Articulus 55
IN ANIMALIBUS IRRATIONABILIBUS NON ESSE ALIQUID NATURALITER MALUM.
DEINCEPS idem ostendit in brutis. Sed neque in animalibus irrationabilibus est malum culpæ, seu quid essentialiter malum. Si enim interimas furorem et concupiscentiam, et alia quæcumque dicuntur, et non sunt simpliciter eorum naturæ mala : id est, si imaginarie tollas a brutis quibusdam eorum proprietates et passiones ac operationes, quæ forsan videntur alicui malæ ac vituperandæ in ipsis, quamvis ita non sit, loquendo « simpliciter » et per respectum ad ordinem universi, licet interdum sint nocivæ alicui particulari : istud, supple, inconveniens esset. Quod consequenter probatur.
Grande quidem et ferox leo perdens, id est, leo desinens esse animal naturaliter magnum, forte, audax, superbum, neque leo erit, id est, cessabit esse leo juxta solitum cursum naturæ. Mansuetus autem omnibus factus canis, non erit canis, id est, canis non exsistendo naturaliter animal iracundum, desineret esse canis secundum cursum communem, quamvis sint aliqui canes quieti et quasi mites. Siquidem canis quoddam custoditivum, id est, canis est animal factum et ordinatum ad custodiam domus domini sui per latratum et invasionem ; et quoddam adveniendi quidem domesticum, id est animal præbens accessum habitatoribus propriæ domus, abigendi vero extraneum, id est factum ad repellendum extraneos et ignotos. Sicque proprietates istæ sunt bonæ in brutis hujusmodi.
Itaque quod non corrumpit naturam, non malum est, quum sit non nocivum naturæ. Corruptio autem naturæ, infirmitas et defectio naturalium habitudinum et operationum et virtutum : id est, passiva « corruptio », læsio seu destructio « naturæ » passibilis in ægroto, est debilitatio, deficientia dispositionum seu proprietatum naturam directe consequentium, et actionum ac virium : quibus deficiensibus, sequitur corruptio rei, quum res ordinetur ad aliquem finem, quem per operationem suam consequitur. Sumitur autem hic « corruptio » pro corruptione passiva, et non solum pro formæ expulsione, sed item pro prævia ad hoc dispositione nociva.
Et si omnia quæ sunt per generationem, in tempore habent consummationem, id est, quum cuncta generabilia successive per temporis fluxum ad suam naturalem pertingant perfectionem, dicente Philosopho: Omnium natura constantium certa est mensura et ratio magnitudinis, certa quoque periodus (juxta illud Job:1 Constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt); neque imperfectum omnino, id est, nihil est penitus incompletum, contra omnem naturam. Nam si defectus et imperfectio accidat ex una causa naturali, recompensatur ex alia, et facit natura melius quod potest, ita quod effectus non est penitus imperfectus, sed partim, ut patet in monstris.
Footnotes
-
Job xiv, 5. ↩
Chapter 60 of 143