Skip to the text

Articulus 45

SOLUTIONES QUÆSTIONUM DICTARUM : ET PRIMO QUOD MALUM NON SIT ALIQUID EXSISTENS.

DEINCEPS ad hæc responsurus præmittit : Hæc quidem ergo forsan quis dicit, id est, aliquis potest hæc tangere ad insinuandum quæstionis difficultatem (unde alia littera habet : Ista quidem fortasse dicturus est quispiam), hujusmodi dubitationibus, id est diversis rationibus pro utraque parte hinc inde motus. Talis autem cæcorum ratio, id est, argumentatio ignorantium veritatem in ista quæstione est talis sicut jam tactum est. Nos vero dignabimur apud rerum veritatem respicere, id est, dignanter considerabimus quid hic respondendum sit juxta rei veritatem. Porro aliæ duæ translationes sic continent : Nos autem rogabimus eum (utputa taliter arguentem) ad rerum veritatem conspicere.

Et primum quidem hoc dicere confidemus, id est, ad hanc quæstionem in primis fiducialiter respondebimus : Malum non est ex optimo, id est, quod « malum » culpæ formaliter, hoc est, in quantum est malum culpabile, « non est » positive et effective ex summo bono, a quo tamen est permissive ; materialiter quoque, videlicet quantum ad id quod entitatis in ipso est, efficienter est a Deo, a quo omne esse et omne bonum procedit :12 primum equidem rerum creatarum est esse. Porro malum pœnæ et malum pœnale positivum, sicut adversa et debitæ castigationes culparum, quum sint justæ, sunt directe a Deo, juxta illud Amos : Si erit malum in civitate quod Dominus non fecit? Qui per Isaiam testatur : Ego Dominus, et non est alter, formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum. Denique mors, ut est sola privatio, non est realis ac positivus effectus, nec directe a Deo; sed ut est pro peccato juste inflicta, est a Deo secundum quod sibi competit aliquo modo esse, ut et infra dicetur. Si vero sumatur pro vitæ privatione cum pœnalibus dispositionibus ad eamdem, sic est juste a Deo, præsertim in rationalibus creaturis. Quo constat quomodo intelligendum sit illud Sapientiæ : Deus mortem non fecit, nec lætatur in perditione viventium ; creavit enim ut essent omnia.3

Et si ex optimo est, non est malum, id est, si malum culpæ est a Deo directe, formaliter et efficienter, « non est malum » culpæ. Sic quippe nihil procedit a bono nisi bonum : quod et Proclus et auctor libri de Causis, Avicenna et alii meliores philosophi multipliciter ac subtiliter ostenderunt, sicut et consequenter probat Theologus. Neque enim ignis frigere, neque optimi non optima adducere : id est, sicut in naturalibus ignis non habet causaliter et directe frigus efficere, sic in intellectualibus optimum non habet directe et efficienter malum culpæ, ut est tale, producere. Hinc et apud Matthæum ait Salvator : Omnis arbor bona bonos fructus facit, mala autem arbor fructus malos facit ; non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos.4

Et si exsistentia omnia ex optimo, id est, quum omnia quæ positive sunt aliquid, sint effective a summo bono immediate vel mediate. Natura enim optimo, adducere et salvare, id est, « optimo » naturale ac proprium est ad bonum deducere, et ad finem perducere salutarem, malo vero, corrumpere et perdere, id est, « malo » et vitioso in quantum est tale, competit corruptionem peccati inducere, modum, speciem ordinemque subvertere, et damnationem afferre, prout damnatio est salutis privatio. Nihil est exsistentium ex malo, id est, nulla res positiva ut talis, est directe et effective « ex malo », quod est privatio boni. Verum quod his objici posset, infra solvetur.

Et neque ipsum erit malum, id est, « ipsum malum », quod est privatio boni, aut culpa, non « erit » nec est aliquid positive, siquidem et sibi ipsi malum sit, id est, quamvis « sit malum » sibimetipsi. Hinc juxta Philosophum, si aliquid esset essentialiter aut totatiter malum, corrumperet semetipsum. Attamen in quantum quod moraliter malum est, nocivum et malum est sibi ipsi. Etenim uniuscujusque malum in proprium redundat auctorem, prout in Ecclesiaste legitur :5 Qui fodit foveam, incidet in eam. Propterea per Jeremiam asserit Dominus : Numquid me ad iracundiam provocant? nonne semetipsos in confusionem vultus sui?6 Hinc, Qui diligit iniquitatem, odit animam suam;7 et, Os quod mentitur, occidit animam.8 Et impii maxime lædunt, occidunt ac destruunt semetipsos. Et si non ita omnino, id est, « si omnino ita non » est, malum non erit malum totaliter, nec aliquid « erit malum » essentialiter.9 Unde alius habet textus : Quod nisi ita sit, malum non omnino erit malum. Sed habet quamdam optimi (secundum quam omnino est) partem, id est, habebit quamdam participationem ac portionem boni, « secundum quam est omnino », in quantum illam participat.

Et si (pro quia) exsistentia bonum et optimum desiderant, naturali ad minus inclinatione, ut frequenter expressum est, et omnia quæcumque faciunt, per inspectum optimi faciunt, id est, universa quæ agunt, efficiunt intuitu ac desiderio summi boni finaliter ac mediate ad minus; et omnis exsistentium speculatio, id est intuitus seu intentio, principium habet et finem optimum, id est, ex bono inchoatur et a positiva potentia, et ad finem laudabilem terminatur vere vel apparenter, ita quod operans intendit bonum suo judicio. Neque enim ad mali naturam respiciens facit quæ facit, id est, non intendit nec eligit nec appetit malum secundum quod malum, quum objectum appetitus sit bonum, nec malum ut tale, est eligibile aut appetibile, sed odibile atque fugibile. Enimvero qui mala pœnalia appetunt, ut adversa, dolores, disciplinas, et mori pro fide, seu medicinalia amara, non cupiunt illa ut mala, sed ut utilia ac salubria, ad salutem aut sanitatem accommoda. Quomodo erit malum in exsistentibus? id est, « malum » culpæ, aut aliquid essentialiter atque totaliter malum, esse non valet in aliquo exsistente, nec inter exsistentia computari tanquam aliquid positive. Aut omnino ǒv tali optimo desiderio desertum, id est expers « omnino desiderio » summi boni ?

Et si exsistentia omnia ex optimo, id est, quum entia cuncta ex summo bono manaverint, et optimum summitas exsistentium, id est, summum bonum sit primum principium et vertex altissimus omnium rerum, est quidem in optimo et quod non ǒv, id est, materia prima, seu quod fieri potest a Deo nec fiet, est in Deo idealiter seu virtualiter, juxta exposita. Malum autem neque ǒv est; si autem non, id est, « si » ita « non » est, non omnino malum, id est, « non » est penitus « malum », neque non exsistens, id est nec nihil, sed aliquid positivum, et ita non esset purum malum. Nullum enim et universaliter non exsistens, id est, id quod prorsus nulla res est, nisi in optimo secundum superessentiale dicitur, id est, non ponitur esse nisi in Deo secundum supersubstantialem ejus potentiam et æternam notitiam, qua potest illud producere, qui vocat ea quæ non sunt, tanquam sint.10

Hoc erit ergo optimum simpliciter, et exsistente et non exsistente multo prius supercollocatum, id est entibus et non entibus infinite æternaliterque præstantius. Malum vero neque in essentiali neque in non exsistentibus est, sed ab ipso non exsistente magis distat optimo, id est, a non ente magis distat quam a bono : quia in non exsistente nullatenus est nec fundatur sicut in bono, cujus privatio perhibetur, et non essentialius, id est non plus aliud positivum aut substantia aliqua, quam non ens.

Footnotes

  1. Is. III, 6, 7. ↩

  2. Amos III, 6. ↩

  3. Sap. I, 13, 14. ↩

  4. Matth. vii, 17, 18. ↩

  5. Eccle. x, 8. ↩

  6. Jer. vii, 19. ↩

  7. Ps. x, 6. ↩

  8. Sap. i, 11. ↩

  9. *Et si non hoc ↩

  10. Rom. IV, 17. ↩

Chapter 50 of 143