Articulus 33
BONITATEM ET PULCHRITUDINEM DIVINAM ESSE OMNIUM CAUSAM.
EX bono ipso omnibus exsistentibus esse secundum propriam rationem singula quæque bona, id est, cunctis quæ sunt convenit « esse quæque singula », id est particularia, distincta, « secundum propriam rationem, ex bono » illo altissimo exemplari quod omnium rationes, formas et species in se habet, instituit ac distinxit, utputa ars increata rationibus plena, quæ cuncta superno ducit et producit ab exemplo, mundum mente gerens, similique in imagine formans.
De quo Plato asserit in Timæo : Nihil fit cujus ortum non legitima causa et ratio præcedat aliqua ; porro operi formam dat opifex suus. Et rursus : Conditor fabricatorque universi optimus dat ;1 ab optimo autem invidia longe est relegata : itaque cuncta sibi similia effici voluit, prout uniuscujusque natura fuit capax. Quam Dei voluntatem si quis dicat esse rerum causam atque originem, recte eum putare consentiam. Insuper consonat quod in Elementatione sua theologica ex doctrina Platonis magistri sui disseruit Proclus : Omnia qualitercumque participantia bono, præcedit quod primo bonum, et quod nihil aliud est quam bonum. Si ergo aliquid aliud illi apponas, minuis illud, faciendo quoddam bonum pro bono simpliciter. Omnium igitur principium et prima causa bonum est : et illud omnimode bonum est, et non hinc bonum, hinc non bonum. Deus ergo est primum, perfectum, summum et simplicissimum bonum, ex propria natura suæ bonitatis omnibus communicativus, nec aliquid relinquens totaliter expers suæ participationis. Ad quod innuendum Christus quoque in Evangelio est locutus : Sitis filii Patris vestri qui est in cœlis, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos.2
Et per bonum omnium copulationes et societates et amicitiæ, id est, ex primo bono originaliter ortum habet quod res creatæ habent ad invicem connexionem, coordinationem, societates et amicitias : quod et in libro de Causis innuitur. Propter quod Proclus : Bonum, inquit, est unitivum participantium ipso. Ideo subditur : et bono omnia adunantur. Omnia quippe appetunt bonum et convertuntur ad ipsum, sicque adunantur in ipso. Idcirco primum bonum est causa ordinis rerum.
Et principium omnium bonorum, id est, primum bonum est, velut, non similitudinarie, sed vere realiter, factivum causale, et movens omnia, quum sit primus motor atque impressor desiderii naturalis cujuslibet rei ad suum finem :3 sicque omnia movet quemadmodum desideratum movet desiderantem, et desiderium excitat; et continens ea propriæ pulchritudinis amore, id est, cuncta conservat desiderio perfectionis eorum. Unumquodque enim appetit suam perfectionem, et appetit, quantum possibile, permanere, imo et esse perpetuum participare, vel in se, vel in sua posteritate aut specie.
Et summum omnium dilectissimum, id est, altissimum illud bonum est omnibus maxime concupitum, velut perfectum causale, id est tanquam causa omnium perfectiva: quæ plus influit quam quæcumque causa secunda; et dum causæ secundæ removent suum influxum, ipsa non removet suum, ut ait auctor libri de Causis. Qui itidem protestatur: Prima rerum creatarum est esse, quod proprie dicitur effectus primæ causæ. Propter bonum enim omnia fiunt. Hinc secundum Philosophum, bonum et finis coincidunt, ut infra clarius exponetur. Et exemplabile, id est, primum bonum est omnium primum exemplarisque causa: et ita dicitur « exemplabile », non quod ipsum ad alicujus similitudinem factum sit, aut exemplariter producibile, sed quod ad ejus imitationem aut assimilationem cetera facta sint et causentur; quia secundum ipsum omnia in ipsum segregantur, id est, universa exemplariter producuntur ab ipso secundum ideales rationes mentis divinæ, in qua omnia unum sunt, et procedendo « segregantur » ac diversificantur ab invicem et ab ipso, redeuntque « in ipsum », quia convertuntur in ipsum sicut in causam conservativam. Hinc Proclus: Omnis (ait) ordo ab unitate incipiens, procedit in multitudinem, et reducitur ad unitatem eadem; itemque: Omne (inquit) causatum manet in sua causa, et procedit ab ea, et convertitur ad ipsam.
Ideo et ipsum est optime bonum, id est, primum bonum est optimo et excellentissimo modo bonum, utputa independenter, interminabiliter, et per essentiam, ac extra omne genus, et supra ordinem universum; quia bonum et optimum juxta omnem causam omnia concupiscunt, id est, entia « omnia » in quolibet genere causæ appetunt « bonum et optimum ». Alii textus habent: Bonum et pulchrum. Et non est quid exsistentium quod non participat bonum et pulchrum, id est, nulla est creatura non habens aliquam participationem boni et pulchri.
Audebit autem et hoc ratio dicere, id est, confidenter dicam, quia et quod non est, id est, etiam id « quod non est » exsistens, participat bonum et optimum, puta materia prima, ut paulo ante expressum est. Aliæ vero translationes habent: Bonum et pulchrum. Tunc enim et hoc bonum et optimum, id est, tunc vere apparet quid et in quo sit ratio hujus boni et optimi seu primi boni, et pulchri, quum in Deo secundum omnium ablationem superessentialiter laudatur, id est, quum Deo adscribitur, et ipsemet Deus esse asseritur altiori modo quam ulla ostendit essentia, per universorum abnegationem a Deo, dicendo quod Deus verius ac magis proprie est non bonum et non optimum, et nec bonum nec pulchrum, quam bonum et optimum, seu bonum et pulchrum: quia in infinitum excellentius ista conveniunt ei, quam capere aut intelligere valeamus; imo nec ei conveniunt hoc modo quo concipiuntur a nobis.
Hoc unum bonum et optimum, seu « unum bonum » et pulchrum, singulariter est omnium multorum bonorum et optimorum, seu pulchrorum causale, id est effectivum principium cunctorum quæ in rebus creatis vocantur bona aut optima, seu bona et pulchra.
Ex hoc omnium exsistentium essentiales subsistentiæ, unitates, discretiones: id est, ex illo primo bono et pulchro tanquam ex causa effectiva et exemplari atque finali, profluxerunt « subsistentiæ essentiales », id est essentiæ de genere substantiæ et actuales exsistentiæ earumdem, « unitates, discretiones »; immutabilitates, quæ creaturis possunt compete re: sicut Beati non possunt mutari a bono in malum, nec averti a Deo; alteritates, similitudines, dissimilitudines; societates contrariorum: ut sunt convenientiæ et concordiæ elementorum symbolum habentium, quæ sunt connexa et consociata; distinctiones unitorum: quemadmodum materia et forma in rebus compositis counitæ, ab invicem sunt distinctæ.
Providentiæ superiorum circa inferiora, vicissitudines æquiformium, id est alternæ ac mutuæ habitudines coordinatorum seu æquivalentium, conversiones inferiorum omnium in semetipsis custoditivæ, id est reditiones et respectiones inferiorum ad sua superiora, per quas conversiones custodiuntur et conservantur inferiora intra limites suos. Unde Proclus fatetur: Uniuscujusque bonum secundum unionem exsistit; et iterum: Omne divinum providet secundis, et ereptum est ab eis, etc. Et immutabiles habitationes, id est perpetuæ mansiones, et collocationes. Creator namque omnia congrue collocavit. Nam et juxta Philosophum, Dans formam dat et consequentia formam, utputa motum et locum.
Et iterum omnium in omnibus propriæ unicuique societates, id est mutuæ rerum confœderationes, et colligationes rerum ad invicem, et compaginationes, id est connexiones seu juncturæ, et inconfusæ amicitiæ, id est connaturales concordantiæ et consensiones sive amores plurimorum ad invicem, et harmoniæ universitatis, id est contemperationes et consonantiæ, comproportiones et uniones suaves entium mundi invicem conferentium; in universo concretiones insolubiles, id est indissolubiles concernentiæ rerum, quæ instar exercitus dispositæ sunt sub Deo, prout secundo Primæ philosophiæ habetur; continentiæ exsistentium non deficientes, id est incessantes conservationes quibus quædam a quibusdam manutenentur: secundum quod motus cœli fertur quædam vita et vigor inferiorum, quia a motu cœli, motus dependet inferiorum, quemadmodum a motu cordis, motus membrorum in animali, secundum Rabbi Moysen atque philosophos; susceptiones faciendorum, id est capacitates et aptitudines seu inchoationes quædam « faciendorum »; vel ut alii habent, Successiones eorum quæ fiunt, secundum quod in generabilibus et corruptibilibus unum alteri est succedens, et corruptio unius, generatio est alterius.
Status omnes et motus, id est quietes, dispositiones, motiones et actiones, alii intellectualium, id est intelligentiarum seu angelorum, alii animarum, tam rationalium quam irrationalium, alii corporum. His enim diversimode conveniunt status et motus, ut patet ex introductis. Status enim et motus est omnibus, id est, Deus omnipotens est cunctis creatis causa stationis ac motionis eorum: qui stabilis manens, dat cuncta moveri, et unumquodque movet ad proprium finem, et in illo facit quiescere. Qui est super omnem statum et omnem motum, sicut causa super effectum, et Creator super creaturam: qui tamen interdum fertur moveri improprie, hoc est in actum procedere; collocans unumquodque in suimet ratione, id est, unicuique tribuens rationem suam specificam, in quantum ipse est omnium causa exemplaris, formans singula ad similitudinem seu imitationem ideæ quam habet in se, et movens in proprium motum, id est, omnia inclinans et excitans ad exeundum et exercendum motus et actus sibi convenientes, quemadmodum sagittator movet ac dirigit sagittam ad signum: quod efficit Deus ut causa prima universalis ac principalis, exsecutive vero per causas secundas.
Footnotes
Chapter 38 of 143