Skip to the text

Articulus 51

ANGELORUM LAUS ET DESCRIPTIO, EISQUE MALUM NON INESSE.

DEINDE ostendit quod in angelis non sit malum, et patet sententia ex inductis.

Sed neque in angelis est malum: quia nec malum culpæ, quum sint confirmati in bono et beati in gloria consummati; nec malum essentialiter dictum. Nec obstat illud in Job, Ecce qui serviunt ei non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem:1 quia hoc de angelis dictum est quoad naturalia sua, et comparatione divinæ incommutabilitatis, et juxta statum ruinæ.

Si enim enuntiat bonitatem divinam deiformis angelus, id est, ex quo angelus gloriosus repræsentat in se Creatoris bonitatem præ aliis, illud exsistens secundum participationem secundo, quod quidem secundum causam enuntiat primo, id est, angelus est participative per dona naturæ et gratiæ inchoanter atque per dona gloriæ completius, quod est Deus omnipotens, quem repræsentat, id est, cujus perfectionem in se ostendit per naturam, et plene, independenter, ac infinite, cujus etiam « bonitatem », id est pietatem ac gratiam, angeli sancti enuntiant viatoribus ecclesiasticæ hierarchiæ. Angeli quoque « primo », id est ante alias creaturas, saltem dignitate, enuntiant et præsentant Deum intuentibus eos.

Consequenter ponitur quasi quædam descriptio angeli.

Imago est Dei angelus, id est, « angelus » sanctus « est Dei imago », non naturalis, sed imitativa et repræsentativa, eminentiori modo quam anima rationalis, quanto altioris est naturæ, gratiæ et gloriæ, quam anima sive homo : exceptis præstantissimis animabus Christi et Virginis gloriosæ, quæ tamen in naturalibus cum ceteris conveniunt animabus, et ejusdem sunt speciei. Manifestatio occulti luminis, id est essentia manifestissima « luminis » increati, incomprehensibilis et immensi, seu luminis gratiæ et gloriæ nobis occultæ et ignotæ; manifestator quoque et nuntius Dei ac multiplicis luminis ejus, de quo scriptum est :2 Numquid est numerus militum ejus? et super quem non splendet lumen ipsius?

Speculum purum, utpote ab omni culpa alienum, non tamen plenarie repræsentativum divinæ perfectionis, secundum quod scriptum est de Sapientia æternali : Candor est lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis.3 Denique etiam divina essentia speculum est superlucidissimum in quo cuncta lucent, quod intuentur Beati : speculum utique voluntarium, quod se præsentat quantum vult et qualiter vult. Splendidissimum, id est valde splendidum, præsertim quantum ad lumen gloriæ et beatificæ visionis claritatem; immaculatum, quantum ad puritatem suæ essentiæ, quæ caret materiæ macula; incontaminatum, quoad intellectivam potentiam, in qua nullus est error, nec falsitas, neque ignorantia quæ sit culpa; incoinquinatum, quoad vim affectivam, in qua nulla unquam fuit perversitas neque peccatum.

Recipiens totam (si justum dicere) speciositatem bene formatæ deiformitatis, id est, participans, « recipiens », repræsentans, contemplans universam pulchritudinem Deitatis incircumscriptæ, optime in se ipsa dispositæ, nequaquam aliunde formatæ; et pure declarans in se ipso, sicut possibile est, bonitatem quæ est in abditis, id est, sine admixtione falsitatis in se elucidans, quantum sibi « possibile est » et attinens, « bonitatem », perfectionem ac sapientiam Dei, exsistentem in secretissimis et incomprehensibilibus thesauris divitiarum illius, juxta illud Apostoli : In quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ Dei absconditi.4 Hinc alia habet translatio : In se ipso insinuans, ut possibile est, sacratioris silentii bonitatem.

Verumtamen angelus cum omni celsitudine et excellentia sua, deficit infinite ab infinita perfectione, gloria et eminentia Dei, atque a plenaria repræsentatione et comprehensione illius, secundum quod ex sua actualitate et cognoscibilitate cognoscibilis est : quamvis ista nunc excellenter dicantur de angelo et eminentia ejus in genere et ordine suo, et per comparationem ad intellectum humanum, inferioresque creaturas.

Non igitur neque in angelis est malum, sicut jam patuit. Sed puniendo peccantes sunt mali? Hoc legendum videtur interrogative et negative, quasi dicat : An dicendi sunt mali puniendo iniquos? tanquam dicat, Non : sicut nec Deus, quum iniquos puniri ab eo ad quem jurisdictionaliter spectat, sit actus justitiæ. Propter ea subditur :

Hac ergo ratione et compescentes delinquentes, id est, hi qui compescunt et domant per pœnas eos qui peccant, sunt mali : quod non est verum, nisi aliunde consistant culpabiles. Hinc alia habet translatio : An vero ideo sunt mali, quod puniant peccantes? At vero punitio peccatorum in vita præsenti, aliquando fit per angelos bonos, ut patet quarto libro Regum de centum octoginta quinque millibus hominum quos angelus Domini interfecit in castris Assyriorum, et de subversione Sodomæ in Genesi; interdum per angelos malos, ut in Actibus de Anania et ejus uxore. Et sacerdotum divinis mysteriis immundum prohibentes, id est, hi qui prohibent immundos ac publice reos ab accessu ad divina mysteria sacerdotum, essent iniqui: quod reprobatur et alia ratione.

Et quidem neque puniri malum, id est, reum « puniri » non est « malum » culpæ, sed opus justitiæ et malum pœnæ: ideo illud inferre non est culpabile; sed dignum fieri pœna, quod fit per culpam, est malum iniquitatis. Neque secundum dignitatem prohiberi a sacris, id est propter demerita a divinis arceri, est pravum; sed non sacrum et non sanctum fieri, id est effici vitiosum, censetur culpabile, et incontaminatis inopportunum, id est inepte ad sacramenta et sacra et sacramentalia se ipsum ingerere, est iniquum.

Footnotes

  1. Job iv, 18. ↩

  2. Jub. xxv, 3. ↩

  3. Sap. vii, 26. ↩

  4. Coloss. ii, 3. ↩

Chapter 56 of 143