Articulus 52
DÆMONES NON ESSE NATURALITER MALOS.
SED neque dæmones natura mali, id est, ex sua essentia non sunt mali, nec vitiosi creati.
Etenim si natura mali, neque ex bono, id est, si essent substantialiter mali, non essent producti a bono causali principio, neque in exsistentibus, id est, non essent inter exsistentia computandi, quum omne exsistens ut tale, sit bonum, quum bonum et ens convertantur; neque ex bonis conversi natura, id est, non essent a bono transmutati in malum a sua natura: nempe quod naturaliter inest tanquam differentia aut proprium, non aufertur re permanente; et semper mali sunt, id est, a primo instanti subsistentiæ suæ fuissent inclusive iniqui.
Sequitur, id est, consequenter est sciscitandum: sibimet sunt mali, an aliis? id est, an pravi ac nocivi sunt sibi ipsis, an aliis? Si quidem sibimet, id est, si certe et utique sunt sibimetipsis mali, an corrumpunt se ipsos? secundum quod Philosophus probat, quia si aliqua res esset substantialiter mala, se ipsam destrueret.
Si autem aliis sunt mali, quomodo corrumpunt, aut quid corrumpunt in illis? essentiam, an virtutem, an actionem? Si quidem essentiam, id est, si dicantur in aliis corrumpere illorum essentiam, primum quidem non juxta naturam, id est, si hoc primum dicatur, hoc dici non potest secundum naturalem entium cursum, nec naturaliter et universaliter potest hoc dici neque defendi; natura enim incorruptibilia, id est substantias ex sua natura incorruptibiles, ut sunt intelligentiæ et orbes cœlestes, non corrumpunt, sed acceptiva corruptionis, id est destructibilia ex sua natura. De quibus vicesima sexta propositione libri de Causis: Omnis substantia destructibilis non sempiterna, aut est composita, aut delata super res alias.
Sequitur: neque hoc omnibus et omnino malum, id est, corrumpi non est universaliter malum, quum multa sint ordinata in usum et alimoniam aliorum, et aliquid malum est per respectum ad naturam particularem, quod expedit quoad naturam universalem.
Sed neque corrumpitur quid exsistentium secundum quod essentia et natura, id est, substantia ut sic, non est directe et per se ac immediate terminus seu ratio corruptionis, quia ut sic, non habet contrarium; sed defectu juxta naturam ordinis harmoniæ et commensurationis, id est ex disproportione et invaletudine ordinationis naturalis ipsius complexionis, ratio infirmatur, id est, vigor naturæ ac ratio permanendi deficiunt: quia substantia talium rerum mixtarum, ad actualem suam subsistentiam ac operationem naturalem requirit complexionem et dispositionem aptam in corpore: quibus deficientibus, forma substantialis de materiæ potentialitate educta, quasi per accidens desinit esse. Materia vero prima, ingenita et incorruptibilis perhibetur. Manere similiter habens, id est, natura cui conveniret adhuc, ut ante « manere » et operari, si harmonia in suo maneret vigore: juxta quod ait Philosophus, quod si vis visiva senis esset in organo ita disposito sicut dispositum est organum visus junioris, tam clare videret in sene sicut in juniore.
Infirmitas autem non perfecta, id est, « infirmitas » illa naturæ non est prorsus completa atque prædominans suo subjecto. Si enim perfecta, id est, si taliter esset completa ac prævalens, et corruptionem et subjectum interimeret, id est, illud omnino destrueret, imo et se ipsam eo modo quo sibi convenit esse. Hinc subditur: et erit ipsa corruptio et suimet corruptio. Manet ergo in infirmitate modicum quid vigoris. Itaque hujusmodi non malum, sed deficiens bonum, id est, talis infirmitas non est purum malum, « sed bonum deficiens », diminutum. Quod enim omnino expers boni, id est, nihil boni participat, neque in exsistentibus erit, id est, de numero exsistentium non est.
Et de virtutis et actionis corruptione eadem ratio, id est, idem dicendum « de corruptione » potentiæ et operationis, quod jam dictum est de corruptione essentiæ, quam naturaliter et inseparabiliter consecuntur propria potentia et actio aliqua.
Chapter 57 of 143