Articulus 40
QUALITER DEUS, ET AMOR SIVE DILECTIO, ET DILECTUS SEU AMATUS DICATUR.
QUID autem omnino theologi volentes? id est, quid sibi volunt theologi in isto? Nam aliquando quidem amorem et dilectionem ipsum dicunt, id est, interdum affirmant quod Deus est amor atque dilectio, juxta illud: Deus caritas est. Aliquando vero, amatum et dilectum, id est, quandoque nominant Deum ipsum amatum et dilectum, ut in Canticis:12 Ecce tu pulcher es, dilecte mi. Simili modo Deum vocamus bonum et bonitatem, sapientem et sapientiam: in quo non differunt concretum et abstractum; imo ob suam omnimodam et extremam simplicitatem, abstracta magis proprie competunt ei. Ad quod consequenter respondet:
Ejus quidem ipse causalis, id est, Deus dicitur amor et dilectio, quoniam causa est omnis amoris et dilectionis, quamvis etiam aliis modis, et ut prævolens et genitor, id est, tanquam ante alia volens et productor creatorum ex amore quo voluit eis suam bonitatem communicare, juxta quod dictum est, quod divinus amor non reliquit Deum sine germine esse.3 Hoc autem ipse est, id est, Deus « est ipse » amor in se subsistens et dilectio, quamvis incomparabiliter eminentiori modo quam intelligere valeamus. Et eo quidem movetur, id est, ex amore suo procedit in actum benefaciendo creatis; eo autem movet, id est, secundum quod amans, movet et excitat seu inclinat se ad benefaciendum. Etenim amans vocatur, qui vult alteri bonum. Quando ipse suimet et sibi est præcessor et movens, id est, secundum quod « ipse » Deus opus suum præcedit præconcipiendo ac prædefiniendo in se ipso quid facturus sit, ac se ipsum inducendo ad operandum, « et » ita se « movens », stabilis atque immobilis in se ipso persistens.456789101112
Sic autem dilectum quidem et amatum eum vocant, id est, theologi in Scripturis Deum appellant « dilectum et amatum », præsertim et ubertim in Canticis, ut bonum et optimum, id est, in quantum est substantialiter bonus et optimus. Bonum quippe est ipsius appetitus objectum; bonum vero intellectum, id est intellectualiter cognitum, est amoris qui caritas dicitur, objectum. Hinc supergloriosissimus Deus summe, pure, et incomparabiliter est amandus propter se ipsum.
Amorem vero iterum et dilectionem, id est, theologi nuncupant Deum rursus « amorem et dilectionem », ut moventem simul et ut reducentem virtutem, id est, secundum quod ipse movet et convertit vim suam amativam seu caritatem, eum qui est in semetipsum solum, id est tantum seu principaliter « in eum semetipsum », id est in illum qui est ipsemet. Ipsum per se ipsum bonum et optimum et sic quidem edicendum, id est, certe exprimendum est quod Deus per se bonus sit et optimus, exsistentem semetipso per semetipsum, excellentis unitatis optimam processionem, id est, est se ipso et ex se ipso exsistens, loquendo de Deo essentialiter, estque processio optima « unitatis excellentis », id est causa cujuscumque optimæ emanationis, qui in se est summæ ac simplicissimæ unitatis, vel emanationis simplicis « unitatis », quia hujusmodi emanatio ex parte sui fontis seu termini a quo, utputa Dei, est præcipuæ unitatis et simplicitatis. Deus enim non motu proprie dicto, utputa temporali et successivo, condidit mundum, ut Philosophus satis probat. Sic quippe fuissent motus et per consequens tempus, ante mundum, et ante tempus ac motum.
Et amatorum motum, id est, theologi vocant Deum « motum amatorum », id est causam motionis et reditionis quibus convertuntur in ipsum ut in objectum ac finem. Indidit namque eis inclinationem ad suum principium. Simplum, per se ipsum motum, id est, simplicem, ex propria bonitate procedentem in actum :13
Quem non externæ pepulerunt fingere causæ Materiæ fluitantis opus, verum insita summi Forma boni, ut Boetius, Platonis sententiam in primo Timæi versibus exprimens, protestatur. Per se ipsum activum, id est propria et consubstantiali sibi potestate operativum ac operantem, quum sit prima causa, dicente Apostolo : Quis prior dedit illi?14
Præexsistentem in optimo, id est in ratione et eminentia summi boni, et ex optimo exsistentibus emanantem, id est, communicantem ac diffundentem dona sua « exsistentibus ex optimo », id est rebus creatis profluentibus aut profluxis ab ipso, et iterum in optimum convertentem, id est, rursus reducentem creata « in optimum », in se et infinitum se ipso et carens principio, hoc est « in se » ipsum finaliter, qui est ens propria actualitate et perfectione « infinitum ». Est enim ens simpliciter, absolute, formaliter ac perfectionaliter infinitum : et constat quod tale ens incomparabiliter perfectius sit omni ente finito, « carens principio » durationis et causationis, quum sit ens perfecte æternum, primum et incausatum.
Divinus amor ostenditur in rebus differenter, id est, amor Dei in creaturis diversis diversimode relucet ac declaratur, secundum quod se illis variis modis communicat, sicut quidam æternus circulus : nam et æternitas circulo quodammodo comparatur; per optimum et ex optimo et in optimo et in optimum inerrabili conversione circumiens, id est, « amor » ille ceu « circulus circumiens », id est intra se claudens et ambiens omne creatum, per Dei bonitatem et ex ea et in ea et in eam tanquam in terminum ultimatum, « inerrabili », id est indeviabili, « conversione » qua omnia convertit, reflectit ac reducit ad se, et in eodem et per id ipsum, et proveniens semper et manens et revolutus, id est, amor ille jugiter « manens » in
Deo, « et proveniens semper » in suos affectus quos amat, « et revolutus », id est super ea quæ amat conversus et intentus.
Hæc et communis noster sanctus perfector divinitus introduxit, id est, S. Hierotheus magister meus et tuus, o Timothee, ista compendiosissime scripsit, per amatorios hymnos, id est in laudibus Dei ad divinum honorem inflammativis; quorum non inconsequens recordari, id est, conveniens valde et proportionatum est huic materiæ scripta illa Hierothei recolere, et ut sacrum quoddam caput imponere de amore nostro sermoni, id est huic nostro tractatui inserere quoddam novum exordium « de amore ».
Footnotes
Chapter 45 of 143