Articulus 41
HIEROTHEI SANCTISSIMI EX AMATORIIS HYMNIS. DE AMORIS DIVISIONE ET DEFINITIONE.
AMOREM, sive divinum, sive angelicum, sive intellectualem, sive animalem, sive naturalem dicamus, unitivam quamdam et continuativam intelligimus virtutem: id est, generaliter omnem « amorem », sive loquamur de amore increato, sive de amore angelorum sanctorum, sive de amore rationalium creaturarum, dicimus esse vim seu habitum aut « virtutem » conjunctivam amantis cum amato, « et continuativam » amborum spiritualiter aut corporaliter ad invicem, ita quod fiunt quodammodo unum, quamvis non simpliciter unum suppositum, aut una res numero; superiora quidem moventem in providentiam inferiorum, id est ad providendum inferioribus suis; æquiformia iterum, in sociabilem vicissitudinem, id est, coordinata atque æqualia, ad mutuam connexionem ac concordem communionem, influxum, confœderationem seu contemperationem, ut paulo ante expositum est; et novissima subjecta, ad meliorum et superpositorum conversionem, id est, amorem dicimus esse virtutem inclinantem inferiora ad hoc quod se convertant ad sua superiora, ut jam dictum est sæpius.
Chapter 46 of 143