Articulus 29
SOLEM ESSE IMAGINEM DIVINÆ BONITATIS QUANTUM AD PROCESSUM RERUM AB IPSA.
QUÆ si quis dixerit de ipso per se solari radio? id est, quod inconveniens esset idem asserere de luce seu radio solis, quod scilicet ex primo sit bono, et causet diem, distinguatque tempora, imo et valde diversos, miros et multos pariat effectus in terra?
Ex optimo enim lumen, et imago bonitatis, id est, « lumen » hoc sicut et cetera lumina, quæ originaliter a summo bono fluxerunt, sunt evidentes imagines « bonitatis » increatæ, alia ornando, se undique diffundendo, omnia clarificando. Nam et ipsemet Deus lux appellatur. Unde Joannes: Deus (ait) lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ. Hinc additur: Deinde et lucis voce laudatur optimum, id est, Deus qui summum est bonum, « laudatur » et designatur nomine « lucis »: ut apud Joannem, Erat lux vera. Velut in imagine principalis forma manifestata, id est, sicut vere summa et exemplaris forma resultans, resplendens, et notificata per suum effectum, tanto evidentius quanto effectus ille clarior est similitudo primi et summi opificis.
Sic enim omnium summitas divina bonitas, id est « bonitas » increata, apex et « summitas omnium » rerum, a sublimissimis et maximis essentiis usque ad novissima pervenit, id est, a supremis suis effectibus, supernis suis spiritibus, operando et influendo, non locum mutando, descendit usque ad infimos suos effectus, et adhuc super omnes est, id est, universis et singulis eminet, nullibi terminatus neque inclusus, neque his quæ sursum sunt anticipantibus ejus excellentiam, id est, ita quod nec supremæ illæ creaturæ, Creatoris sui « excellentiam », perfectionem, immensitatem præpediant, attingant aut consequantur, neque his quæ deorsum sunt, id est nec inferiora creata, ambitum transgredientibus, id est, infinitatem Dei, qua omnia intra se claudit et continet, exeant, effugiant aut evadant, juxta illud Psalmi: Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in cœlum, tu illic es, etc.1 In Job quoque legitur: Excelsior cœlo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces? longior terra mensura ejus, et latior mari.2
B Ad ipsum ergo humiliter confugiamus, cujus majestatem effugere nequaquam valemus. Denique concordat prædictis quod theoremate centesimo quadragesimo loquitur Proclus juxta suum modum loquendi: Omnes deorum potentiæ desursum inchoantes, et per proprias procedentes medietates, usque ad extrema deveniunt, et usque ad loca circa terram.3 Additque in commentario: Neque enim illas impedit aliquid, nec prohibet præsentiam ad omnia.
Sed et illuminat potentia omnia, id est, cuncta illuminabilia, quæ scilicet illuminationis sunt protinus susceptiva, Deus « illuminat »: imo et sæpe illuminationis incapacitatem ac obicem tollit ac gratiæ impedimenta, ut patet in his quos gratiosissime prævenit. Et quæ non sunt facit per creationem præcipue, dicente Apostolo: Vocat ea quæ non sunt, tanquam sint. Et vivificat quædam vita naturæ, quædam vita gratiæ, quædam vita gloriæ, et continet, id est conservat, et perficit, movendo et inclinando ad congruam operationem ac debitum finem.
Et mensura est exsistentium: juxta illud Philosophi, In omni genere, primum est mensura posteriorum. Verumtamen Deus superbenedictus et supersublimis, est mensura extrinseca, communis, excedens, cunctis finem imponens, universa determinans, notificans et coarctans. Hoc est quod theoremate centesimo septimodecimo asserit Proclus: Omnis deus mensura est entium, multitudines enim entium determinat et mensurat. Et æternitas. Deus quippe est sua æternitas, nec æternitas est Dei mensura, nisi secundum rationis considerationem. Et numerus. Deus est simplicissima unitas: nec est numerus de genere quantitatis, nec numerus numeratus prædicamentalis, quamvis sit trinitas; sed dicitur « numerus » numerans superexcedens, ut causa omnis pluralitatis. Et ordo, id est causa ordinis universi, et ambitus, id est, cuncta circumiens et intra se claudens. Sicque dicitur numerus, ordo et ambitus per causam. Et causa, et finis, id est « causa » effectiva atque finalis.
Sic et divinæ bonitatis significativa imago, magnus hic et plenus luce et semper lumine sol. Hic ostendit per simile quod dixit de Deo: « Magnus » (inquiens) « hic sol », id est sol visibilis, planetas ceteros ac sidera vehementer excedens magnitudine corporali, virtute causali, luce multiplicique effectu, evidens Dei « imago » quantum ad multa, « plenus luce » in se « et lumine » quod influit aliis. Ideo subditur: secundum multam consonantiam boni, id est imitativam assimilationem, et omnia quæcumque participare eum possunt, illuminat, sicut expressum est, et superextentum habet lumen in omnia, quasi paratus illud impertiri ac superfundere omnibus susceptivis, expandens in visibilem mundum, id est super totum corporale universum ad naturalem ordinem ac habitudinem spectans. Non enim illuminat cœlum empyreum, nec corpora glorificata in ipso.4 Unde in Apocalypsi dicitur: Civitas non eget sole neque luna. Isaias quoque ait: Non erit tibi sol amplius ad lucendum per diem.5 Sursumque et deorsum propriorum radiorum claritates immittit.
Et si quid eas non participat, hoc non infirmitatis aut brevitatis est illuminativæ ejus distributionis, id est, non contingit ex defectu aut parvitate virtutis « illuminativæ » ipsius solis, qua distributivus est luminis sui cunctis capacibus, sed per assumptionis luminis importunitatem non repansorum in luminis participationem, id est ex aliqua indispositione materiæ ad solaris luminis assumptionem, id est « participationem ». Itaque multa sic se habentium radius transiens, id est, lumen solis multa incapacium suæ claritatis pertransit, quæ post illa illuminat, id est, etiam illa illustrat postquam facta fuerint apta illuminari, et nihil est visibilium quo non recipiatur, id est, in « quo non recipiatur » lux solis, quantum est ex parte ipsius, secundum propriæ claritatis superexcellentem magnitudinem, id est juxta exuberantissimam plenitudinem lucis solis, quæ tanta est quod cunctis capacibus præsto est.
Sed et ad generationem sensibilium corporum committitur, id est, simul cum radiis et influentiis aliorum cœlestium corporum descendit, confert ac mittitur ad mixtorum productionem, et ad vitam ea movet. Propter quod ait Philosophus: Homo generat hominem et sol. Et nutrit, et auget, et perficit, et purgat, et renovat. Ad omnia enim ista disponit ut causa dispositiva, universalis, instrumentalis ac secundaria, non ut deus quidam, quemadmodum plurimi putaverunt: nam et Aristoteles, tertio de Anima, nominat solem, deorum virorumque patrem. Nutrimenta etiam generatorum producit. Et mensura est et numerus horarum, dierum, et totius secundum nos temporis, lux, id est, « lux » illa solis seu radius « est » causaliter « mensura et numerus temporis ».
Verum his objici posset quod loquitur Damascenus libro secundo: Græci per solis et lunæ ortum et occasum, et concursum eorum, aiunt omnia dispensari quæ secundum nos sunt. Nos autem dicimus quod non sunt causa alicujus eorum quæ fiunt, nec generationis neque corruptionis eorum quæ corrumpuntur; signa vero sunt imbrium transmutationisque aeris. Et respondendum, quod Damascenus efficaciter et catholice probat quod non sunt causæ directæ aut coactivæ actuum humanorum, præsertim quantum ad partem hominis superiorem, intellectualem ac liberam. Porro quod ait eos non esse causam generationis et corruptionis, nec generabilium et corruptibilium, pie exponendum est, quod scilicet non sunt causæ talium dominativæ et potestativæ, ut posuerunt idololatræ; nec sunt per se, sed quasi per accidens, causæ corruptionis. Unde secundum Philosophum, sol suo accessu ad nos in zodiaco, est causa generationis et renovationis in inferioribus istis; suo vero recessu, causa est corruptionis, quemadmodum ignis sua elongatione fertur causa infrigidationis, et nauta sua absentia causa naufragii.
Insuper effectus solis et luminis ejus sunt multi. Tempora namque distinguit, temporales anni vices ac versiones, puta ver, æstatem, autumnum hiememque inducit; gelida resolvit; mollia quædam consolidat, et dura quædam resolvit; fructus maturat, aperit flores, terram et arbores ornat foliis, graminibus, herbis, virgultis, sicque futuræ resurrectionis et renovationis atque in melius commutationis typum præmonstrat; vapores diversimode elevat et disponit; lætificat et decorat mundum inferiorem; medicinalis est, et suavis oculis sanis.
Præterea, de hac luce subjungit princeps iste theologorum unum prorsus notabile. Illa enim est lux, etsi tunc imperfecta erat, id est, quamvis informis fuerit quando creata est, scilicet prima die, quam quidem divinus dixit Moyses, id est, quam sanctus Moyses asseruit, et ipsam illam terminasse primam secundum nos dierum trinitatem, id est, fecisse ac formasse « trinitatem dierum »6, id est primos tres dies, « secundum nos », id est dies successivos ac temporales quibus homines assueti sunt, antequam quarto die factus est sol, cujus motu causatus, inceptus et terminatus est quartus dies, ut patet in Genesi. Ex quibus verbis est evidens, quod S. Dionysius in Scripturis studiosissimus, et in earum intelligentia ab Apostolis ac apostolicis viris, præsertim a Paulo ac Hierotheo, instructus, ut ipsemet frequenter testatur, dies illos primæ creationis rerum de quibus locutus est Moyses, intellexit et intelligendos edocuit de temporalibus et successivis diebus, in quorum quarto perhibuit solem factum. Idem Leo Papa affirmat, et universi doctores catholici Latini et Græci atque Hebræi qui ante Augustinum fuerunt. Nec Augustinus expositionem suam novam, antea inauditam, posuit assertive, sed opinative loquendo. Idcirco quod quidam doctores scholastici eam assertive sequuntur, non censetur laudabile, prout de hoc super secundum Sententiarum diffusius scripsi.78 Per hoc quoque quod asserit solem factum esse de luce illa, insinuat solem esse naturæ elementaris.
Footnotes
Chapter 34 of 143