Articulus 39
DE AMORE ECSTATICO ET ZELO DIVINO.
CONSEQUENTER docetur alia ac sublimis proprietas ac operatio spiritualis amoris.
Est autem et ecstaticus divinus amor, id est, amor spiritualis ac fervidus extra se ponit amantem, transferendo et quasi transformando eum in suum dilectum, cui illum intense conjungit. Hinc alia habet translatio: Est autem et ecstasim faciens amor divinus. Non sinens se ipsos esse amantes, id est, non permittens eos esse tantummodo id quod sunt in propria sua persona, sed quasi unum faciens eos cum amato, sicut ait Philosophus: Amicus est alter ego. Sed amandorum, id est eorum quæ amant, et velut idem sunt cum ipsis. Unde alia littera apertius continet: Non permittens sui ipsorum esse amatores, sed amatorum. Unde et teste Apostolo, Qui adhæret meretrici, unum corpus est.12
Et declarantur quidem superiora, id est, eminentiores ostenduntur esse suorum inferiorum per dilectionem ipsorum ad illos, providentia facta inferiorum, id est per provisionem quam caritative inferioribus exhibent; et æquiformia inter se invicem continentia, id est, æqualia seu coordinata vel æquivalentia probantur idem peragere, « se invicem » continendo, fulciendo, constabiliendo, sive sint « æquiformia » in genere, sive in specie; et minora ad prima diviniori conversione, id est, infima idem declarant convertendo se ad superiora sua: quæ conversio est tanto divinior, quanto ad diviniores fit causas.
Proinde et Paulus magnus in excellentia divini factus amoris, id est Paulus apostolus per gratiam Dei constitutus in grandi eminentia divini amoris, secundum quod Chrysostomus in tractatu de Laudibus Pauli effatur: Sicut ferrum in ignem missum quasi totum fit ignis, sic Paulus pene totus factus est caritas; et mente excedentem suam virtutem assumens diviniori, id est, corde valde divino concipiens amorem « excedentem suam virtutem », id est, tam prædominantem et æstuantem, quod vim suam affectivam naturalem penitus vicit ac sibi subjecit, ac corpus suum valide alteravit. Vivo, ait, jam non ego, id est, non solum vivo naturali vita et humana, vivit autem in me Christus, id est, christiformiter conversor, et Christi actibus me conformans et transformatus prorsus in ipsum.34 Unumquodque etenim illi potissime conformatur cujus actiones magis exercet et in eis occupatur. Ut vere amator, id est, Paulus hoc dixit ut verus et spiritualis Christi amator. Christus quoque sic vixit in Paulo, ut verus et summus Pauli amator. Hinc in Canticis asseritur: Fortis est ut mors dilectio, lampades ejus, lampades ignis atque flammarum.5 Et mente excedens, id est Paulus in Deum ecstaticus factus, sic sic inquit Deo, et non ipsam sui vivens, sed ipsam amatoris vitam ut nimis dilectissimam, id est, Paulus dicit « non vivens » propriam « vitam », hoc est, non exercens principaliter opera propriæ vitæ, sed Christi, tanquam vitam sibi carissimam. Unde ad Galatas testatur: Christo confixus sum cruci, vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus;67 et alibi: Mente excedimus Deo; itemque:8 Semper mortificationem Christi in corpore nostro circumferentes, ut et vita Christi manifestetur in carne nostra mortali.9
Audendum autem et hoc pro veritate dicere, id est, confidenter dicendum est et hoc, quia et omnium causalis bonorum et optimorum, id est quod Deus causa cunctorum « bonorum et optimorum », et in ordine ac genere creaturarum, omnium amore per excellentiam amatoriæ bonitatis habitudine sua fit, id est, creata cuncta amando ex sua excellentissima et amabilissima bonitate, « fit habitudine sua », id est, quasi extra se et extra propriam consistentiam ponitur, non per aliquam sui mutationem aut transpositionem localem, sed objective et operative, sicut subjungitur: ut exsistentia omnia providentiis ambiens, id est, sua provisione cuncta cingens ac penetrans. Unde alia translatio clarius continet: Extra se fit, ad omnia quæ sunt providentiæ multiplicis ratione pertingendo.
Et ut bonitate et dilectione et amore fovetur, id est, intra se delectatur et quasi nutritur propria « bonitate », beneficentia, « dilectione et amore » quæ creaturis ostendit, impendit, communicat: juxta illud Jeremiæ, Lætabor super eis quum bene eis fecero.10 Et Nehemias ait: Gaudium Domini est fortitudo nostra. Et super omnia et omnibus remoto, ad unum omnibus reducitur, id est, a propria altitudine qua « omnibus » eminet et transcendit, « reducitur omnibus », id est, ad omnium provisionem extendit se, « ad unum », id est, ad hoc quod in omnibus sit, et cuncta reducat, colligat atque adunet in se, juxta mente excedentem superessentialem virtutem, id est, secundum suam omnipotentiam et caritatem « excedentem mente », id est intuitione et providentia propriæ mentis, redeuntem semetipso, id est, convertentem se ad se propria potestate.1112 Istud alia littera clarius exprimit ita: Et ex supremo illo statu quo supra et ab omnibus exceptus est, ad id ut intra omnia sit, excedente illa persubstantiali virtute qua nusquam a se progreditur, semetipsum dimittit.
Propter quod et zeloten eum divini sapientes appellant, id est, auctores Scripturæ vocant Deum « zeloten » ac zelatorem, ut in Exodo:13 Ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes. Velut multum in exsistentia amorem. Ipse namque est suus amor, qui est multus et magnus ac multiplex in effectu. Et ut ad zelum suscitatorem concupiscentiæ suæ amatoriæ, id est, laudant Dei amorem tanquam excitatorem « ad zelum suæ amatoriæ concupiscentiæ », id est sui intellectualis desiderii amorosi: quo desiderio fervent qui cupiunt Deum ferventer diligere, juxta illud:14 Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas. De qua intellectuali concupiscentia scriptum est in libro Sapientiæ: Concupiscentia sapientiæ deducet ad regnum perpetuum.15 Et ut zeloten eam ostendentem, id est, bonitatem Dei monstrantem quasi zeloten, et concupita1617 zelantem, id est, intense amantem; et ut provisis cum existentibus per semetipsa zelantibus, id est, tanquam bonis creatis quibus ipse providet, « zelantibus », id est, fervide cupientibus, ipsum per se ipsa. Sicque Deus vocatur zelotes, etiam per effectum seu causam.
Denique taliter amat Deus præsertim intellectuales ac rationales creaturas, maxime prædestinatos. Unde in Deuteronomio legitur: En Domini Dei tui cœlum est et cœlum cœli, terra, et omnia quæ in eis sunt;18 et tamen patribus tuis conglutinatus est, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos. Et item per Jeremiam locutus est: Sicut adhæret lumbare viri ad lumbos ejus, sic agglutinavi mihi domum Israel;1920 et rursus: Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, aut sponsa fasciæ pectoralis suæ?21 et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. Hinc in Proverbiis fatetur:22 Deliciæ meæ esse cum filiis hominum.
Et omnino bono et optimo est amabile amor, id est, « amor », potissime increatus, « est » quid « amabile bono et optimo », id est tam ipsemet Deo, quam præstantioribus creatis bonis ac optimis;23 et in bono et optimo ante collocatur, id est, « ante » omnia amor iste consistit « in bono et optimo » increato, et participatur, ut patuit, a creatis; et per bonum et optimum sunt et fiunt, juxta illud:24 Omnia per ipsum facta sunt. Siquidem omne datum optimum et omne donum perfectum, desursum est.25
Footnotes
-
1 Car. v, 16. ↩
-
1 Cor. vi, 16. ↩
-
Galat. ii, 20. ↩
-
1 Thess. ii, 7, 8. ↩
-
Cant. viii, 6. ↩
-
Galat. ii, 20. ↩
-
Galat. ii, 19, 20. ↩
-
II Cor. v, 13. ↩
-
II Cor. iv, 10, 11. ↩
-
Jer. xxxii, 41. ↩
-
*deducitur ↩
-
II Esdr. vmt, 10. ↩
-
Exod. xx, 5. ↩
-
Ps. cxviii, 20. ↩
-
Sap. vi, 21. ↩
-
Galat. ii, 19, 20. ↩
-
II Esdr. viii, 10. ↩
-
Dom. 1, 14. ↩
-
II Esdr. n. 22. ↩
-
Joc. 106, 11. ↩
-
II Esdr. n. 13. ↩
-
Prov. v. 31. ↩
-
* collocantur ↩
-
Joann. 1, 3. ↩
-
Jacob. 1, 17. ↩
Chapter 44 of 143