Skip to the text

Articulus 42

EJUSDEM EX IISDEM AMATORIIS HYMNIS. AMORES OMNES AD DUOS REDUCI.

QUONIAM ex uno multos amores ordinavimus, id est, quia jam diximus ex divino et increato amore oriri et profluxisse « amores » plurimos ordinate, quorum quidam ab invicem distinguuntur specifice, quidam numero tantum, et consequenter diximus quales quidem eorum qui in mundo sunt et supermundialium amorum scientiæ et virtutes, id est, docuimus qualiter agnoscantur vires seu proprietates vel bonitates amorum « eorum qui sunt in » hoc « mundo » inferiori, et « amorum » supermundanorum ac supernorum spirituum.

Quos supereminent, secundum redditam rationis speculationem, id est, amoribus rerum mundi inferioris præfulgent ac prævalent, juxta considerationem « rationis » præhabitam, intellectualium et invisibilium amorum ordines et dispositiones, id est species, dignitates et ornamenta angelicorum spirituum : quorum ferventissimæ atque purissimæ dilectiones in tantum excedunt etiam rationalium animarum amores spirituales, quod qui minor est in regno cœlorum, major est perfectissimo viatorum quamdiu in via est. Post quos per se intelligentes, et si qui vere ibi bonis amoribus superapparent, id est, « post » amores altiorum spirituum supercœlestium, qui ex natura sua intellectuales sunt sine sensibili cognitione, « superapparent », id est præeminere videntur, « bonis amoribus », inferiores spiritus exsistentes ibidem. Vel inferiores istos nominat spirituales viros divinos, quorum conversatio est in cœlis.1 Et hymnum proprie hymnizant, id est, Deum collaudant singuli juxta suum gradum et statum.

Et nunc iterum recipientes omnes in unum et complicatum amorem, id est « omnes » præfatos amores resumendo et reducendo ad « unum amorem » quasi conglobatum et omnes amores in se generaliter continentem, et omnium ipsorum patrem, id est ad Deum totius amoris causam fontalem, convolvamus simul et congregemus, id est, jam dicta compendiose colligamus in unum, ex multis primo in duas comprehendentes eum amatorias universaliter virtutes, id est, in primis distinguentes et dividentes amorem ex pluribus suis speciebus « in duas » species, seu in duos amores generales, qui sunt duæ virtutes amatoriæ Dei; quarum potentatur et principatur omnino ex omni summitate omnis amoris immensurabilis causa, id est, Deus immensus, seu amor ejus æternus « immensurabilis », potentior ac principalior est « omnino et ex omni » parte sublimitatis cujuscumque « amoris », utroque isto amore in quem jam dividemus prætactos omnes amores; et ad quam extenditur connaturaliter unicuique exsistentium, ab exsistentibus omnibus universalis amor, id est, « ad quam » primam causam « amor universalis », id est amor omnis ac generalis, conveniens cuicumque enti, « extenditur », id est, movetur et tendit, « ab omnibus exsistentibus », id est a qualibet re creata, a qua progreditur hujusmodi amor « connaturaliter unicuique », id est apte et congruenter juxta naturam et speciem singulorum : quia diversa diversimode tendunt in ultimum finem, et quædam paucioribus, quædam pluribus motibus seu actibus illum attingunt et adipiscuntur.

Footnotes

  1. Philipp. 1, 20. ↩

Chapter 47 of 143