Articulus 50
MALUM NON ESSE IN DEO, NEQUE EX DEO.
CONSEQUENTER demonstat, quod im- possibile sit esse duo rerum princi- pia contraria.
Imo vero neque duo exsistentium con- traria principia possibile esse, id est, possibile non est, quod sint « duo » entium « principia » invicem « contraria », ut per se bonum, et per se malum, et ea inter se invicem et in universo pugnantia, id est « ea » contra « se invicem » præliari, et in toto mundo bellum habere, ut prætacti finxerunt hæretici : quorum vesania ab Empedocle orta videtur, ponente quatuor materialia rerum principia, quatuor sci- licet elementa, et duo formalia effectiva, litem videlicet et amicitiam.
Si enim hoc daretur, erit et Deus non innocens, neque sine rixa, id est, Deus non esset immunis nec exsors ab inqui- etudine atque molestia. Siquidem si sit quid eum perturbans, sequitur quod om- nia erunt inordinata, id est, si sit aliquid Deum inquietans, impugnans, molestans, cetera omnia erunt confusa, et semper pu- gnantia, id est, se invicem impugnantia.
Et quidem amicitiam omnibus exsisten- tibus bonum tradit, id est, cuncta entia ordinis universi connexionem, concordi- am, constabilitionem inter se habent ac retinent ex bono eorum principio; et per se pax et pacis donans laudatur a sacris theologis, id est, Deus in Scripturis « lau- datur » et esse describitur « per se » sum- ma et vera « pax », id est tranquillissima quies, « et » dator « pacis ». De quo dixit Apostolus : Non est Deus dissensionis, sed pacis ;1 et : Ipse est pax nostra ;2 item- que : Pax Christi, quæ exsuperat omnem sensum. Proinde et amica bona, id est, invicem sunt amicabilia et invicem conferentia et influentia, cœlestia et terrena, superiora et inferiora, et compacta om- nia, id est mutuo consolidata ac firmiter juncta, et una vita egenita, id est ab uno fonte vitæ exorta, et ad unum optimum coordinata, id est ad unum bonum relata, et adunata, et similia :3 quædam namque conveniunt genere, quædam specie; quæ- dam in accidentibus multis, quædam in paucioribus; universa quoque et singula assimilantur suo Creatori in aliquo; et comparata inter se invicem, id est, mutuo B se adunantia, in nominibus quoque mul- tis communicantia; comparantur etiam mutuo in quo unum excedat aliud, aut econtra.
Itaque non divinum malum, id est, ma- lum ex Deo non est tanquam positivus ejus effectus, et malum non divinum, id est, « malum non » est « divinum », nec est deus tenebrarum qui sit essentialiter malum aut malus.
Sed neque ex Deo malum. Si enim non bonus, id est, « si » Deus « non » est « bonus », aut benefacit et bona adducit, id est, producit et causat : et non aliquando quidem et quædam, aliquando autem non, et non omnia : id est, non solum facit be- ne interdum ac bona interdum, sed sem- per et omnium bonorum causa est; vel, [non] facit interdum sic, interdum et quæ- dam talia, « non omnia » tamen, sed aliqua mala, et aliquando male. Transmutatio- nem quidem in hoc faciet et mutabilita- tem, id est, ostendet se esse mutabilem, et in se variatum ac diversimode dis- positum, et circa se, hoc est circa omni- um divinissimum et causam, id est circa primam et summam ac præstantissimam causam.
Si autem in Deo bonum subsistentia est, id est, quia in Deo esse bonum seu bonitas sua, est sua substantia seu natura, erit transferens ex bono Deus aliquando quod est, aliquando autem quod non, id est, Deus ex sua bonitate de non esse evocabit ad esse quandoque quæ nondum fuerunt, quandoque vero ea quæ sunt transferet ad melius et perfectius esse in accidentalibus, juxta illud Petri: Deus omnis gratiæ, qui vocavit nos in æternam suam gloriam, ipse perficiet, confirmabit solidabitque.4 Si vero participatione bonum habet, et ex altero habebit, id est, aliunde recipiet: non enim potest quid se ipsum producere. Et aliquando quidem habebit, aliquando autem non habebit, id est, interdum erit et manebit in suo esse, aliquando illud amittet, quantum est ex parte sui, et nisi desuper conservetur in esse: alioqui esset instantia de substantiis separatis corporibusque cœlestibus perpetuum esse habentibus.
Ex prædictis concludit: Non igitur ex Deo malum, neque in Deo, neque simpliciter, neque secundum tempus: id est, « malum » culpæ secundum quod tale, nequaquam « ex Deo » est, nisi permissive, nec malum essentialiter, quia tale malum non est; neque in Deo est malum pœnæ, nisi causaliter et idealiter. Verumtamen cognoscit mala culpæ, sicque in eo sunt cognitive, quasi per accidens. Unde ait per Amos: Cognovi multa scelera vestra. Amos v, 12. Præterea actiones vitiosæ, quantum ad suum materiale, hoc est, quantum ad id quod entitatis et realitatis in ipsis est, dicuntur esse a Deo: non quoad suum formale, quia sic sunt deiformitates et obliquitates ac casus a recto et vero esse, suntque a voluntate perversa, quæ ut sic, est potius causa defectiva quam effectiva. Postremo prædictis non obviat quod Deus aliquando in Scripturis perhibet se esse ab impiis molestatum, lassatum, violentatum, confixum. Loquitur namque metaphorice et more humano, et quantum ad similitudinem se habendi ac operandi: quemadmodum etiam fertur furere ac irasci. Sic quippe ait per Isaiam:5 Facta sunt mihi molesta. Et rursus in eodem Propheta: Numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo?6 Malachias quoque ait: Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris.7 Et iterum in eodem: Vos, inquit, configitis me, gens tota.8
Footnotes
Chapter 55 of 143