Articulus 38
PRÆDICTÆ OBJECTIONIS EXCLUSIO PER AUCTORITATES; ET DE SIGNIFICATIONE NOMINIS AMORIS.
CONSEQUENTER probat auctoritate Scripturæ quæ dixit.
Verumtamen ut non hæc dicere putemur, id est, ne prædicta videamur asserere, utputa nomen amoris locum habere in divinis, tanquam divina Eloquia submoventes, id est, quasi Scripturis contradicentes, et eas quantum in nobis est evertentes, audiant hanc amoris nominationem criminantes, id est, reprehendentes nomen amoris divinis attribui, et in spiritualibus locum habere, seu pro spirituali dilectione accipi posse, advertant sequentia. Ama eam, inquit, et custodiet te; amplexare eam, et exaltabit te; honora eam, ut te comprehendat. Hæc in libro Proverbiorum sunt scripta. In libro Sapientiæ quoque asseritur: Hanc amavi et exquisivi a juventute mea. Sed et Christus ad Petrum: Petre, amas me? Et quæcumque alia secundum amatorias theologias dicuntur, id est, hæc et his similia quæ in theologicis libris conscripta sunt in capitulis de divino amore tractantibus, supple, satis probant intentum.
Et quidem visum est quibusdam nostris theologis, id est, aliquibus nostris sermones sanctos tractantibus apparuit, et divinius esse nomen amoris, quam dilectionis, id est, quod « nomen amoris » non
Prov. IV, 6, 8.
Sap. VIII, 2.
Joann. XXI, 17.
D solum sit licitum, sed « divinius » quoque in Scripturis et aptius nomine caritatis, eo quod evidentius exprimat vehementiam quamdam et impulsum in amatum. Hoc tamen auctor iste non affirmat.
Scribit autem et divinus Ignatius, id est inclytissimus et ferventissimus martyr ab apostolo Joanne conversus, archiepiscopus Antiochenus: cujus excellentia demonstratur ex hoc quod tantus iste theologus ipsum pro auctoritate allegat, ac divinum appellat. Meus amor crucifixus est, id est, Christus Jesus amantissimus meus, cruci pro me affixus est. Quem beatissimus ille Ignatius non nominat solum suum amatum seu dilectum, sed et amorem, ad insinuandum vehementiam suæ dilectionis ad illum.
Et in ipsis introductionibus Eloquiorum invenies quemdam dicentem de divina sapientia: Amator factus sum formæ ejus.1 Hoc scriptum est in libro Sapientiæ.2 Quem librum quidam antiqui sancti doctores quasi editum a Salomone allegant. Hieronymus vero et Hebræi et doctores communiter dicunt quod editus sit a Philone disertissimo Judæorum, quem B. Hieronymus in libro suo de Viris illustribus, scribit fuisse tempore beatissimi Petri archiapostoli. Qui Philo in libro Sapientiæ aliquando loquitur in Salomonis persona:3 Præcepisti (inquiens) mihi, Domine, ædificare templum tibi in Jerusalem, etc.
Juxta hæc remanet quæstio cur liber ille vocetur introductorius Eloquiorum. Respondentque aliqui, quoniam introductivus est in libros Salomonis. Sed quia indeterminate hic dicitur, Eloquiorum, verius apparet quod ideo, quia multum specialiter disponit et confert ad totius intellectum Scripturæ, loquendo de Christo, qui est sapientia Patris, et de passione ipsius ac ejus operibus, ita quod quasi summarie continet totam Scripturam, ut patet diligenter legenti.4
Itaque hoc amoris nomen ne timeamus, id est, non vereamur eo uti in divinis, neque quis nos conturbet sermo de hoc disceptans, id est, nullus « sermo de hoc » disputans aut ambigens, nos perturbet. Mihi enim videntur theologi commune quidem dixisse dilectionis et amoris nomen, id est, mihi apparet quod auctores Scripturæ frequenter pro eodem sumpserunt utrumque hoc nomen, amor et dilectio, propter ea autem divinis magis referre amorem, id est, ob hoc amoris nomine potius usi sunt in divinis rebus et Scripturis, propter inconsequentem talium virorum adaptationem, id est ad confutandum inconvenientem amorem vel acceptionem nominis amoris, dicentium hoc nomen non congruere in Scripturis, neque in spiritualibus rebus.
Pulchre enim vero amore non a nobis tantum, sed ab Eloquiis ipsis laudato, id est, quum nomen amoris celebriter capitur pro « vero » ac spirituali « amore », non solum a nobis, sed etiam in Scripturis, multitudines non capientes uniforme amatoriæ divinæ nominationis, id est, turbæ imperitæ non intelligentes quomodo nomen amoris « uniforme » sit, id est commune ac indifferens ad utrumque amorem, proprie ad semetipsos partibile et corporale et dividuum labefecerunt, id est, viliter et indigne traxerunt ad se tanquam quid licitum, amorem carnalem, divisum, proprium et privatum.5 De quibus ait Apostolus: Omnes quæ sua sunt quærunt, non quæ Jesu Christi. Quum non sit verus amor, id est, amor carnalis « non » est « amor » sincerus ac « verus » et unius, sed umbra, aut magis casus a vero amore. Nempe quum amare sit alicui bonum velle, qui alteri seu sibi ipsi cupit, procurat, aut vult quod veræ saluti contrariatur, et ad damnationem perducit, ac maxime nocet, non vere diligit, sed potius odit alios et se, ut qui carnales delicias, vanos et mundanos honores, temporalia quoque superflua appetunt sibi seu aliis.6 Idcirco scriptum est: Qui diligit iniquitatem, odit animam suam. Hinc carnales amici sunt inimici. Attamen talis amor speciem quamdam habet veri amoris, et obscura illius imago censetur.
Remotum est enim multitudine, id est, a majori et carnali hominum parte longe est et inexpertum, singulare divini et unius rationis, id est amor ille præcipuus spiritualis, qui omnes comprehendit, amplectitur et includit, ac unitivus est omnium, amicos inimicosque diligens. Propter quod scriptum est: Latum mandatum tuum nimis; et item in Isaia, Coangustatum est stratum, ita ut alter decidat, et pallium breve utrumque operire non potest:7 quoniam cor humanum simul capere nequit carnalem et spiritualem amorem.8 Denique amor spiritualis dicitur « unius rationis », quoniam diligit universos sub una hac ratione, quia ad Dei imaginem sunt creati, felicitatis capaces, ac Christi sanguine liberati. Perfectio autem quo major, eo et rarior et paucioribus inest. Hinc Apostolus: Animalis (inquit) homo non sapit ea quæ Dei sunt.9
Ideo et sic difficilius nomen multis putatum, id est « nomen » amoris, quod a pluribus imperfectis ac defectuosis « difficilius » capitur, qualiter sit amor verus ac spiritualis. Illis namque apparet quod se ipsum castigare, violentare ac vincere et quasi quotidie mortificare, sit potius se odire quam vere amare. Contra quorum æstimationem ait Salvator: Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam.10 In divina sapientia statuitur, id est, ponitur in Scripturis ex inspiratione æternæ Sapientiæ pro vero et spirituali amore, et ad reductionem eorum et restitutionem in veri amoris notitiam, id est, ad hoc quod mente reducantur ac recollocentur in cognitionem « veri » et spiritualis « amoris », sicque assuescant, discant ac studeant se ipsos ac proximos spiritualiter adamare, bona gratiæ ac gloriæ jugiter cupiendo, procurando ac conservando sibi ipsis in primis ac aliis, et ita, ut absolvatur in ipso difficultas, id est, ita id fiat ut amplius non sit eis difficile ad spiritualem amorem se dare ac elevare.
A nobis autem iterum ubi et inconsequens quidem sæpe intelligendum terrenos zelos, id est, inconveniens est « nobis » et apud nos « terrenos zelos », id est affectiones sensuales intensas, frequenter accipere « ubi » Scriptura loquitur de amore spirituali, secundum opinionem melioris famæ, id est secundum expositionem et æstimationem sanioris intelligentiæ promulgatæ: Cecidit, quis ait, id est, quidam dicit: Cecidit dilectio tua super me, id est, ita dilexi te, et amor tui tam fortiter cor meum intravit, sicut dilectio mulierum. Hoc sumptum videtur ex secundo Regum libro, ubi sanctus et spiritualis vir David propheta Jonathan deflens: Doleo, inquit, super te, frater mi Jonatha, decore nimis et amabilis super amorem mulierum;11 sicut mater unicum amat filium suum, ita te diligebam. Qui amor prævalidus et intensus, dicitur zelus. Nec tamen de carnali intelligendum est affectu, quamvis ex superficie litteræ sic posset putari. Nam subditur:
In elucescentibus divinis sublimitatibus, id est in angelicis ac spiritualibus mentibus nobis desuper notificatis, in eadem virtute, id est in spirituali hac significatione, statuitur, id est ponitur, a sacris theologis dilectionis et amoris nomen secundum divinas manifestationes, id est juxta proprietates et declarationes spirituales. Et est hoc virtutis unificæ et conjunctivæ et differenter contemperativæ, id est, comparatio ista consistit in hoc, quod sicut amor carnalis facit in suo genere unionem carnaliter vivificam, prolificativam, et animorum ac corporum conjunctivam, atque amantium ita contemperativam; sic et melius ac multo sublimius spiritualis dilectio vivificat diligentes, unit, contemperat, colligat, et in se invicem transformat, habitareque facit unius moris in domo, una, concorditer atque pacifice:1213 et ita utraque contemperatio ista est multum differens ab invicem et distincta. Facit demum ista, et sic unit spiritualis amor, in bono et optimo, puta in Deo.
[« Virtutis », inquam, per bonum et optimum, id est per donum gratiæ ejus, ante substitutæ, id est præordinatæ a Deo, qui prædecrevit eam suis electis conferre, per bonum et optimum editæ, et continentis quidem æquipotentia, id est, infusæ et creatæ a summo bono, et conservantis coordinata seu paria in vigore, secundum socialem vicissitudinem, id est in quadam amicabili seu stabili connexione, quam conservant per temporum vices. « Virtutis » dico, moventis prima, id est superiora, ad minorum providentiam, id est ad providendum et communicandum se inferioribus, et collocantis inferiora conversioni superioribus, id est, subjecta aptantis ad convertendum, ad suscipiendum influxum beneficiorum a superioribus.14 Hinc apud Joannem disseruit Christus: Notum feci eis nomen tuum, ut dilectio tua in eis sit, et ego in eis. Et in prima Petrus Canonica inducit: Seniores, pascite gregem Dei spontanee, forma gregis facti;15 Paulus quoque: Tanquam si nutrix foveat filios suos, ita volebamus nos tradere vobis.16 amantem
Footnotes
Chapter 43 of 143