Articulus 32
DE PULCHRO: QUALITER DEO ATTRIBUATUR.
HOC optimum laudatur a sacris theologis et ut bonum et ut pulchrum, et ut dilectio et ut dilectissimum: id est, sancti theologi laudant Deum tanquam vere substantialiter « bonum et » essentialiter « pulchrum », quod est diligens quæ creavit, ac sua « dilectio et dilectissimum » bonum omni menti bene dispositæ, quod omnes tenemur incomparabiliter toto corde diligere; et quæcumque aliæ dicendæ123 sunt formificæ et gratiosæ speciositatis divinæ nominationes, id est, reliquæ omnes appellationes pulchritudinis increatæ, quæ est causa omnis formæ ac gratiositatis, conveniunt summo bono.
Bonum autem et pulchrum non separandum in ipsa in uno omnia comprehendente causa, id est, « bonum et pulchrum » non sunt ab invicem distinguenda, saltem realiter, « in » prima « causa », quæ in uno suo simplicissimo esse omnem perfectionem simplicissime ac penitus infinite includit ac possidet.
Hæc enim in exsistentibus omnibus in participationes et participantia dividentes, id est, duo ista, videlicet bonum et pulchrum, distinguentes, saltem ratione, in entibus universis in participantes et « participationes », id est secundum effectus participatos et vires illos recipientes. Siquidem bonum magis pertinet ad vim affectivam, pulchrum ad cognitivam, ut infra magis clarebit. Pulchrum quidem esse dicimus pulchri particeps, id est, « pulchrum » creatum vocamus quod participat primum et summum pulchrum, pulchritudinem vero, participationem pulchrificæ omnium bonorum causæ, id est, « pulchritudinem » conditam appellamus ipsam « participationem causæ » omnia pulchra producentis sub ratione qua pulchra est, ut infra dicetur.
Superessentiale autem bonum, pulchrum quidem dicitur, propter ab eo omnibus exsistentibus traditam proprie unicuique pulchritudinem, id est, « propter pulchritudinem traditam ab eo omnibus exsistentibus » et « unicuique proprie », utputa secundum suam naturam, mensuram et dispositionem. Ex quo sequi videtur quod Deus vocetur pulcher et bonus per causam, quia largitus est creaturis bonitatem et pulchritudinem : quod quamvis sit ita, non tamen ob hoc solum, nec principaliter attributa hujuscemodi perfectionalia ei conveniunt, ut patebit. Attamen juxta dicta subjungitur : et velut omnium bene compactionis et claritatis causale, id est, ob hoc quod ipse est « causale » principium « compactionis » bonæ, id est compositionis et consolidationis convenientis, « et claritatis omnium » rerum, instar luminis fulminans simul omnibus pulchrificas fontalis radii sui traditiones, id est, ad similitudinem lucis radiosæ emittens et communicans cunctis dona suæ æternæ formositatis ac luciditatis, et velut omnia ad se ipsum vocans, id est, inclinans et movens (inde et pulchrum dicitur), et velut tota in totis in se congregans, id est, universa colligens « in se » ac si quodlibet esset in quolibet, hoc est tam tenaciter et constanter.
Et bonum vero, sicut omne bonum simul, id est, ipse Deus est « bonum », tanquam « bonum » universale, totius ac omnis boni in se bonitatem et perfectionem includens, et plus quam bonum, quia est bonitas pura, incomprehensibilis et immensa, et semper őv, seu totum, secundum eadem, id est in cunctis incommutabilis, et similiter, id est uniformiter, bonum in se; neque factum, neque solutum, id est nequaquam corruptum; neque acutum, neque tabidum, id est non « acutum » neque obtusum corporeo modo; neque hic quidem bonum, hic vero malum, id est, non sic « bonum » ut in uno loco sit bonum, et in alio loco « malum »;4 neque tum quidem, tum vero non, id est uno respectu seu habitudine bonum, non alio; neque ad hæc quidem bonum, ad hæc autem malum; neque ibi quidem, ibi autem non; tanquam quibusdam quidem totum bonum, quibusdam vero non bonum : sed ut ipsum per ipsum, cum ipso, uniforme semper őv bonum : hoc est, bonum istud increatum, immensum, est uniformiter et omnifarie ac quomodolibet bonum secundum omnem comparationem, respectum, personam et causam; secundum omnem locum, et tempus, et opus; et ex se, et per se, et cum se omniformiter ita se habet, ut etiam libro de Hebdomadibus Boetius scribit.
Et ut omnis boni fontem et pulchritu- dinem supereminenter in semetipso præferens, id est, in se ipso superexcellenter habens et ostendens originalem rationem ac primam fecunditatem atque decorem totius boni. Simpla enim et superexcellenti omnium bonorum natura, omnis pulchritudo et omne bonum uniformiter secundum causam ante subsistit : id est,
A « omnis pulchritudo » secunda « et omne bonum » causatum « substitit ante » ac uniformiter in « natura » causativa « omnium bonorum », simplici et superexaltata : in qua omnia ante et ab æterno idealiter et causaliter fuerunt, quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, secundum Apostolum.
Footnotes
Chapter 37 of 143