Skip to the text

Articulus 56

AN NATURÆ SIVE UNIVERSALI SIVE PARTICULARI, VEL CORPORIBUS, POSSIT INESSE MALUM.

SED neque in tota natura malum, id est, non solum a brutis, sed a « tota natura » inferiori ac superiori excluditur « malum » præfatum, quod scilicet essentialiter malum vocatur.

Si enim non omnes naturales rationes contra universalem naturam, id est, quum universæ particulares « rationes » seminales, seu formarum præparationes, « non » sint « contra universalem naturam » cœlestibus corporibus aut eorum motoribus insitam, sed potius ejus suo modo effectus sive stramentum, nihil est ei contrarium, id est, nil contrariatur naturæ universali in inferioribus istis naturalibus rebus. Hinc alia translatio clarius continet: Si enim omnes naturales rationes ab universali natura ducuntur, nihil est quod illi adversetur.

Ejus autem per singula, id est naturæ particulari in inferioribus, hoc quidem secundum naturam erit, hoc vero non secundum naturam, id est, aliquid erit naturale atque conveniens, aliquid econverso, secundum quod una causa particularis naturalis inferior, alteri tali causæ adversatur et impedit ejus effectum. Alii enim aliud est secundum naturam, id est, aliquid est uni naturale, quod non alteri.

Et hoc inde contra naturam, ut malitia. Peccatum enim est contra naturam bene dispositam. Propterea juxta Tullium, Virtus est habitus rationi consentaneus, in modum naturæ agens. Hoc contra naturam, privatio eorum quæ sunt naturæ, id est, aliquid est innaturale contrariumque naturæ, quia « privatio » est boni naturalis, ut cæcitas.

Itaque non est mala natura, id est, nulla natura substantialiter est mala; sed hoc naturæ malum, non posse quæ sunt propriæ naturæ perficere, id est, hoc est nocivum naturæ, non posse expedite peragere actus sibi convenientes.

Sed neque in corporibus est malum, quod scilicet sit totaliter et essentialiter malum.

Vile enim et infirmum, id est, ex parte corporis est infirmitas, turpitudo seu fœditas, quæ est defectus formæ, id est pulchritudinis seu decoris, et privatio ordinis, id est disproportio coordinationis partium in toto. Ad pulchritudinem etenim corporalem tria exiguntur, secundum Philosophum: elegans statura, cohabitudo partium proportionata, et superfusus vividus color. Hoc autem non omnino malum, id est, defectus hujusmodi « non » est purum « malum », neque totaliter auferens bonum, sed minus bonum, utpote imperfectum. Si enim omnino fiat solutio boni et formæ et ordinis, id est, si bonitas rei et formatio ejus ac decor totaliter dissolvantur et auferantur, peribit et ipsum corpus, id est, destruetur.

Quia vero neque malitiæ causa animæ corpus, id est, quod corpus non sit causa vitiorum animæ qua informatur, clarum ex hoc, possibile esse et sine corpore extra subsistere malitiam, constat ex hoc quod possibile est (imo et realiter sic est) peccatum esse in substantiis incorporalibus, sicut in dæmonibus. Hoc enim et intellectualibus et animabus et corporibus malum, id est, « hoc » est commune « malum » intellectualibus substantiis, « et animabus » tam rationalibus quam irrationalibus, « et corporibus », habitudinis propriorum bonorum infirmitas et casus, id est ruina, defectio, debilitas bonæ « habitudinis », seu vigorosæ et validæ possessionis, « bonorum » ad perfectionem suam spectantium: quod malum vocatur privatio.

Chapter 61 of 143