Skip to the text

Articulus 31

DE LUCE AUT LUMINE INTELLIGIBILI: QUOMODO ESSENTIÆ DIVINÆ CONVENIAT.

SED hæc quidem in Symbolica theologia, id est, de isto « in Symbolica theologia » tractavimus: in qua docetur qualiter Deus ex corporibus cognoscatur, laudetur ac nominetur. Nunc autem intelligibile optimi lucivocum, id est nomen Dei spirituale voce luminis designatum, nobis laudandum et dicendum, id est, a nobis est hoc capitulo exponendum et extollendum. Quo verbo ostenditur quod lux in spiritualibus vere ac proprie dicatur, et magis quam in corporalibus.

Quia lux invisibilis optimus dicitur, id est, Deus incomparabiliter bonus « dicitur lux » vere ac proprie in sua natura: quod tamen nobis ex ejus effectibus innotescit. Unde subjungitur:

Omnem quidem supercælestem intellectum implendo invisibili lumine, utputa multiplici sapientia ac « lumine » gloriæ; omnem vero ignorantiam et errorem abigendo ex omnibus quibuscumque inest animabus, id est omnem nescientiam « et errorem » culpabilem expellendo ab « animabus » quibus « inest » per caritatem et gratiam: ex quibus expellit ignorantiam juris ad quod sciendum tenentur, et periculosum damnabilemque errorem; in quibus animabus successive auget scientiam et profectum quousque in patria repleantur. Hinc subditur:

Et omnibus ipse sacro lumine tradendo et intellectuales earum oculos repurgando, id est, « et » cunctis animabus fidelibus et electis purgando et « repurgando », quoties opus est, « oculos earum » interiores mentales, « lumine sacro tradendo », id est per gratiam gratum facientem, ipsis hanc infundendo, circumposita eis ex ignorantia caligine, id est ab excæcatione « circumposita » ipsis « ex ignorantia » præceptorum et aliorum spectantium ad salutem; et removendo et replicando multa gravitate tenebras condensas, id est, auferendo et discutiendo ab eis « tenebras » vitiorum « condensas », id est habituatas et exaggeratas ex magna tarditate et pigritia pœnitendi et emendandi, quum tamen clamet Apostolus:1 Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis. Ac Jeremias:

Usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ?2 Psalmographus quoque: Filii hominum, usquequo gravi corde? Et denuo

Paulus: Deponamus omne pondus et circumstans nos peccatum.

Et tradendo primo quidem claritate moderata, id est primitus ipsas illustrando luce ac gratia mediocri, juxta dispositionem earum. Propter quod ait Bernardus: Nolo repente fieri summus, paulatim proficere volo. In cujus signum Christus in Evangelio cæcum legitur paulatim clarius illustrasse, ita quod fatebatur: Video homines quasi arbores ambulantes. Deinde illis tanquam degustantibus lumen, id est, cœlestis gratiæ infusionem et profectum virtutum experientibus, juxta illud

Archiapostoli: Si tamen gustastis quam dulcis est Dominus; et Pauli apostoli:

Gustaverunt nihilo minus bonum verbum Dei virtutesque sæculi futuri. Et magis desiderantibus, id est, ferventius cupientibus divinorum charismatum incrementum et consolationis internæ saporem, secundum illud Ecclesiastici: Qui edunt me, adhuc esurient. Carnales quippe deliciæ dum non habentur, grave in se desiderium accendunt; dum vero habentur, cito per satietatem in fastidium vertuntur. Spirituales vero deliciæ dum non habentur, vix appetuntur; dumque degustantur, vehementius affectantur, secundum Gregorium. Magis semetipsam intus dando et copiose illucendo, id est intus fulgendo: quoniam ipsum fervens desiderium est quasi spiritualis hiatio ac præparatio, meritum et dignificatio ad influxum et susceptionem abundantioris illustrationis ac perceptionis spiritualium gratiarum. Propter quod dictum est: Dilata os tuum, et implebo illud. Quia dilexerunt multum, id est summum bonum et ejus charismata. Caritas namque ad omne bonum disponit, et omne bonum meretur. Ideo in Apocalypsi Dominus loquitur: Suadeo tibi emere aurum ignitum, ut locuples fias.

Et semper extendendo eas in ea quæ ante sunt, id est ad meliora et viciniora saluti intus stimulando, trahendo ac provocando, ita quod arbitrantur parum se profecisse, et ad majorem inardescunt profectum, juxta illud Apostoli: Ego me non arbitror comprehendisse. Juxta suam inspiciunt analogiam, id est, ea quæ Dei sunt ac suæ salutis contemplantur ac pensant penes mensuram, gradum ac facultatem illuminationis et gratiæ eis infusæ. Unde Paulus ait: Quæ retro sunt obliviscens, ad ea vero quæ priora sunt extendens me ipsum, ad destinatum persequor, ad bravium vocationis supernæ. Nempe Salvatore testante, Nemo ponens manum suam ad aratrum et respiciens retro, aptus est regno cœlorum. Ideo ad Hebræos hortatur Apostolus: Intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectionem feramur,... ut non segnes efficiamini; et iterum: Consideremus invicem in provocatione caritatis et bonorum operum.

Lux igitur invisibilis dicitur super omnem lucem optimum, id est, summum bonum nuncupatur « lux » intellectualis, spiritualis, sublimior omni luce creata, ut radius fontalis, id est tanquam lumen primum, et omnis lucis secundæ fontale principium, et supermanans luminis effusio, id est tanquam exuberantissima lux omnibus superfulgens, et causa omnis lucis effusæ; omnem supermundanum et circummundanum et immundanum intellectum ex plenitudine sua illuminans, id est, mentes superiores adsistentes Omnipotenti, ad exteriora non missas, mentes quoque angelicas inferiores, ecclesiasticæ hierarchiæ proximiores, et item mentes humanas, « ex » propria « plenitudine » ac abundantia copiose ac ordinate irradians, utputa supremas per se, et inferiores per superiores, et intellectuales eorum totas revocans virtutes, id est, reducens ad se vires illarum intellectivas.

Et omnes continens superordinando, id est, in se conservans desuper ordinando, providendo ac moderando quid universis

Hebr. v. 9.

Philipp. v. 12.

Ibidem.

Ibid. 14.

Luc. x. 62.

Hebr. v. 1, 12.

Ibid. x. 24.34567 et singulis illis conveniat atque agendum sit, et omnia superans superincumbendo, id est, cuncta excedens, non distans, imo proxime præsens et ipsis intenta; et simpliciter omnem illuminatricis virtutis dominationem, tanquam principalis lucis et plus quam lucis in semetipsa comprehendens et superans et intendens, id est, intra se habens, vincens et intuens cunctam eminentiam principativam potentiæ illuminativæ omnium intellectuum prætactorum « tanquam » ipsa exsistens « lucis » præcipuæ, imo « plus quam lucis », quia in infinitum et incomprehensibiliter excedit omnem lucem creatam, et superaltissime lux est. Hinc alia littera clarius habet: Sicut principaliter lucens et superlucens.

Et intellectualia et rationalia omnia congregans, id est, angelos et homines in eumdem summum finem convertens et colligens in se: qui fecit utraque unum, et homines ad hoc electos, angelis concordavit, et perdita faciens, id est, damnata per culpam recuperans.8 Venit enim Filius hominis quærere et salvare quod perierat.910

Etenim, sicut ignorantia separatrix errantium est, id est, quemadmodum ipsi errantes ex ignorantia sua separantur a Deo ac sapientibus, et frequenter ab invicem, ita invisibilis luminis præsentia, id est gratiosa præsentia Dei, et gratia ejus gratificans splendida, ac donum sapientiæ salutaris, congregatrix et unitrix illuminatorum est et perfectiva, id est, effective ac formaliter congregat et unit ac perficit eos qui illustrantur.

Et adhuc conversiva ad vere exsistens, id est, convertit eosdem ad Deum incommutabiliter exsistentem, ex multorum opinione vanorum, id est ex diversis erroribus inanium hominum:1112 ut patet in hæreticis, schismaticis, et falsa docentibus ac perfidis, qui ex sui intellectus ignorantia, imbecillitate, deceptione, vel diabolica suggestione, multipliciter ab invicem et a Catholicis sunt divisi, quorum multi præfato modo reducti sunt, varios vultus, aut potius dicendum phantasias, in unam veram et puram et uniformem congregans scientiam, id est, diversos intellectus, seu potius phantasticas imaginationes, uniens in veræ ac catholicæ fidei salubri doctrina, et una et unitrice luce implicans, id est, concludens, concordans, salutariterque involvens eos in luce divina et ecclesiastica theoria, juxta illud ad Romanos: Unanimes, uno ore honorificetis Deum; ad Corinthios quoque: Obsecro ut id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata.1314 Hoc est quod ad Philippenses affectuosissime Apostolus exhortatur: Si qua (inquiens) consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera misericordiæ, implete gaudium meum, ut idem sapiatis, unanimes, id ipsum sentientes.15

Footnotes

  1. Eph. v. 14. ↩

  2. Ps. v. 3. ↩

  3. Ps. lxxx. 11. ↩

  4. Hebr. vi. 5. ↩

  5. 1 Petr. ii. 3. ↩

  6. Hebr. xii. 1. ↩

  7. Jer. v. 14. ↩

  8. Ephes. u., 14. ↩

  9. Matth. xviii, 11. ↩

  10. Luc. xix, 10; ↩

  11. * vanorum convertens ↩

  12. * ὅν ↩

  13. 1 Cor. 1, 10. ↩

  14. Rom. xv, 6. ↩

  15. Philipp. ii., 1, 2. ↩

Chapter 36 of 143