Skip to the text

Articulus 27

DE BONITATIS DIVINÆ DIFFUSIONE IN ANGELOS ET ANIMAS RATIONALES.

PER quos substitere, id est, per radios istos subsistentiam sortitæ sunt tanquam per causas formales intrinsecas, invisibiles et intellectuales omnes et essentiæ et virtutes et operationes. Intelligentiæ namque seu angeli sunt quidam radii luminis increati, potentiæ quoque ipsorum et actus fluunt a radiis ipsis. Sic et omnis creatura dicitur quidam radius sui Creatoris. Porro ab essentia fluit virtus seu potentia, atque ab essentia per potentiam causatur operatio rei simili modo a radiis illis substantialibus. Ex quibus tanti theologi verbis multum roboratur positio dicentium non esse materiam ullam in angelis.

Per eos sunt, et vitam habent non deficientem, et non minoratam omni corruptione et morte, id est indeficientem, perpetuam, a sua duratione imminorabilem quacumque « corruptione » naturali seu « morte » quæ sit corruptio ipsius substantialis esse. Attamen mors culpæ et corruptio vitiorum inest dæmonibus. Omnis quoque creatura, in quantum ex nihilo est, de se in nihil vertibilis est; et annihilaretur, nisi a suo Creatore manuteneretur in esse, ut non solum philosophi Plato, Proclus, Avicenna, sed theologi quoque Gregorius, Damascenus, Anselmus, testantur. Et materia et generatione purgatæ, id est puræ ac liberæ a « materia », quæ est pure passiva potentia, subjectum formæ substantialis, ac intellectualis perfectionis impeditiva; et ab inconstantia et fluxu et aliud aliter ferente mutabilitate sursum positæ, id est collocatæ et exsistentes super instabilitatem et fluxum, ac mutabilitatem ferentem, id est inducentem, « aliud » esse et « aliter », id est, facientem aliter et aliter se habere.

Et incorporales et immateriales intelliguntur. Ideo a philosophis nuncupantur substantiæ separatæ. De hoc in libro de Causis multa dicuntur, videlicet : Intelligentia est substantia quæ non dividitur; Substantiæ unitæ intelligibiles, non sunt generatæ ex re alia, et omnis substantia stans per essentiam suam, non est generata ex re alia. Itemque : Omnis substantia stans per se ipsam, est non cadens sub corruptione; omnis substantia stans per essentiam suam, est simplex et non dividitur; omnis substantia simplex, est stans per se ipsam, hoc est per essentiam suam. Et rursus: Omnis substantia destructibilis, non sempiterna, aut est composita, aut delata super res alias. Hinc et Proclus probat subtiliter, quod omne conversivum ad se ipsum, necessario est simplex, indivisibile, incorporeum, immortale, quoad id quo est taliter conversivum et reditivum ad se.

Et ut intellectus, id est tanquam mentes separatæ, per se stantes sine contagione materiæ, supermundane intelligunt, id est, deiformiter noscunt simplici intuitu, sine compositione ac divisione, et sine reflexione et conversione ad rerum phantasmata, et exsistentium propriæ illuminantur rationes, id est, rerum « rationes » ac formæ seu species « illuminantur » ac decorantur in eis ex irradiatione Altissimi super ipsas. Hinc alia littera continet: Et exsistentium proprie splendidantur sermones. Porro aliæ translationes evidentiores videntur: quarum est una, Rerum rationes divinis illustrationibus discunt; alia vero, Exsistentium proprie illuminantur rationibus. Et iterum in cognata, quæ propria sunt, deferunt, id est, illuminationes et cognitiones sibi desuper factas, in angelos sibi propinquiores et inferiores transfundunt, ut constat ex dictis super Angelicam hierarchiam. Unde alia ait translatio: Rursus ad propinquiora et cognata, quæ didicerunt, transmittunt.

Et habitationem ex bonitate habent, id est, mansionem in Deo ac cœlo empyreo, atque in propriis hierarchiis ac choris, et in pace interna, « habent » efficienter « ex bonitate » increata, quæ Deus est. Etenim teste Philosopho, dans formam dat consequentia formam, quæ sunt locus et motus. Ex bonitate demum sua intrinseca, quæ est eorum formalis essentia, convenit eis formaliter mansio eis connaturalis in choro ac ordine suo, saltem inchoative.

Ex bonitate vero et excellentia meritorum suorum, sortitæ sunt completive distinctas ac proprias mansiones. Unde Salvator deprompsit, In domo Patris mei mansiones multæ sunt, hoc est diversi gradus et collocationes præmiorum, juxta diversos gradus distinctionesque meritorum.1 Alius textus habet: Habent item ex bonitate constantiam, id est permanentiam seu firmitatem in bono.

Et fundamentum eis inde est, id est, ex bonitate habent radicationem ac stabilimentum in Deo, in quo per bonitatem virtutum et gratiæ ab exordio manserunt fundatæ, et per conversionem ad ipsum ac beatificam visionem, confirmatæ et immobilitatæ sunt in Creatore, et continentia, id est conservatio, et custodia, id est tuitio ac securitas ab omni nocumento, et refectio bonorum, id est epulatio felix, juxta illud:2 Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ. Et ejus appetentes, id est, eamdem refectionem quam habent, jugiter cupientes, quoniam nunquam fastidiant ipsam: imo satietas et appetitus ibi sunt simul in eodem. Etenim teste summo Apostolo, In ipsum desiderant angeli prospicere.3 Et esse et bene esse habent ex summo bono, utputa perfectionem primam et secundam, id est perfectionem substantialem et accidentalem. Propterea asserit Proclus: Ab eodem habet res esse et bene esse. In libro quoque de Causis, propositione octavadecima, inducitur: Res omnes habent essentiam propter ens primum, et res vivæ omnes sunt motæ per essentiam suam propter vitam primam, et res omnes intelligentes habent scientiam propter intelligentiam primam, id est a primo intelligente atque sciente, ut ibidem in commentario exponitur.

Et ad eam (ut possibile) reformatæ et bene specificatæ sunt, id est, ad primam ac summam bonitatem conversæ, reductæ et configuratæ sunt, quantum per naturam ipsis possibile est. Sunt namque constitutæ in termino suæ perfectionis, et potentialitas in ipsis ad actum perfecte redacta est, præsertim quantum ad essentiale præmium earumdem felicitatemque principalem. Ex his quæ post se sunt, communicant, id est, mentes illæ angelicæ superiores ex donis et bonitatibus sibi divinitus distributis diffundunt ac largiuntur inferioribus angelis, ut divina lex suggerit, id est, secundum quod ordinatio ac jussio Dei ipsis præfigit, instigat, hortatur, in eas ex bono prodeuntibus donis, id est, muneribus divinarum influxionum ac illuminationum procedentibus et descendentibus in mentes illas inferiores « ex » summo « bono » per mentes superiores.

Inde eis superornati sunt ordines, id est, ex illa influxione et illustratione divina, diversi ac decori et pulchre ornati chori et « ordines » sunt in angelis : de quorum officiis, distinctionibus et dispositionibus tractatum est libro de Angelica hierarchia; ad se invicem unitates, id est mutuæ uniones, seu aptæ counitiones, secundum quod sapientis est ordinare; inter se invicem locationes, id est constitutiones omnium et singulorum in convenientibus locis ad invicem, secundum quod angeli dicuntur esse in locis definitive, inconfusæ discretiones, id est distinctiones et differentiæ ab invicem valde decoræ, quoniam species rerum concatenatæ et counitæ sunt, quemadmodum numeri.

Ad meliores reductivæ minorum virtutes, id est vires idoneæ ad reducendum ac convertendum mentes inferiores ad superiores pro illuminatione suscipienda ab illis, circa secunda providentiæ majorum, id est activæ provisiones superiorum angelorum circa inferiores et circa humana, propriarum uniuscujusque virtutum custodiæ, id est observationes « virtutum propriarum uniuscujusque » angeli. Nam unusquisque illorum inconfuse custodit et explet quod spectat ad se, nec terminos sibi præfixos transgreditur : ideo subditur, et circa eas non labentes ambitus, id est circumspectiones et perambulationes in exsecutione spectantium ad se nequaquam erroneæ. Circa appetitum optimi immutabilitates et sublimitates, id est invariabiles ac sublimes appetitiones et affectiones summi boni, in quod indeviabiliter feruntur, tendunt ac fixæ sunt ; et quæcumque alia dicta sunt a nobis in eo, id est de appetitu isto, seu in tractatu de Angelicis proprietatibus et ordinationibus.

Sed quæcumque ipsius cœlestis hierarchiæ sunt angelicæ mundationes, id est, universæ purgationes activæ et passivæ quæ sunt in tribus angelicis hierarchiis, et supermundani luciducatus, id est illuminationes supernæ ac directivæ, et consummationes totius perfectionis angelicæ, id est perfectivæ actiones, utputa tres actus hierarchici angelicorum spirituum, ex causalissima et fontali sunt bonitate, id est a primo increatoque bono, a quo est omnis causalitas, fecunditas, influentia creaturarum : et bonum illud omnipotens, est incomparabiliter causale, fecundum, operativum, utputa infinitæ opulentiæ in se ipso, juxta illud libri de C Causis : Primum est dives in se, et dives in aliis.

Ex qua et deiforme eis donatum est, id est, ex bonitate illa præstitum est angelis quod sunt deiformes, hoc est præ ceteris creaturis Creatori similiores, utputa solum intellectuales, immateriales, simplici intuitu et infallibiliter intelligentes, et elucere in eis occultam bonitatem, id est, quod incomprehensibilis bonitas, liberalitas, perfectio Dei, in ipsis præclarius fulget ac repræsentatur ; et esse angelos, tanquam enuntiatores divini silentii, id est, quod sunt primi præcones ac nuntii denuntiantes ecclesiasticæ hierarchiæ ea quæ Deus in se ipso disposuit, concepit, decrevit, et inferioribus insinuare proposuit, prout super Angelicam hierarchiam expressum est. Nam et angelus interpretatur nuntius : estque nomen officii, non naturæ, secundum Gregorium.4 Et ut luminaria clara, id est, quod vere sunt splendida luminaria, intellectualis luminis copiose contentiva ac aliis infusiva, in abditis5 exsistentis interpretativa, id est expositiva secretarum veritatum in abscondito sapientiæ Dei thesauro latentium, præmissos, id est nuntios ad talia revelanda desuper missos antequam fiant.

Consequenter ostenditur qualiter animabus rationalibus suo modo communicantur divina charismata.

Sed et post illos sacros et sanctos intellectus, id est post mentes illas supernas, immaculatas et virtuosas in intellectu et affectu, in se et in suis operibus, animæ et quæcumque sunt animarum bona, per summe optimam sunt bonitatem, id est, « animæ et » cuncta naturalia atque gratuita « bona » earum, producta sunt a superoptima bonitate :

Amatrices eas esse habendi essentialem vitam, id est, quod ipsæ animæ amant et cupiunt habere ac retinere vitam naturæ, et ipsum vivere primum, quod secundum Philosophum, est ipsis viventibus esse : a quo vivere intrinseco, primo, essentiali, animabus communicato, derivatur ac profluit vivere secundum, id est actio vitalis;6 insolubile ipsum esse posse in optimorum bonitatem principalem reduci, id est, incorruptibile et immortale esse rationalium animarum « posse reduci » ad summam « bonitatem », a qua optima quæque fluxerunt; et inde emanantium illuminationum in participatione fieri, id est, effici et constitui « in participatione illuminationum emanantium » a summa bonitate, secundum summam analogiam, id est juxta maximam proportionem, capacitatem et habitudinem ipsis possibilem; et deiformitatis donationem ut virtus participare, id est, partim suscipere etiam divinas proprietates, ut immortalitatem, intellectualitatem liberumque arbitrium, « ut virtus », id est, quantum possibile est et potestas animæ se extendit, quæ facta est in umbra intelligentiæ, et vim intellectivam habet defectuosam ac discursivam; et quæcumque alia a nobis in his quæ sunt de anima, enumerata sunt, id est, alia omnia dona quæ sortita est anima, quæ enumeravimus in tractatu quem de anima compilavimus, habet anima ipsa a bono illo supremo. Quo constat quod beatissimus Dionysius librum quoque de anima edidit : quem utinam haberemus.

Footnotes

  1. Joann. xiv, 2. ↩

  2. Ps. xxxv, 9. ↩

  3. 1 Petr. 1, 12. ↩

  4. Greg. hom. 34. ↩

  5. * adytis ↩

  6. * et posse ad angeli-cas inten-tas vitas, per eas ut optimas ductrices, in omnium optimorum ↩

Chapter 32 of 143