Skip to the text

Articulus 53

QUALITER DÆMONES SINT MALI.

DEINDE redit ad tractandum qualiter malum in dæmonibus ortum est et inventum, arguitque pro parte utraque, ut difficultas appareat quæstionis.

Deinde quomodo a Deo facti dæmones, sunt mali? id est, qualiter spiritus illi a Deo boni creati, imo ut multi dicunt, in gratia et caritate producti? quia secundum Augustinum, Deus fuit simul in eis condens naturam et largiens gratiam. Bonum enim bona adducit et substituit, id est, sub se constituit bona, quum agens producat simile sibi.

Et quidem dicuntur mali, imo et obstinati in malo, dixerit quis, id est, respondere aliquis potest, sed non secundum quod sunt, id est, vitiosi « non » sunt D « secundum quod sunt », et ut bonam habent naturam, ex optimo enim sunt, id est, ex summo bono per creationem fluxerunt, et optimam sortiebantur essentiam, id est, valde bonam a superoptimo Creatore acceperunt in sua creatione naturam; sed secundum quod non sunt, infirmi facti sunt, ut Eloquia aiunt, non servare suum principatum, id est, ex hoc corruerunt, defecerunt et peccaverunt, quod non adhæserunt firmiter suo Creatori.1 Hoc sumptum est ex Canonica S. Judæ apostoli, dicentis: Angelos qui non2 servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, etc. «Suum» quippe «principatum» non servaverunt, id est dignitatem et ordinem: imo a primo apostata cito ac facile permiserunt se a Creatore abduci.

In quo enim, dic mihi, vitiari dicimus dæmones, si non in cessatione divinorum bonorum habitudine et actione, id est, nisi in hoc quod cessaverunt ab adhæsione æternalium «bonorum», hoc est a debita «habitudine et actione» circa illa? Unde alia littera habet: Nisi in definitione divinorum bonorum, habitudine scilicet et actione. Porro alia clarius continet: Nisi in carentia habitus et operationis divinorum bonorum.

Sequitur ad idem probandum ratio alia.

Sed itaque, supple, dico, si natura mali dæmones, id est, «si dæmones» ex sua «natura» sunt impii, semper mali; id est, ab exordio suo mali fuerunt indesinenter et incorrigibiliter; et quidem malum instabile est, id est inquietum, seu frequenter delebile. Ergo si semper sic habent, id est, immutabiliter in una dispositione persistunt, non mali, id est, sequitur quod mali non sint. [Quod enim semper id ipsum, optimi proprium.] Si autem non et semper mali, id est, «si non» jugiter «mali» sunt, non naturales, id est, malitiæ eorum non sunt eis innatæ, sed indigentiæ angelicorum bonorum, id est privationes et carentiæ angelicarum virtutum et perfectionum.

Sed non omnino expertes boni, secundum quod et sunt, et vivunt, et intelligunt, id est, non sunt penitus destituti naturalibus bonis ac donis, quoniam «sunt, vivunt, intelligunt»; et omnino est quidam in eis concupiscentiæ motus, id est motio seu affectio circa bonum privatum. Quæ tamen concupiscentia non est inclinatio appetitus sensitivi, quo carent, sed appetitus deordinati, ad inferiora depressi, et quasi assimilati appetitui sensitivo: nam et terrenis honorationibus et sacrificationibus delectantur.

Mali autem esse dicuntur, propter quod infirmantur circa naturalem operationem. Naturalia namque per vitia inficiuntur et indisponuntur. Falsa ergo conversio est eis malum, id est, peccatum eorum est prava «conversio» ad se ipsos, atque a summo bono aversio, et a cognatis suis egressio, id est recessus ab angelis bonis, qui simul cum ipsis intellectualis consistunt naturæ, et suo adhæserunt factori, et informitas, quia naturalia non sunt in eis formata et decorata per dona gratuita, et imperfectio, id est carentia debitæ et supernaturalis perfectionis, et impotentia, per carentiam supernaturalis confortationis. Verum quantum ad naturalia, non est potestas super terram quæ comparetur potestati illorum.3 Et salvante eis perfectionem virtute infirmitas et fuga et casus, id est imbecillitas, derelictio ac ruina a divina «virtute» conservante eos in sua perfectione naturali: per quam virtutem divinam conservati fuissent in donis supernaturalibus, et ad beatitudinem plenam perducti, si mansissent illi innitentes ac adhærentes.

Itaque quid in dæmonibus malum? id est, quæ mala in eis sunt? Et respondet: Furor irrationabilis, amens concupiscentia, phantasia proterva. Juxta præhabita hujus Sancti documenta, dæmones, sicut et angeli sancti, sunt intellectuales et incorporales substantiæ, in quibus non est portio sensitiva nec passiones ejusdem proprie atque univoce, sed per similitudinem operis et effectus: juxta quem modum etiam Deo simplicissimo adscribuntur; verumtamen magis dæmonibus, quia in ipsis est vehemens conturbatio mentis, ingens desiderium ultionis, gravissima indignatio cordis, ferox conceptio, intensissima quoque appetitio propriæ honorationis, imo et cultus et adorationis, quæ soli Deo debetur. In tentationibus quoque valde cupiunt prævalere, animas ad damnationem pertrahere, et Dei venerationem minuere, imo universos pro posse inducere ad irreverentiam ejus. Has vitiosissimas appetitiones, atrocissimas intentiones, turbulentissimos animi motus, quamvis in dæmonibus non fiant cum corporali transmutatione, vocat Theologus irrationabiles furores, amentes seu insensatas concupiscentias, et phantasias protervas: quas et in hominibus causant, propter quod et causaliter competunt ipsis.

Sed hæc et si sunt in dæmonibus, non omnino neque in omnibus neque hæc secundum se mala, id est, quamvis « hæc » tria insint « dæmonibus, non » tamen sunt « mala » omnimode, « neque in omnibus » quibus sunt, « neque » sunt mala « secundum se » ubicumque inveniuntur, seu secundum rationes suas communes. Etenim in aliis animalibus non motus talium, sed interemptio, est et corruptio animali et malum, id est, in aliquibus brutis carentia talium motuum « est » quid « malum et corruptio » illorum. Habitus enim salvat, id est, istorum motuum habitio est conservativa animalium, quibus naturaliter insunt, et esse facit hæc habentem animalis naturam, id est, substantiam quæ habet eos facit conservari, ut cito dicetur.

Non ergo malum dæmonum gens quantum est juxta naturam, id est, « dæmonum » universitas « non » est aliquid naturaliter « malum », sed quantum non est, id est, secundum quod deficit a vero et perfecto esse, in tantum non est bonum.4

Et non mutatum est datum eis totum bonum, id est, naturalia dona magna et eminentia dæmonibus ab exordio præstita, non sunt in eis omnino corrupta, aut in malum naturæ variata, sed ipsi dato ceciderunt toto bono, id est, peccando corruerunt in statum viliorem, et a perfectione ac excellentia totius boni ipsis collati, præsertim quantum ad usum bonorum illorum.

Et datas eis angelicas donationes, id est naturales vires seu concreatas scientias, nunquam ipsas commotas fuisse dicimus, id est non fuisse ipsis ablatas. Verumtamen si in aliquibus donis et habitibus atque virtutibus gratiæ gratum facientis conditi erant, illas amisisse creduntur, quoniam stare nequeunt cum peccato mortali. Naturalia demum in ipsis per peccata fuerunt obtenebrata, non obstante quod subditur: sed sunt integri et clarissimi, id est, quoad naturale acumen et intellectuale lumen ipsis innatum, sunt miræ subtilitatis, nec aliquid naturalium, quantum ad suam entitatem, ipsis subtractum est. Sed sunt perversæ electionis, et circa finem corrupti, nec expediti ad aliquid bene agendum. Ideo sequitur: etsi ipsi non vident participantes suas boni conspectivas virtutes, id est, quamvis ipsi personaliter non advertant nec pensent vires intellectivas discernere inter bonum et malum idoneas, ipsis concessas ita ut convertant eas ad inspiciendum utiliter bona et vera, sed abutantur eis ad pessima.

Itaque quod sunt et ex optimo, sunt et optimi, id est, a summo bono sunt facti, et valde bonæ et præclaræ sunt speciei; et bonum et optimum concupiscunt naturali desiderio, quod vel raro vel nunquam exit in actum, nisi perverse, esse et vivere et intelligere exsistentium appetentes. Verumtamen damnati, secundum documenta authentica, cupiunt absolute non esse, et mallent non esse, quam in tantis calamitatibus detineri, quamvis naturalem habeant inclinationem ad has naturales perfectiones; et appetunt eas vel habitu vel aptitudine, et si actu, hoc est non sincere, sed detestabili intentione.

Et privatione et fuga et casu connaturalibus sibi optimis, dicuntur mali, id est, vitiosi censentur quia privati sunt spiritualibus, divinis et saluberrimis bonis, a quibus prolapsi sunt, et adhuc mente refugiunt ea. Et sunt mali secundum quod non sunt, id est, prout a summo bono et actualissimo esse occumbunt; et quod non est appetentes, malum appetunt, id est, dæmones ipsi appetendo, « appetunt malum quod non est », id est, quod spiritualiter nihil est, et formaliter sumptum non est aliquid positivum, sed vanitas, falsitas et recessus a rectitudine ac omni bono salubri.

Præterea advertendum, quod beatissimus ac fidelissimus doctor S. Dionysius loquitur hic aliqualiter extreme, tractando de bonitate et excellentia dæmonum in naturalibus, quia intendit hic scribere contra hæreticos qui vel duo rerum principia posuerunt, vel diabolum naturaliter malum asseruerunt: quorum insanias penitus volens exstirpare, loquitur sic extreme.

Footnotes

  1. • alias om. non ↩

  2. Judæ 6. ↩

  3. Job xli, 24. ↩

  4. * ipitur ↩

Chapter 58 of 143