Skip to the text

Articulus 54

AN ET QUOMODO ANIMABUS HUMANIS INSIT MALUM.

INSUPER docet qualiter in animabus humanis non sit malum juxta intellectum præhabitum.

Sed animas quis esse dicit malas, id est, forsitan aliquis dicet « animas » rationales naturaliter esse pravas, ita quod ipsa malitia sit in eis quædam naturalis proprietas et ipsis ingenita. Si quidem quia contendunt malis provide et salutifere, id est, quoniam animæ certant et student prudenter atque salubriter malis ad quæ ex naturali dispositione inclinantur, resistere ac prævalere. Alia littera continet: At animas quispiam dixerit esse malas; si quidem cum malis nascuntur providentiæ salubritatis ratione. Hoc non malum, id est, non est malum quod ita contra mala contendunt, imo ex hoc consequitur quod non sunt naturaliter nec incorrigibiliter malæ; sed bonum est hoc, et ex bono, id est a Deo creatore, et ex inclinatione ad bonum quam ipse originaliter indidit animabus, utpote ex synderesi, quæ semper remurmurat malo culpæ illicitque ad bona, et malum bene faciente, id est, bonificante per emendationem vitæ. Unde alius habet textus: Quod et malum facit bonum.

Sed objici potest illud libri Sapientiæ: Iniqua est natio eorum (videlicet Chananæorum), et naturalis malitia illorum.1 Et respondendum, quod aliqui a natura non integra, sed corrupta, dicuntur inclinati ad mala ex corporis dispositione, aut imitatione quadam parentum: non quod vitia ipsa sint eis innata, aut aliquid reale in ipsis. Ideo corrigi possunt. Unde præmittitur ibi verbis præallegatis: Dabas, Domine, pœnitentiæ locum.

Si autem vitiari animas dicimus, in quo vitiantur? si non in bonarum habitudinum et operationum defectu, id est, nisi in hoc quod defectuosæ ac negligentes sunt in exsecutione et perseverantia actionum virtuosorum habituum, et per propriam infirmitatem imperfectione et perditione, id est, in « imperfectione » seu non profectu spirituali, « et perditione », id est amissione propriæ salutis, quam amittunt peccando mortaliter et succumbendo tentationibus et peccatis, juxta illud libri Sapientiæ: Injustitia est mortis acquisitio, impii autem manibus et verbis arcessierunt illam;2 et alibi: Homo per malitiam occidit animam suam;3 in libro Job quoque: Quid perdis animam tuam in furore tuo?4 Istud ergo contingit iniquis « per propriam infirmitatem », quia non sunt contra tentamenta ac vitia armati virtutibus; et ex innata pronitate ad mala, juxta illud: Sensus et cogitatio cordis humani prona sunt in malum ab adolescentia sua.5

Istud consequenter declaratur per simile in naturalibus et exterioribus rebus. Etenim et aerem hunc circa nos, id est

« aerem » nobis circumfusum et totum hemisphærium, obscurari dicimus defectu et absentia lucis, id est carentia privationeque lucis sensibilis : quæ privatio seu carentia non est aliquid reale ad extra. Ipsa autem lux, semper lux est, id est lucens et clara, dummodo ejus subjectum non immutetur, et tenebras illuminans, id est, subjectum tenebrosum irradians, et illud illustrando, tenebras fugans, id est, cessare faciens, sicut qui loquitur, expellit silentium, quod nihil reale est.

Non ergo neque in dæmonibus neque in nobis malum ut exsistens malum, id est, nec in spiritibus illis malignis nec in hominibus invenitur « malum » culpæ tanquam res aliqua, sed ut defectus et desolatio propriorum bonorum perfectionis, id est, tanquam privatio, deornatio seu carentia « perfectionis propriorum bonorum », id est virtutum, gratiarum ac meritorum, quæ sunt spiritualia, vera ac propria bona rationalium creaturarum, quæ nec invito queunt auferri.6

Footnotes

  1. Sap. xii, 10. ↩

  2. Ibid. 1, 15, 16. ↩

  3. Sap. xvi, 14. ↩

  4. Job xvm, 4. ↩

  5. Gen. viii, 21. ↩

  6. igitur ↩

Chapter 59 of 143