pro- pter ipsum, id est, « ex ipso » tanquam ex causa efficiente, « et per ipsum » tanquam per causam formalem et exemplarem, « et in ipsum » reductive, « et propter ipsum » sicut propter causam finalem.

Etenim ex ipso et per ipsum profluxit et essentia et vita omnis et mentis et animæ et omnis naturæ, id est omnis vita intellectualis, et animalis seu sensitiva, et naturalis; parvitates, æqualitates, magnitudines, mensuræ omnes; et exsistentium corrationabilitates, id est consonantiæ et coordinationes pulchræ ac rationabiliter institutæ, et compactiones et concretiones; universitates, partes; sicut expositum est.

Insuper ex ipso summo bono et pulchro sunt: unum omne creatum, et multitudo, sicut in quinto theoremate Proclus probat: Omnis (inquiens) multitudo secunda est ab uno. Nec verum est, nisi ad pium intellectum, quod quidam dixerunt, quod ab uno simplici non procedit immediate nisi unum, quum omnes angeli cœlestesque orbes et elementa immediate a Deo creata sunt, juxta illud Genesis:1 In principio creavit Deus cœlum et terram. Ideo Avicebron in libro Fontis vitæ, propositionem illam recte negavit, et quidam injuste eum super hoc reprehendit. Conjunctiones partium, totius multitudinis unitates, consummationes universalitatum; quale, quantum, tantum, multum; comparationes, discretiones; omnis multitudo, omne summum, id est valde altum, termini omnes; ordines, eminentiæ, elementa, formæ; omnis essentia, omnis virtus, id est omnis potentia, omnis operatio, omnis habitus, omnis sensus, omnis ratio, omnis intellectus, omnis illuminatio, omnis scientia, omnis unitas.

Et simpliciter, omne exsistens, est ex bono et optimo, et in bono et optimo est conservative, idealiter, virtualiter, cognitive, et in bonum et optimum convertitur. Unumquodque enim convertitur in id a quo procedit, et per quot procedit, per tot convertitur, juxta Proclum. Et omnia quæcumque sunt et fiunt, per bonum et optimum sunt et fiunt, secundum illud Joannis:2 Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.34 Et ad Romanos dicitur: Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Et ad hoc omnia vident, id est naturalem habent respectum ad illud, et per modum videntis se habent, ipsum finaliter appetendo, secundum illud Psalmi:5 Oculi omnium in te sperant, Domine. Et ab ipso moventur, qui unicuique impressit inclinationem ad proprium finem, et continentur, et propter ipsum et per ipsum; et in ipso omne principium exemplativum, consummativum, intellectuale, speciale, formale, id est universæ causæ exemplares ad similitudinem in se præconceptam causantes, et perfectivæ suorum effectuum, intellectualiterque agentes.

Et simpliciter, omne principium, omnis continentia, omne summum, aut ut comprehendens dicam, omnia quæ sunt, ex bono et optimo; et omnia quæ non sunt, superessentialiter in bono et optimo, id est, etiam ea quæ non sunt nec erunt, sunt in Deo cognitive et virtualiter, imo et idealiter, secundum Ægidium et Henricum, ac alios qui ponunt in Deo infinitas ideas. Et est omnium principium et finis, et superprincipale et superfinale: quia ex ipso, et per ipsum, et in ipso, et in ipsum sunt omnia, ut ait sacer sermo.

Footnotes

  1. Gen. 1, 1. ↩

  2. Rom. x1, 36. ↩

  3. Joann. 1, 3. ↩

  4. Ps. cXLIV, 15. ↩

  5. Rom. x1, 36. ↩

Chapter 40 of 143