Articulus 30
SOLEM ESSE IMAGINEM DIVINÆ BONITATIS QUANTUM AD ORDINEM RERUM IN IPSAM.
CONSEQUENTER declarat qualiter bonitas increata instar luminis solis se habet [quantum ad ordinem rerum in ipsam].
Et sic quidem omnia ad semetipsam bonitas convertit, id est, « bonitas » Dei universa creata « ad semetipsam » tanquam ad omnium principalem ac ultimum finem ordinat, inclinat ac movet, a qua omnia naturaliter appetunt conservari. Unde in Proverbiis asseritur:1 Universa propter se ipsum operatus est Dominus. Qui in Apocalypsi fatetur: Ego sum principium et finis.2 Porro creata diversimode convertuntur ad Deum, juxta illud in Proclo: Omne ens substantialiter convertitur solum, aut vitaliter, aut etiam cognitive. Nec obstat quod quædam obstinate et inavertibiliter sunt a Deo aversa, sicut et quidam non esse desiderant: quia hoc totum innaturale est, et prorsus per accidens.
Et principaliter congregatrix est dispersorum, id est, bonitas summa ea quæ ab invicem sunt distincta, divisa, contraria, reducit, colligit, et in unum redigit ordinem rerum, ut patet de elementis ac aliis multis: quod et eminentius agit in intellectualibus creaturis. Unde Joannes ait: Jesus moriturus erat pro gente, ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum.34 Hinc ipse fassus est: Qui non colligit mecum, dispergit, etc. Ut principalis et unifica Deitas, cujus est multa in unum reducere. Propter quod dixit: Alias oves habeo quæ non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et fiet unus pastor et unum ovile.5 Hinc Proclus theoremate tertiodecimo Elementationis theologicæ fatur: Omne bonum unitivum est participantium ipso, et omnis unitio bonum, et bonum uni idem: et enim bonum est salvativum entium omnium, propter quod appetibile est omnibus. Hinc additur: et omnia ipsam ut principium, ut continentiam, ut finem appetunt, id est, cuncta creata primam bonitatem desiderant ut primum « principium » effectivum, et ut causam conservativam, atque ut ultimum « finem ».
Et optimum est, ut Eloquia aiunt, ex quo omnia subsistunt et sunt:6 « omnia » quippe, secundum Scripturas, a summo bono fluxerunt; tanquam ex causa perfectissima adducta, id est ad esse vocata et perducta, juxta illud libri Sapientiæ:
A Quomodo posset aliquid permanere nisi tu voluisses?7 aut quod a te vocatum non esset, conservaretur? In Job quoque dicitur libro:8 Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit? Et in quo omnia constituta sunt, tanquam in primo et exemplari principio ac ultimo fine, et in cujus omnipotentia, dispositione ac imperio sita sunt, secundum illud in libro Esther: Domine Deus, rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita, et non est qui tuæ possit resistere voluntati.9 Job etiam ait: In cujus manu est anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis.10 Tanquam in omnipotenti consulto, id est sicut in securissimo fundamento et indefectibili conservatorio (hinc alia habet translatio: Sicut in omnipotenti fundo), custodita et comprehensa, id est contenta et inclusa in ipso, qui ait per Jeremiam: Ecce sicut lutum in manu figuli, ita vos in manu mea.11 Qui ut in libro Job habetur, Conteret multos et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis.12 Hinc apud Joannem ait Salvator de suis electis:13 Non rapiet eos quisquam de manu mea. Et in quod omnia convertuntur, sicut in propriam singula summitatem, id est, cuncta naturaliter inclinantur redeuntque in ipsum, sicut expositum est, et « singula convertuntur » in ipsum ut conserventur (juxta illud, Oculi omnium in te sperant), sicut in proprium summum bonum, quod est omnium provisivum et influens eis conservationem ac necessaria, prout in vicesima propositione libri de Causis inducitur:14 Causa prima regit res omnes, et influit super eas virtutem vitæ et bonitates, et implet omne sæculum bonitate.
Et illud concupiscunt omnia: intellectualia quidem et rationalia, scienter; sensualia vero, sensibiliter; sensus autem expertia, id est, ea quæ carent sensu, videlicet vegetativa, tantum insito motu vitalis appetitus, id est inclinatione desiderii vitæ vegetativæ quam sortiuntur; inanimalia autem, id est prorsus inanimata nec viva, et tantummodo exsistentia, ad151617 solam essentialem participationem opportunitate, id est, desiderant summum bonum « opportunitate », id est convenienti eis desiderio, « ad » obtinendam seu conservandam « solam participationem essentialem », id est participationem primæ et summæ essentiæ quoad solum gradum essendi.
Summus et sanctus iste philosophus noster magnus Dionysius, ista et consimilia quæ ex philosophia et naturali lumine didicit et cognovit, theologicis suis immiscuit libris, in quantum ea quæ fidei sunt et in Scripturis habentur, per ea clarius intelliguntur. Etenim ista naturalem rationem secundum simplicem intelligentiam non excedunt, et a philosophis sunt conscripta, præsertim a Proclo ex documentis Platonis. Quæ et Proclus in commentario tricesimi noni sui theorematis subtiliter valde exponit, dicendo : Sicut res procedit, ita convertitur; et mensuræ conversionis determinatæ sunt et correspondent mensuris secundum processum. Ideo quæ cognitiva sunt Dei, cognitive convertuntur ad ipsum.
Secundum hanc significatione imaginis rationem, id est juxta istam proprietatem, considerationem et actionem summæ bonitatis, « significatione imaginis », id est, quæ attenditur et pensatur ex significatione et descriptione imaginis, et lux congregat et convertit ad se ipsam omnia visibilia, mota, illuminata, caleficata, id est, lumen solis, seu sol suo lumine, trahit ad se et ad sui appetitionem ac participationem universa corporalia, mobilia, illuminabilia a se, et quæ lumine suo ac ejus repercussione calefieri queunt, sicut expressum est, omnino ab ipsius splendoribus comprehensa, id est, præfata corporalia a luminibus ac radiis solis sunt penitus qualificata et circumfusa. Ac per hoc et sol, quia omnia soluta facit, id est, quia dissoluta reparat atque consolidat, et congregat dispersa, id est, divisa readunat.
Et omnia eum sensibilia desiderant, id est, luce ejus perfundi naturaliter cupiunt, aut ut videndi, aut ut movendi, et illuminandi, et calefaciendi, et omnino comprehendendi a lumine appetentia : id est, vel appetitu « videndi » active vel passive (juxta illud Ecclesiastæ : Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem);18 aut desiderio « movendi » se aut alia, et ambulandi ac operandi (juxta illud : Ortus est sol, et exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperam);19 aut desiderio illuminationis forinsecus, seu proficiendi in scientia; aut desiderio calefactionis, quia in die frigus plus temperatur; seu appetitione « comprehendendi », id est circumfulgendi, « a lumine », secundum illud in Actibus : Optabant diem fieri.20 Hinc de luce adhue nocturna Ambrosius multa scribit in Hexameron et in hymno :21 Hoc, inquiens (id est in media nocte, aut paulo post, gallo cantante), excitatus lucifer Solvit polum caligine, Hoc omnis errorum chorus Viam nocendi deserit. Hoc nauta vires colligit, Pontique mitescunt freta, Hoc ipsa petra Ecclesiæ (scilicet Petrus) Canente, culpam (suæ negationis) diluit.
Et neque ibi dico juxta antiquitatis verbum, id est, ista non dico, nec in ista materia loquor, juxta errorem et morem antiquorum gentilium, quia deus est sol, id est, quod « sol » sit « deus » et rector machinæ mundialis, prout in libro Sapientiæ de idololatris recitatur, quod solem et lunam putaverunt rectores orbis terrarum;22 solusque Creator, scilicet verus Deus, hujuscemodi universitatis proprie procurat manifestum mundum, id est, ipse « solus » dispensat et regit « mundum » sensibilem, sicut ad Job dicitur : Quem constituit alium super terram? aut quem posuit super orbem quem fabricatus est?23 Vel istud de sole dicitur negative.
Sed quia invisibilia Dei, id est invisibiles Dei proprietates seu attributa, ut omnipotentia, sapientia, bonitas : quæ quamvis realiter idem sint, tamen pluraliter designantur et exprimuntur, vel propter diversos suos effectus, aut propter comparationem ad plura; a creatura mundi24, id est ab homine, qui dicitur omnis creatura apud Marcum, Prædicate Evangelium omni creaturæ: quia cum omni creato aliquid habet commune; facturis, id est per ea quæ facta sunt, intellecta, id est intellectualiter cognita, seu intellectu, id est acie mentis, canspiciuntur, id est, cognoscuntur non clare per speciem in se ipsis, sed a posteriori per effectus, atque per speculum in ænigmate, et æterna ejus virtus divinitatis, id est potestas deitatis æterna.25 Creatura quippe et ordo universi, est quasi scala et simulacrum ascendendi ac pertingendi ad aliqualem Creatoris notitiam. Propter quod in Sapientiæ libro scriptum est: Vani sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei, et de his quæ videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est:26 a magnitudine enim speciei et creaturæ poterit creator horum cognoscibiliter videri. Hinc et Isaias admonet: Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc.27 Siquidem causa cognoscitur per effectum, quum effectus appelletur participata quædam causæ suæ similitudo. Denique istud assumpsit Dionysius ex dictis magistri sui Pauli ad Romanos.
Footnotes
-
Prov. xvi, 4. ↩
-
Apoc. i, 8; xii, 13. ↩
-
Joann. xi, 51, 52. ↩
-
Luc xi, 23. ↩
-
Joann. x, 16. ↩
-
Rom. xi, 36. ↩
-
Sap. xi, 26. ↩
-
Job xii, 9. ↩
-
Esther xiii, 9. ↩
-
Job xii, 10. ↩
-
Jer. xvi, 6. ↩
-
Job xxxiv, 24. ↩
-
Joann. x, 28. ↩
-
Ps. cxliiv, 15. ↩
-
Apoc. i, 8; xxii, 13. ↩
-
Ps. cxliv, 15. ↩
-
Jer. xviii, 6. ↩
-
Eccle. xI, 7. ↩
-
Ps. ciii, 22, 23. ↩
-
Act. xxvII, 29. ↩
-
* erronum ↩
-
Sap. xIII, 2. ↩
-
Job xxxiv, 13. ↩
-
Rom. i, 20. ↩
-
1 Cor. xiii, 12. ↩
-
Sap. xiii, 1, 5. ↩
-
Is. xl, 26. ↩
Chapter 35 of 143