Articulus 49
MALUM NON ESSE ALIQUID POSITIVUM IN EXSISTENTIBUS.
SED neque in exsistentibus est malum, quasi sit aliquid positivum, et dum formaliter sumitur. Istud sæpe monstratum est; tamen resumit, ut clarius et multiplicius probet fortiusque inculcet mentibus hominum. Disputat quippe contra pessimum errorem ac hæresim perfidorum duo principia ac genera rerum effectiva ponentium, videlicet unum per se bonum, aliud per se malum. Quæ hæresis tempore beatissimi Joannis apostoli cœpit per Marcionem hæresiarcham: quam postmodum auxit et renovavit sceleratissimus Manichæus.
Si enim omnia exsistentia ex bono, et in omnibus exsistentibus bonum, id est, quoniam « omnia » quæ realiter sunt, fluxerunt « ex » primo et summo « bono » fontaliter, mediate vel immediate, « et in omnibus » quæ sunt, est aliquid boni, et omnia continet bonum, id est, bonum conservat cuncta in esse, quemadmodum et malum est corruptivum; aut non erit malum in exsistentibus tanquam aliquid positivum, aut in bono erit, ita quod aliquid essentiæ mali erit bono admixtum.
At in bono non erit, id est, non potest ita esse « in bono ». Etenim neque in igne frigus, neque ille vitiatur eo, id est, ignis non vitiatur frigore tanquam qualitate sibi naturaliter inhærente aut conveniente, et ipsum denominante, et malum bono inexsistente, id est, malum non bonificatur per hoc quod ei bonum inest: quia secundum hanc hæresim, contrariantur omnino, nec unum per aliud a sua natura mutatur.
Si autem fuerit, quomodo erit in bono malum? id est, dato quod « malum » formaliter sumptum, sit aliquid positivum, « quomodo erit » subjective « in bono »? Si quidem ex eo, inconsequens et impossibile, id est, ineptum est dicere, « et impossibile » est, quod malum ita acceptum, sit ex bono veluti quid reale: quod probat evangelica auctoritate. Non potest enim, ut Eloquiorum veritas ait, arbor bona fructus malos facere, neque illud iterum, id est, malum non potest facere bonum, seu arbor mala non valet facere fructus bonos. Quod Christus ad litteram dixit non de duabus naturis contrariis, ut Manichæi putabant, sed de hominibus bonæ ac malæ voluntatis. Christus tamen non vult quod bona voluntas nequeat fieri mala, neque mala bona. Porro Theologus ad hoc istam allegat hic auctoritatem, quod ex bono, ut tale, non queat procedere nisi bonum, quamvis ex bona voluntate, secundum quod libera et defectiva atque errabilis, potest oriri malum.
Si autem non ex ipso, id est, si malum non est ex bono, ex alio clarum quia principio et causa erit, id est, certum quod sit « ex alio principio et » alia « causa ». Etenim aut malum ex bono erit, aut bonum ex malo; aut si non hoc possibile, id est, « si possibile non » est istud ita esse, ex alio principio et causa erit et bonum et malum, id est, ex duobus principiis erunt, et erunt duo prima effectiva rerum principia. Quod reprobat, subdens: Omnis enim dyas non principium, id est, nulla dualitas seu binarius est primum rerum principium; monas autem erit totius dyadis principium, id est, unitas est principium dualitatis. Et quidem inconsequens, ex uno et eodem duo omnimodo contraria provenire et esse, quum causa producat simile sibi: idcirco effectus ejusdem causæ sunt simul in eodem aliquo similes; et ipsum principium non simplum et singulare, id est, inconveniens quoque est dicere primum « principium non » esse simplex, « singulare » ac unicum, sed partitum et biforme, id est divisum seu divisibile atque compositum, et contrarium in se ipsum et mutabile, id est constare ex contrariis quorum unum agat in aliud, ut sunt mixta ex elementis, et ipsum esse mutabile.
Hæc eadem Proclus ex documentis Platonis subtiliter probat in Elementatione theologica, dicens: Omnis multitudo secunda est ab uno. Quod in commentario quinti theorematis probat pulcherrime ac diffuse. Hinc denuo protestatur: Omnia entia procedunt ab una prima causa; et, Omnis ordo ac multitudo ad unam primam reducitur unitatem. Item: Omne, inquit, primo et principaliter ens secundum unumquemque ordinem, unum est, neque duo [vel] plura.
Chapter 54 of 143