Articulus 34
DE TRIBUS ANGELICARUM MENTIUM ANIMARUMQUE RATIONALIUM MOTIBUS ET CONTEMPLATIONIBUS.
CONSEQUENTER Theologus compendiose tangit tres species motionum et contemplationum mentium angelicarum.
Et moveri quidem dicuntur divini animi, id est intellectus deiformes superni : circulariter quidem, uniti non inchoantibus et non terminatis illuminationibus boni et optimi, id est, secundum quod feruntur in Deum, ac divinis splendoribus atque « illuminationibus » Dei activis, qui est ipsa illuminatio sua activa, uniuntur. Hinc alia habet translatio : Moveri spiritus illi altissimi circulariter perhibentur, dum æternis principio ac fine carentibus pulchri ac boni fulgoribus uniuntur. Præterea constat quod motus corporalis ac localis immaterialibus illis spiritibus non convenit per se aut in propria eorum natura. Unde asseruntur moveri motu circulari modo prætacto, quoniam sicut in circulo non apparet principium neque finis, sic Deus seu splendor et illuminatio ejus, principio caret et fine.
In directum vero, quandocumque proveniunt in subjectorum providentiam, recta omnia terminantes, id est, motu recto moventur dum se extendunt ac prodeunt quasi linealiter ad inferiorum provisionem et directionem.
Oblique, quia et providentes inferioribus, irreversibiliter manent immutabilitate, id est, motu obliquo et quasi reflexo moventur, in quantum « inferioribus » providendo, non cessant moveri et ferri ac converti immutabili inavertibilitate, circa immutabilitatis causale, id est ad Deum et in eum, qui est causa totius salubris immutabilitatis, bonum et optimum incessanter circumeuntes, id est circa Deum essentialiter bonum et pulchrum indesinenter intenti, et in ipso quietissime occupati. Alia translatio continet : Circa identitatis auctorem pulchrum ac bonum indesinenter choream ducentes. Verumtamen incircumscriptibilem Deum nil proprie circuit, imo ipse potius circuit universa : de quo psallimus, Dominus in Ps. cxxiv, 2. circuitu populi sui. Sancti vero in ejus circuitu esse et stare dicuntur, quia ipsi undique tendunt in illum, qui in medio est eorum.
At vero juxta istam descriptionem, dicuntur angeli sancti circulariter contemplari, intuendo Deum in se, et alia in ipso; recte autem, contemplando res in similitudinibus et rationibus propriis ipsorum mentibus inditis; oblique vero, redeundo ex speculatione effectuum in summæ causæ notitiam.
Sequitur de motibus animarum.
Animæ autem motus circularis quidem est in semetipsam introitus ab his quæ foris sunt, id est, « circularis » ac spiritualis « motus animæ » rationalis, « est » reditio ac conversio ejus a consideratione seu dilectione rerum exteriorum ad inspectionem sui ipsius. Etenim anima rationalis, quum sit spiritualis et intellectualis essentia, et super corpus elevata, ac stans per se, in quantum intellectualis natura, est reflexiva et conversiva ad se ipsam ac proprios actus, ut patet tertio de Anima, et in Proclo ac libro de Causis ostenditur. Quumque ab exterioribus et sensibilibus incipiat ejus cognitio, ab illorum notitia redit et ingreditur ad se ipsam. Rursus, dum illis jam cognitis ac relictis, ad sui ipsius intuitionem, discussionem, provisio nem revertitur et fixa insistit, circulariter moveri asseritur.1
Et intellectualium suarum virtutum uniformis conversio, id est, talis motus atque reditio est simplex reductio virium ejus intellectivarum, seu virtuosorum habituum sapientiæ, scientiæ et caritatis, ad interiora et ad divina objecta; sicut in quodam circulo inerrabile suum donans: id est, intellectivam animæ partem, quæ ut talis non errat (phantasia namque interdum est recta, interdum non recta, secundum Philosophum; intellectus semper est rectus: nam et ejus objectum est verum, nec falsum intelligitur): hoc ergo « inerrabile donans », id est, statuens ac muniens, quasi « in circulo quodam », id est repositorio firmo aut infallibili veritate, præsertim in Deo, qui sicut circulus principio caret et fine.
Et a multis quæ sunt extrinsecus. In illis enim et turbatur et inquietatur, juxta illud: Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima. Se convertens et congregans primum in semetipsam: nam et caritas incipit a se, ut primo omnium attendat et procuret se ipsam. Propter quod in Evangelio dicitur: Quid proficit homo si lucretur universum mundum, se ipsum autem perdat? In Ecclesiastico quoque: Qui sibi nequam est, cui bonus erit? Itemque: Miserere animæ tuæ placens Deo.
Deinde velut uniformem factam, id est animam suam simplificatam, adunans, id est, recolligens ac per contemplationem et caritatem unum cum Deo efficiens, adunate, id est reductive, adunatis virtutibus, id est intellectualibus viribus, seu caritate et sapientia; vel, « virtutibus » connexis et concatenatis. Et sic in bonum et optimum manuducta, id est ad summum ac simplicissimum Deum reducta: cujus imago est ipsamet anima, sicque ex sui ipsius cognitione ad Deum ascendit, redit, dirigitur.
Quod super omnia exsistentia, id est, entia cuncta creata infinite excedit, et unum et id ipsum, et non inchoans et non finitum: id est, bonum illud et pulchrum est vere ac perfectissime « unum » et unitas ipsa, in quo nec partium pluralitas, imo nec modorum diversitas, ut dicitur in libro de Causis, et in quo idem sunt esse, posse et agere; est quoque « id ipsum », in quo nulla prorsus mutatio, nulla varietas, sed omnimoda ac superperfectissima incommutabilitas. Compositio quippe et mutatio, indigentiæ imperfectionisque signum est. Si enim compositum in uno componentium haberet quidquid ad suam spectat perfectionem, superflueret aliud. Hinc Dominus ait per Malachiam: Ego Dominus, et non mutor. De quo Psalmographus: In pace in id ipsum dormiam et requiescam;2 itemque: Tu autem idem ipse es. Hinc fertur in libro de Causis: Primum est dives in se, et est dives in aliis; et significatio hujus est unitas ejus: non quod unitas ejus sit sparsa in ipso, imo unitas ejus est pura, quoniam est simplex in fine simplicitatis. Si autem aliquis vult scire quod causa prima est dives, projiciat mentem suam super res compositas, et inquirat de eis inquisitione perscrutata. Inveniet enim omne compositum diminutum, imperfectum et indigens: indigens quidem aut alio, aut rebus ex quibus componitur. Res autem simpliciter una, quæ est bonitas pura, est una tantum et unitas, et non fit super eam influxio. Porro res reliquæ non sunt divites per se ipsas: imo indigent vero uno influente bonitates et gratias omnes.
Quod etiam est « non inchoans », id est, non incipiens esse, quamvis de novo aliquando operetur prout ab æterno instituit et prænovit, « et non finitum », sed perfectionaliter infinitum, utputa actus purus, in quo nulla potentialitas limitans, nulla differentia contrahens, nulla materia terminans.
Oblique vero anima movetur, quantum proprie se ipsa divinas illuminatur scientias, id est, in « quantum » in « se ipsa », puta in intellectu, docetur et suscipit illuminationes divinas, non intellectualiter et345678 potenter, id est « non » pure « intellectualiter » ac valide, nec deiformiter, sicut intelligentia inferior illuminatur a superiori, sed rationaliter et investigiose, id est discursive et investiganter, ita quod secundum suam naturam et capacitatem illustratur atque dirigitur in inquirendo et proficiendo: ideo subditur, et ut commixtis et transitoriis operationibus, id est considerationibus involutis multiplici phantasmate ac sensibilibus formis, et speciebus abstractionibusque intelligibilium specierum ab illis: quod in principio profectuum scientialium maxime verum est. Anima vero jam depurata et virtutibus decorata, nonnunquam desuper anagogice illustratur, deiformiter eruditur, et pure, valenter atque repente docetur, elevatur et contemplatur, quando (ut nono de Civitate Dei recitat Augustinus ex verbis Apuleii Platonici et secundum Platonem) mens humana subito quasi in altissimis motibus superno coruscamine perfunditur, et velut in splendidissimis tenebris lumen intermicans, raptim ac instantanee intuetur. Hoc ipsum Aristoteles quoque insinuavit, dicendo quod vita nostra interdum ad modicum talis est, qualis æternaliter vita primi principii. Denique super Angelicam hierarchiam ostensum est hoc esse de mente magni Dionysii: quod et infra, Deo præstante, in expositione libri de Mystica theologia plenius ostendetur.
Per vero directum, id est, anima rationalis motu recto ac lineali movetur, erigitur, speculatur, quando non in semetipsam intrans, et singulari intellectualitate mota, id est, quando non ab exterioribus redit ad se, nec movetur intellectualitate sincera ad Deum; hoc enim, ut dixi, est quod secundum circulum, id est, ita moveri et converti in se, est circularis motus et contemplatio animæ:9 juxta illud Platonis in Phædone, Quoties anima per se ipsam speculatur, illico defertur in sincerum semperque exsistens ac immortale. Sed ad ea circa se proveniens, id est, ad sensibilium considerationem procedens, et ab his extrinsecus, tanquam a quibusdam symbolis variatis et multiplicatis, id est tanquam a sensibilibus similitudinibus multipliciter inter se differentibus, in simplas et unitas reducitur contemplationes, id est ad spirituales divinorum theorias ab involutionibus phantasticis depuratas, ex creaturis intelligens Creatorem, ex corporalibus incorporalia, ex brevibus æterna, secundum Hieronymum.
Footnotes
Chapter 39 of 143