Skip to the text

Articulus 48

QUIDQUID EXSISTIT, SECUNDUM BONI PARTICIPATIONEM ESSE ID QUOD EXSISTIT.

MAGIS autem, ut comprehendens dicam, id est, ut plura compendiose perstringam, omnia exsistentia, quantum sunt, et bona sunt et ex bono, id est, in « quantum sunt, sunt bona » bonitate naturæ et entitatis. Nam bonum cum ente convertibile est. Quantum autem privantur bono, id est, participatione boni destituta sunt, neque exsistentia sunt neque bona: sic enim labuntur et aliena sunt ab illo.

In aliis quidem enim habitudinibus, id est in ceteris qualitatibus aut habitibus, qualis est caliditatis aut frigiditatis, id est, qualis est habitus seu qualitas caloris aut frigoris, sunt qualificata, id est tali aut tali qualitate informata; et relinquente ea caliditate, et vitæ et mentis multa exsistentium simul expertia sunt, id est, dum fuerint calore privata, « multa exsistentium », quæ scilicet solum sunt, nec vivunt, nec ratione utuntur, et essentia Deus exaltatur, id est, adhuc manent in suo esse ac natura quam habent a Deo, qui tam superexaltatus est, et est superessentialiter et simpliciter: ideo participatio, influentia et effectus ejus remanent in re creata, dum posteriores quædam qualitates et formæ tolluntur, ut in commentario primæ propositionis libri de Causis habetur. Hinc alia translatio clarius ait: Calefacta subsistunt etiam ubi defecerit calor, etc.

Aliarum quidem simul omnium abeunte ipsa quæ non est ingenita omnino habitudine, sunt exsistentia, id est, recedente et destructa « habitudine », id est qualitate, « omnium simul » rerum « aliarum » quibus habitudo talis « non est omnino » innata, sed separabiliter inhærens, subjecta illa adhuc manent in esse, et subsistunt, et subsistere possunt. Quod vero per omnem modum bono privatum est, id est, quod nullatenus fuit nec est nec erit participans bonum, nunquam nusquam neque erat, neque est, neque erit, neque esse potest.

Quale est incontinens, id est, simile huic est in homine incontinente. Etsi privetur bono juxta irrationabilem concupiscentiam, id est, quamvis « bono » rationis « privetur » per suam carnalitatem, et peccet mortaliter, ita quod spiritualiter nihil est neque vivit. Propter quod subditur: in hoc quidem neque est, id est, spiritualiter non est, in quantum hujusmodi, neque exsistentia concupiscit, id est, non appetit ea quæ vere sibi salubria sunt, juxta illud in Joanne:1 Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Participat tamen bonum secundum ipsam unitatis et amicitiæ obscuram consonantiam, id est, adhuc « participat bonum » naturæ, et entis tenuem quamdam unionem ac adamationem in genere tenet, quæ corruptione inficitur, dum per speciem inordinati amoris contrahitur.

Et furor participat bonum per se movendo et appetendo opinabilia mala ad opinabile bonum erigere et convertere: id est, vehemens ira « participat » aliquid boni in hoc quod movet et appetit illa quæ sibi bona videntur (quæ tamen vere sunt illicita, quamvis opinetur quod bona sint), et appetit ea « erigere » atque adducere ad id quod vere opinatur ac æstimat esse « bonum »: sicque in ira est quasi aliquid apparentis justitiæ, quod tamen per immoderatam commotionem fuscatur.

Et ipse certantis vitæ appetens, id est, ille qui appetit vitam virtuti ac rationi rebellem, et contra honestatem certantem, juxta illud Job: Ipsi fuerunt rebelles lumini;2 tanquam totus vitæ appetens, id est, vivere cupiens secundum concupiscentiam suam, et egregiæ opinionis, id est cupidus conversationis quam ipse reputat præoptandam, et putat respectum habere ad vitam præclaram, et hoc appetere, et vitam appetere, et ad egregiam vitam respicere, participat bonum, utpote « vitam », et eam sub ratione boni, quæ tamen in quantum vitiosa, bona non est. Et si omnino bonum consumpseris, id est, « bonum » esse negaveris, et prorsus illud abstuleris, neque essentia est, id est, ex tuis verbis illud sequeretur, quod nec « essentia est », neque vita, neque concupiscentia, neque motus, neque aliud aliquid.

Itaque et fieri ex corruptione generationem, non est mali virtus, id est, non procedit ex potestate aut influentia « mali » formaliter sumpti, sed minoris boni præsentia, id est ex virtute « boni » defectuosi præsentis, in quo est aliquid boni et causalitatis quod inchoative aut potentialiter in materia latuit.

Quantum et ægritudo defectus est ordinis, id est convenientis et contemperatæ ordinationis humorum seu complexionis in animali. Et in hac propositione prædicatio est causalis, quia ex illo defectu causatur infirmitas. « Est » autem « ægritudo defectus ordinis » non omnis, id est non cujuslibet ordinis: si enim hoc fieret, id est, si in ægritudine nihil ordinationis maneret, neque ægritudo ipsa subsisteret, id est, nihil esset reale, sicut nec cæcitas nec mors, nec haberet realem effectum. Manet autem et est ægritudo, id est, aliquid reale « manet » in ea, imo ipsa manet, essentiam habens minimum ordinem, id est modicum prioris ordinationis, cujus læsio est atque corrosio, et in se substitutum, id est, in ordine illo fundatur et subjectatur infirmitas. Ideo alia littera habet: Et in ipso subsistens.

Quod enim omnino expers boni, id est, nihil de bono participat, neque öv, id est, non est ens, neque in exsistentibus est. Quod autem mixtum, per bonum in exsistentibus, id est, quod rebus inest ac miscetur, per hoc quod participat aliquid bonitatis, est « in exsistentibus », ac per hoc in exsistentibus et öv, quantum bonum participat, id est, ens est in quantum aliquid boni sortitur.

Magis autem exsistentia omnia tantum erunt magis aut minus, id est, potius dico quod universa tanto amplius tantove minus sunt, quantum optimum participant, id est, quanto magis aut minus participant summum bonum. Etenim in essendo per se ipsum nunquam nusquam

ὄν, neque erit hoc, aut ibi quidem ὄν, ibi vero non ὄν, id est, quum nunquam sit ens per se seu ex se, id est, ens per essentiam seu ens imparticipatum, nunquam erit ens istud vel illud, aut in loco isto aut alio, quum non participet bonum.

Quantum quidem recidit ab eo quod semper est, id est, in quantum cadit ac deficit ab ente æterno, non est, id est, in tantum deficit ab esse; quantum vero ex esse accepit, id est, in quantum participavit esse ab illo, tantum est, et ei omnino esse, supple, convenit secundum participationis suæ mensuram, et quod non ὄν, ipso continetur et salvatur, id est, non esse virtualiter continetur in esse a quo est et ad esse perducitur : secundum quod creatio et generatio dicuntur productiones de non esse.

Et malum quod quidem est omnino a bono recessio, id est, quod nihil de bono participat, neque in magis neque in minus bonis erit, id est, nullibi invenietur, quum prorsus non sit. Hoc autem ibi quidem bonum, ibi vero non bonum, id est, quod ex una parte est bonum, et ex alia non, pugnat quidem bono cuidam, id est, repugnat et contrariatur cuidam bono, non omni autem bono, id est, non repugnat bono simpliciter, nec « omni bono », sed bono sibi opposito in genere suo; tenetur autem et hoc boni participatione, id est, aliqualiter manet per boni participationem, in quantum ex aliqua parte bonum est. Et substantificat et suimet privationem, id est, sui ipsius privationem sustentat, relinquendo in suo subjecto aptitudinem ad id quod deest, bonum tota sui participatione, id est, « bonum » exsistens prout tota « sui » boni « participatione » fulcitur. Nam inde sortitur ut bonum suo modo dicatur.

Omnino enim abeunte bono, id est bono totaliter subtracto, neque totaliter quid erit bonum, id est, nullum erit bonum participatum, neque mixtum, quod scilicet ex una parte sit bonum, ex alia malum, neque per se malum, id est, non erit quid totaliter aut per essentiam malum. Si enim malum imperfectum est bonum, absentia perfectissimi boni et imperfectum, id est, imperfectum dicetur per defectum et recessum sui a perfectissimo bono, et perfectum bonum aberit, id est, ratio et veritas boni perfecti longe erit ab eo. Et tunc solum erit et videbitur malum, quando his quidem est malum quibus opponitur, id est, dum suo opposito nocet, his autem tanquam bonis aufertur, id est, ab aliis bonis segregatur, tanquam non exsistens ejusdem generis aut contrarietatis cum illis. Pugnare enim sibi invicem eadem per eadem in omnibus, impossibile, id est, fieri nequit quod eadem entia per easdem qualitates aut dispositiones sibi invicem adversentur ac noceant.

Non ergo ὄν malum, id est, hoc concluditur ex inductis, quod nihil est essentialiter malum, nec aliqua res positiva ex pura malitia, nec pura malitia est entitas.

Footnotes

  1. Joann. XVI, 24. ↩

  2. Job XXIV, 13. ↩

Chapter 53 of 143