Skip to the text

Articulus 47

DICTORUM DUBIORUM SOLUTIO: QUOD MALUM NON GENERET IN QUANTUM MALUM, SED IN QUANTUM BONUM.

CONSEQUENTER ponitur horum solutio. Dicet autem ad hæc vera ratio, id est, rationabilis consideratio respondebit ad ista; quia malum, si malum, nullam essentiam aut generationem facit, id est, quod malum secundum quod malum, non producit aliquid effective, nec generat. Unumquodque etenim agit secundum quod est in actu, et bonitatem suam communicat alteri: quod est proprietas boni. Unde et agens dicitur præstantius passo, et causa suo effectu. Solum vero vitiat et corrumpit: quod non est actio positiva; imo malum formaliter est vitiatio et corruptio ipsa, « et corrumpit », quantum in se est, exsistentium substantiam, id est actualem exsistentiam. Quemadmodum enim generatio est productio de non esse ad esse, sic corruptio est ipsius esse destructio.

Si autem significum quis ei esse tribuat, id est, si quis adscribat malo esse generativum alterius, et hujus corruptione al- teri dare generationem, id est conferre uni inceptionem et productionem sui esse per corruptionem alterius, respondendum vere : Numquid corrumpunt quæ dant generationem ? id est, respondendum est illi, quod principia et causæ generationis non sunt causæ corruptionis directe et per se. Sed corruptio quidem et malum corrumpit per se, ita quod est directe causa formalis ipsius corruptionis, et vitiat tantum, id est, indisponit, lædit et destruit; generatio vero et essentia per bonum fiunt, id est, « generatio » rei et productio suæ formæ substantialis procedunt ab eo quod bonum est.

Et erit malum corruptio quidem per ipsum, id est, « per ipsum malum » et ab eo ortum habet « corruptio ». Unde et privatio quæ est malum naturæ, vocatur in naturalibus causa corruptionis, seu materia, non omnis neque simpliciter, sed privationi annexa; et ut illi annexa, fertur causa corruptionis : sicque bonum non ut tale, sed in quantum malo conjunctum aut substratum, est causa corruptionis. Genificum vero per bonum, id est, causa generativa est a bono.

Et si quidem malum, id est, « si » aliquid est « malum », neque exsistens, neque exsistentium factivum, id est, in quantum est malum, non est aliquid positive exsistens, neque realis exsistentium causa. Causare etenim præsupponit esse : sicut et universaliter actus secundus, actum primum. Idcirco non causat, quod non est. Per autem bonum et exsistens, id est « per bonum » et per id quod actualiter est, et bonum exsistens, et bonorum factivum, id est, malum per suum subjectum accipitur tanquam ens, et tanquam « factivum bonorum », realiumve effectivum.

Magis autem, supple, dicendum est sicut subjungitur, neque enim erit id ipsum secundum se ipsum, id est, unum et idem secundum eamdem rationem seu proprietatem vel actionem, non erit, et bonum et malum; neque ejusdem corruptio et generatio eadem, id est, non sunt realiter idem « corruptio et generatio » rei « ejusdem », quum sint a causis diversis, et a diversis incipiant terminis, atque ad terminos tendant ac finiantur diversos, secundum id ipsum eadem virtus, id est, non est horum « eadem virtus » causalis secundum idem;1 neque hæc virtus, aut hæc corruptio, supple, idem sunt, neque secundum idem : sicut expositum est.

Ipsum quidem malum ut tale, neque exsistens, neque bonum, neque gignificum, neque exsistentium et bonorum factivum, id est, non est « bonum », neque actu « exsistens », quum ipsum esse sit naturaliter bonum et appetibile, nec generativum alicujus entis realis, neque aliorum operativum.

Bonum autem quibuscumque perfecte inest, perfecta facit et pura et integra optima, id est, « bonum » ea in quibus est « perfecte » secundum naturam seu capacitatem eorum, « facit perfecta, pura et integra » valdeque bona in genere et ordine suo, secundum quod Deus vidit cuncta quæ fecerat, et erant valde bona.2 Denique bonum increatum facit hæc efficienter; bonum vero creatum participatum hæc facit formaliter. Minus vero ipsum participantia, id est, quæ bonum summum minus plene participant, et imperfecta sunt bona et mixta per defectum boni, id est aliquo modo composita et potentialia, ita quod in ipsis inveniuntur quod est et quo est, actus et potentia, materiale et formale : quia sunt defectiva, et a bono perfectibilia. Sic et Proclus affirmat : Omne quod fit unum aut bonum, participatione unius aut boni fit unum seu bonum; secundum autem quod sustinet et suscipit participationem illius, est unum aut bonum.

Et non est universaliter malum, neque bonum, neque beneficum, id est, in creaturis nihil est quod sit « universaliter » et omnifarie sive simpliciter « malum », aut « bonum », aut aliis benefactivum, sed solum in genere et ordine suo. Nempe quod uni est malum, est alteri occasionaliter seu aliquo modo bonum. Deus quoque multa bona ex nostris elicit malis. Sed et omnia cooperantur electis in bonum.3 Nec malum privat seu destruit nisi bonum sibi oppositum. Hinc scriptum est in Ecclesiastico: Omnia sanctis in bona, impiis autem et peccatoribus in mala convertentur.4 Solum quoque primum et increatum ens, est universaliter simpliciterque perfectum, ut quinto Metaphysices Aristoteles et commentator ejus testantur; et illud est omnibus influens, sicut in libro de Causis asseritur quod prima causa replet omne sæculum bonitate. Sed quod magis aut minus bono proximum, proportionaliter erit bonum, id est, quanto magis propinquum est summo bono, tanto est melius, et primo bono similius: quod idcirco vocatur mensura omnium secundorum.

Quoniam quidem ipsa per omnia veniens perfectissima bonitas, id est, increata bonitas per universa procedens, sua dona communicando, non usque solas implet circa se omnino optimas essentias, id est, communicationem et influentiam suam extendit ac diffundit non solum usque ad supremas intellectuales deiformesque creaturas, extenditur autem usque ad novissimas, id est usque ad infima, ad quæ divina providentia et efficientia se extendit; his quidem universaliter adveniens, id est, copiosius se effundens, puta supremis, his autem minus, videlicet mediis, aliis vero novissime, id est infime, juxta illud Philosophi: Ab hoc ente omnibus dirivatum est esse et vivere, his quidem clarius, his autem obscurius. Ut unumquodque eam participare potest existentium, id est, prout quævis creatura potest recipere: quemadmodum S. Paulus lactasse vel potasse se perhibet qui solidum cibum capere nequibant;56 atque in Evangelio legitur Dominus unicuique dedisse secundum propriam virtutem.7

Et quædam quidem omnino bonum participant, id est in abundantia et excellentia magna, ut mentes angelicæ; quædam vero magis, et minus privantur: quoniam rationales creaturæ plus desuper sortiuntur quam irrationales, juxta illud in Job: Qui docet nos super jumenta terræ, et super volucres cœli erudit nos;8 quædam autem obscuriorem habent boni participationem, ut bruta; et aliis secundum novissimam consonantiam adest bonum, id est, inanimata secundum infimum gradum participant bonum, secundum congruentiam et proportionem ordinis universi.

Si enim non proportionaliter unicuique bonum adesset, id est, si summum bonum se non communicaret universis et singulis ordinate, secundum mensuram, dignitatem seu capacitatem ipsorum, essent divinissima et honorabilissima novissimorum habentia ordinem, id est, suprema essent in loco ac ordine infimorum, dum ipsis infunderentur dona inferioribus congruentia. Porro supernaturalia et gratuita dona non dantur semper secundum naturalium dignitatem, dispositionem ac ordinem, sed interdum juxta donantis libertatem ac sapientiam. Ad quod designandum Christus apud Matthæum: Volo, inquit, et huic novissimo dare sicut et tibi.9 Annon licet mihi quod volo facere?

Quomodo autem et esset possibile uniformiter omnia participare bonum? quasi dicat, Nequaquam. Nec enim lapis capax est sapientiæ, aut lignum virtutis. Quumque intelligentiæ participent bonitatem divinam per modum signaculi, homines per modum imaginis, inferiora per modum vestigii, nequeunt summum « bonum uniformiter participare », repræsentare aut imitari. Numquid omnia exsistentia similiter in universalem ejus participationem opportuna? id est, creata omnia non sunt æqualiter apta ad participationem summi boni perfectam seu generalem.

Nunc autem hæc est boni virtutis superexcellens magnitudo, id est, istud « est magnitudo » permaxima « virtutis », potestatis seu bonitatis divinæ, quia et pri- vata et suimet privationem, id est ea quæ carent excellentioribus donis et ipsam dispositionem ad dona proportionata, post se facit, secundum quod universaliter est sui participare, id est, perducit ad participationem suæ bonitatis apta commensuratione, « secundum quod » ipsa « est universaliter » ab omnibus participabilis. Nihil enim evadit neque effugit providentiam et influentiam ejus cui est cura de omnibus.10

Et si oportet fidum dicere verum, id est, etiam quum expediat me confidentem et securum in ipso dicere quæ sunt vera, et pugnantia ei, id est, repugnantia et contrariantia Deo, sua virtute et sunt et pugnare possunt, id est, divinæ virtutis participatione et conservatione subsistunt, perdurant, et potestatem repugnandi sortita sunt.11 Ideo dixit Pilato: Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi datum tibi esset desuper.12 Apostolus quoque: Non est (ait) potestas nisi a Deo. Verumtamen ipsa potestatis abusio, atque perversitas ac malitia seu deordinatio usus hujusmodi, non est a Deo, sed a defectuosa voluntate creata. Propter quod Dominus per Osee: Ipsi (ait) regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et non cognovi.13

Footnotes

  1. *alias om. eadem* ↩

  2. Gen. 1, 31. ↩

  3. Rom. viii, 28. ↩

  4. Eccli. xxxix, 32. ↩

  5. Hebr. v, 12. ↩

  6. 1 Cor. vi, 2; ↩

  7. Matth.xxv, 15. ↩

  8. Job xxxv, 11. ↩

  9. Matth.xx, 14, 15. ↩

  10. Sup. vi, 8. ↩

  11. Rom. xii, 1. ↩

  12. Joann. xix, 11. ↩

  13. Osee viii, 4. ↩

Chapter 52 of 143