Skip to the text

Articulus 44

QUÆSTIONUM ALIQUOT DE MALO ADVERSUS PRÆDICTA OBJECTIO.

CONSEQUENTER quærit et quasi objicit contra præhabita.

Et quidem dixerit quis, id est, aliquis circa seu contra hæc dicere potest : Si omnibus est bonum et optimum amabile et ad se ipsum et dilectum, id est, « si » juxta præhabita « bonum » et pulchrum, præsertim summum bonum, « est » cunctis creatis « amabile » et desiderabile ac « dilectum, et ad se ipsum » attractivum seu attrahibile. — Appetit enim ipsum et quod non est, id est materia prima, ut dictum est, et sæpe expositum, et contendit quomodo in ipso sit , id est, naturaliter appetit illud, ac conatur et quasi certat ad hoc, appetens formam per quam participat primum bonum. Et ipsum formificum est etiam informium, id est, primum bonum formam largitur et ornatum his quæ ex se informia sunt et indecora; et in ipso et quod non est, superessentialiter dicitur et est, id est, in Deo « est » exemplariter et idealiter seu coidealiter, etiam id « quod non est » per se actualiter, ut materia prima, seu quodcumque creabile nondum creatum aut nunquam creandum, quod tamen prætacto modo « superessentialiter » est in Deo, videlicet secundum modum ipsius superessentialem, et virtualiter ac idealiter. — Quomodo dæmoniaca multitudo non appetit bonum et pulchrum, quum sint creati a Deo secundum esse suæ naturæ? Et eadem quæstio est de cunctis damnatis, qui sunt obstinati in malis, et cupiunt non esse seu mortem, odiuntque omne bonum honestum. Ad materiale vero existens, id est ad materialia affectata dæmonum multitudo (unde alia habet translatio :1 Inclinata autem ad materiam), et angelica erga appetitum optimi stabilitate recidens, id est lapsa a « stabilitate angelica » circa desiderium « optimi », ad quod angeli naturaliter ac stabiliter inclinantur, imo et inavertibiliter post confirmationem suam in bono, malis omnibus causa et sibi ipsis et aliis quæcumque vitiantur, dicitur, id est, causa peccandi et vitiorum origo est tam sibi ipsis quam hominibus qui transgrediuntur, juxta illud Sapientiæ :2 Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum; imitantur autem illum qui sunt ex parte ipsius. Hinc apud Joannem loquitur Christus : Diabolus homicida erat ab initio, et in veritate non stetit; quum loquitur mendacium, ex pro- priis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.3 Verumtamen, ut asserit Origenes, homines ex se ipsis jam proni sunt ad mala, et ad venerea afficerentur, quamvis a dæmonibus non tentarentur. Nihilo minus homines communiter a dæmonibus incitantur ad vitia, ita quod dæmones eis sunt causa peccandi, quamvis ad aliqua prava ex se ipsis labantur. Sunt autem hominibus causa peccandi non coactiva, sed suggestiva.

Præterea, qualiter dæmonum multitudo sibi ipsis sit causa peccandi, duplex est opinio. Una, quod primus ille apostata Lucifer ceteros angelos tenebrarum incitavit et induxit ad aversionem a Creatore : quæ est communis opinio. Propter quod in Scripturis dæmones appellantur angeli principis tenebrarum diaboli.4 Alia, quod quilibet dæmonum ex se ipso suam concepit iniquitatem : quod tenet Albertus in scripto quarti Sententiarum, et Guillelmus Parisiensis libro de Universo.

Præterea quæri potest qualiter dæmonum multitudo ad materialia fuerit ab exordio inclinata, quum ipsi immateriales consistant. Respondetur, quod si juxta Platonicos diceremus dæmones esse animalia corpore aeria animoque passiva, quæstio ista faciliter solveretur. Sed quoniam sanctus iste theologus et plurimi alii dicunt angelos esse immateriales, dicendum apparet quod non inclinantur ad corporalia delectamenta secundum quod talia, sed ut sunt culpæ et immunditiæ quædam Dei offensivæ, et animarum perditiones. Vel dicuntur ad materialia inclinari, id est, ad ea quæ sunt passivæ potentiæ, ad vanitates et falsitates, vel ad dominandum hominibus. Nam et in dæmonibus est aliquid per modum materiæ habens se, scilicet, quod est. Propter quod libro de Causis fertur quod intelligentia est habens hyleathin*.*

Deinde movet dubia circa prædicta.5

Quomodo autem omnino ex optimo generata dæmoniaca gens non est deiformis? id est, unde et qualiter accidit quod genus dæmonum creatum a Deo naturaliter bono, non est simile Deo in bonitate et æquitate, quum effectus naturaliter assimiletur propriæ causæ? Aut quomodo optimum ex optimo factum, mutatum est? id est, quomodo contigit quod angeli inter creata primum locum tenentes, et per consequens ex Deo efficienter atque ex propria natura formaliter valde boni, sunt ita aversi a summo bono? Et quid vitiavit ipsum, scilicet angelum?

Et omnino quid malum est? id est, diligentissime est quærendum « quid » sit « malum ». Et ex quo principio substitit? id est, ex qua causa sumpsit originem? Et ex quo exsistentium est? id est, ex quo ente positivo et effectivo principio sit causatum, vel incepit aut fluxit? Et quomodo optimus ipsum adducere voluerit? id est, qua ratione Deus qui summum est bonum, voluit malum esse aut illud producere? Quomodo autem volens potuerit? id est, dato quod Deus voluit producere malum, quomodo potuit hoc efficere et implere, quum malum non sit appetibile, nec sit potentiæ, sed potius impotentiæ, facere malum? Et si ex alia causa malum, id est, « si malum » processit « ex alia causa » quam ex Deo, quæ altera exsistentibus præter optimum causa? id est, quid aliud « causa » est entibus universis, nisi summum bonum ?

Quomodo autem et Providentia exsistente, est malum, aut factum omnino? id est, si ponamus Deum habere providentiam omnium, qualiter potest esse malum culpæ, aut qualiter fieri potuit, quum optimi provisoris sit malum excludere, præsertim per anticipationem præcavendo ne accidat, vel saltem illud corrigendo et removendo dum contigit? Ideo subditur : aut non interceptum, id est interruptum et sublatum de medio. Et quomodo appetit quid exsistentium ipsum præter optimum? id est, « quomodo » res aliqua « appetit » malum, quod est « præter optimum », et non potius appetit bonum et optimum ?

Footnotes

  1. * At materialis ↩

  2. Sap. u. 24, 25. ↩

  3. Joann. viii, 44. ↩

  4. Matth xxv, 41. ↩

  5. *alias hyliatin. Cf. tom. XV, p. 21 C.* ↩

Chapter 49 of 143