Articulus 46
DUBITATIONES QUÆDAM DE EXSISTENTIA MALI.
UNDE ergo est malum? dicet quis. Si enim non est malum, virtus ac malitia idem, id est, bonitas et pravitas non different; et aut omnis omni, id est, cuilibet malo idem erit quodlibet bonum, et aut in partibili corrationale, id est, particulari malo idem et consonum erit bonum particulare. Hinc alia littera clarius habet : Nisi enim sit malum, virtus et vitium idem erit; omnisque virtus erit quod tota vitiositas, et quæ particularis est virtus, hoc erit quod vitium itidem particulare. Aut neque virtuti purgans erit malum, id est, nihil « erit purgans » virtutem a malo. Porro aliæ translationes planius dicunt sic : Aut neque quod virtuti adversatur, erit malum; Neque virtuti repugnans, erit malum. Quod improbatur quum subditur :
Et quidem contrarium temperantia et intemperantia, id est, sibi invicem contrariantur, sicut albedo et nigredo; similiter et justitia et injustitia. Et neque alicubi secundum idem justum et injustum dico, id est, nullibi « dico » eumdem « secundum idem justum atque injustum », et temperatum et intemperatum. Sed et ante foris manifestatam ejus qui est in virtute ad contrapositum distantiam, id est, ante differentiam hominis virtuosi a contraposito, id est a vitioso, « manifestatam foris », id est apparentem forinsecus per opera exteriora, in ipsa multo prius anima universaliter distiterunt virtutibus malitiæ, id est, vitia « multo » plus « in anima » a « virtutibus » distant et diversificant « universaliter », id est in omnibus, ut ex eorum effectibus elucescit. Virtus namque facit animam Deo amabilem, Dei amicam, sponsam ac filiam, cœlestis regni heredem, pulchram ac nobilem : quorum opposita facit iniquitas.
Et rationi passiones insidiantur, id est, motus et affectus partis sensitivæ non refrenati usu rationis ac luce virtutum, actum rationis obfuscant. Verumtamen passiones ut sunt solum naturales motus, non sunt bonæ nec malæ. Exteriora demum opera sunt quasi signum virtutis ac vitii, et propter testimonium conscientiæ ædificationemque proximi requiruntur.
Et ex his necessarium dare, id est, « ex his » motivis oportet assignare, quod bono malum contrarium, id est aliquod « malum contrarium bono ».
Non enim sibi ipsi bonum contrarium, id est, unum bonum alteri bono non est directe et immediate contrarium, quamvis per accidentalia quædam invicem opposantur, juxta illud Ecclesiastici : Respice in omnia opera Altissimi, unum contra unum.1 Sed sicut ab uno principio et uno egenitum causali, societate et unitate et amicitia gaudet, id est, unum bonum naturaliter lætatur, seu per modum lætantis se habet, ex consortio, unione « et amicitia » seu convenientia sui cum alio bono, tanquam ab uno Creatore et eodem causali principio procreatum. Propter quod assimilationem habent et cognationem quamdam ad invicem. Etenim similitudo omnia congregat, quemadmodum dissimilitudo disjungit, secundum Proclum. Hinc in Ecclesiastico scriptum est:2 Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi; omnis caro ad sibi similem conjungetur, et omnis homo sibi simili sociabitur. Per Malachiam quoque dicitur: Numquid non pater unus omnium nostrum? numquid non Deus unus creavit nos? quare ergo despicit unusquisque fratrem suum?3
Et neque minus bonum majori contrarium est: neque enim minus calidum aut frigidum, plurimo contrarium, id est, minus calidum non contrariatur calidiori, nec minus frigidum frigidiori: imo ejusdem sunt speciei, secundum quod majus et minus non variant speciem; distinguuntur tamen et differunt quantum ad gradum qualitatis seu perfectionis aut dignitatis.
Est ergo in exsistentibus, et ὄν est, id est, ex his sequi videtur quod malum sit in his quæ sunt, et quod sit, et opponitur bono malum, id est, quod etiam malum sit oppositum bono. Quod aliquo modo sic est, quoniam privative opponuntur.
Et si corruptio est exsistentium, non expellit hoc esse malum, id est, quamvis malum sit formaliter « corruptio » boni, sicut mors vitæ, per hoc non excluditur nec impeditur quin malum sit. Istud argumentative inducit, et paulo post declarabitur veritas.4 Sed erit et hoc et exsistentium significum, id est, malum erit generativum seu productivum entium. Quod probatur subdendo: Aut non sæpe hujus corruptio, hujus fit generatio? Communiter etenim dicitur: corruptio unius, est generatio alterius, et econtra. Non quod idem sint in re, sed concomitantur se invicem. Et erit malum in universitatis plenitudinem comperfectivum, id est, conferens et cooperans ad perfectionem universi, et universo non imperfectum esse, propter se ipsum præstitum, id est datum ad mundi completionem « propter se ipsum », quasi intentum per se.5 Hinc alia habet translatio: Atque universo, ne imperfectum sit, per se ipsum præstans.
Footnotes
Chapter 51 of 143