Skip to the text

Articulus 58

DE UNA BONI, PLURIBUS AUTEM MALI CAUSIS; ITEM QUOD CAUSÆ MALI SINT VIRTUTES BENEFICÆ; AN MALUM SIT ÆTERNUM, AN JUXTA NATURAM; ET NUM MALI PRINCIPIUM ANIMA.

COLLIGENTI autem dicendum, id est, summarie perstringendo dico: Bonum ex una et tota causa est, id est ex causa totali et integra, concurrentibus circumstantiis cunctis ad bonum requisitis: quod de bono morali potissime verificatur; malum ex multis et particularibus defectibus circumstantiarum, et formæ sive materiæ, præsertim si desit recta intentio, quæ secundum Ambrosium imprimit operi speciem. Idem in Ethicis ait Philosophus. Hinc pluribus modis contingit peccare, et uno modo facere bene. Cujus simile ponitur in sagittantibus versus signum.

Scit Deus malum aut bonum, id est, intra se novit de unoquoque an sit malum aut bonum, nec aliter posset esse omnium justus judex; et apud ipsum causæ malorum virtutes sunt beneficæ, id est, potentiæ intellectivæ ac liberæ, quæ sunt subjecta virtutum ac vitiorum, et meritorie agunt per gratiam et virtutes, « sunt causæ malorum », id est demeritorum ac vitiorum, quando a bono avertunt se. Sunt enim potentiæ ad utrumlibet. Peccatum quoque in tantum est voluntarium, quod si non esset voluntarium, non esset peccatum: sicque prima radix peccandi dicitur in voluntate consistere.

B Consequenter arguit pertinenter contra hæreticos. Si malum æternum, id est, si est aliquod malum æternale, substantialiter malum, et causa productiva universorum malorum: unde subjungitur, et creat, et potest, et est, et agit: unde ei hæc? id est, a quo habet hæc omnia? Aut ex bono, id est vel ex aliquo principio bono ante se, aut bono ex malo, id est, vel hoc convenit principio bono ex principio substantialiter malo, aut ambobus, scilicet tam bono quam malo, exsistentibus ex alia causa ipsis priori, nisi circulatio ponatur in causis.

Omne quod secundum naturam, id est, omne quod naturaliter est in ordine rerum, ex causa definita gignitur, id est, ex causa determinata producitur, præsertim quod ex intentione causatur. Casualia autem reducuntur ad causam per se. Per respectum quoque ad providentiam Creatoris, certus est ordo causarum. Hinc Plato: Nihil (inquit) fit cujus legitima causa non præcessit. Et in libro Job: Nihil in terra sine causa fit.1 Si malum incausale et infinitum, id est, « si malum » causam non habet « et infinitum » est, id est indeterminatum ad genus et speciem, et infinitum ex parte materiæ, non secundum naturam, id est, naturale non est. Unde alia habet translatio: Si malum causa et definitione caret, secundum naturam non est. Neque enim in natura ejus contra naturam, id est, id quod est contra naturam, non est in rei natura. Hinc alius textus clarius continet: Neque enim naturæ inest, quod est præter naturam. Neque inartificialis in arte ratio, id est, consideratio, « ratio » seu descriptio rei inartificiatæ, non cadit sub arte. Hinc et juxta Philosophum, infinitum non cadit sub arte: imo intellectus tale infinitum abhorret.

Igitur anima malorum causa, id est, anima rationalis per liberum arbitrium (in quantum facta ex nihilo, et defectiva ac labilis ex se) est causa culparum suarum in se, quamvis interdum a diabolo, carne et mundo tentata, instigetur ad vitia. Sicut ignis calefaciendi, id est, quemadmodum ignis est principium calefactionis in aliis: ita quod animæ sit naturale esse malam atque peccare, sicuti igni naturale est in se calidum esse et calefacere alia; et omnia quibuscumque vicina fuerit, malitia replet ipsa anima talis, quantum sibi possibile fuerit. Istum errorem excludit, subdendo:

Bona quidem animæ natura, bonitate entis, et inclinatione naturali ad bona. Nam et ratio deprecatur ad optima. Synderesis quoque (quæ ponitur esse habitus primorum principiorum in operandis) et conscientia trahunt ad virtuosa. Operationibus autem aliquando quidem sic habet, id est, prudenter et virtuose se habet, aliquando vero sic, id est opposito modo, quoniam libere agit.

Si quidem et natura et esse ejus malum, id est, si essentia et esse animæ naturaliter mala sunt, et unde ei esse? id est, a quo esse accepit? Ex creatrice omnium exsistentium optima causa, id est, ex summo bono esse sortita est. Sed si ex ea, quomodo secundum essentiam malum? id est, qualiter ipsa « secundum essentiam » suam iniqua et mala est, quum illa essentia sit quædam imago et effectus et radius proprii Creatoris? Bona enim omnia eadem egenita, id est, « omnia » ex causa illa producta, sunt « bona » bonitate naturæ. Si autem operationibus, id est, si ex actibus suis facta est mala, nec hoc est incommutabile, id est, hoc est accidentale, emendarique potest durante hujus peregrinationis curriculo. Si autem non sic, unde virtutes? id est, si mutari nequit in melius, « unde » et qualiter præstantur ei « virtutes »? Numquid et deiformis est facta? quasi dictat: Aliquo modo « facta » et condita « est deiformis », tanquam ad imaginem et similitudinem Dei creata, sed in hoc multum proficere potest.

Relinquitur ergo quod malum infirmitas et defectus boni sit, id est, « quod malum » in veritate « sit defectus » et privatio « boni ».2

Optimorum causa una, id est, quoniam « una » est « causa » fontalis omnium « optimorum », id est rerum valde bonarum, si optimo malum contrarium, mali multæ causæ, id est, diversæ et plures sunt causæ malorum, ut patuit; non quidem factivæ malorum rationes et virtutes, id est, causæ illæ « non » sunt « rationes » ac vires productivæ « malorum », ita quod mala formaliter sumpta, sint termini positivi ac reales effectus operationum, rationum viriumque illarum, sed impotentia et infirmitas, et mixtura dissimilium immoderata, id est, causæ illæ, secundum quod mala derivantur ab eis, habent se per modum impotentiarum et debilitatum, ac compositionum ex dissimilibus immoderate, ita quod magis sunt causæ defectivæ quam effectivæ.

Neque immobilia et semper sic se habentia mala, id est, mala secundum quod talia, non sunt fixa et uniformia ac quieta, quum maxime distent a summo atque immobili ente ac ultimo fine; sed multa et infinita, id est indeterminata ac inordinata, et in diversa ferentia, id est, moventia non in fines certos, sed in terminos varios ac incertos, et his omnibus multis et malis, id est, hujusmodi finibus et terminis exsistentibus pluribus et iniquis :3 quamvis etenim multi, potissime condemnati, sint obstinati et quasi immobilitati in suis aversionibus finibusque perversis, loquendo in generali; in speciali tamen non figuntur in uno, sed in assiduis sunt cordium suorum tumultibus ac perstrepentissimis inquietudinibus, juxta illud : Peccator videbit et irascetur, dentibus suis fremet et tabescet.4 Hinc in Apocalypsi legitur : Cruciabitur iniquus igne et sulfure, et fumus tormentorum ejus ascendet in sæcula sæculorum, et requiem non habebit die ac nocte.5 Damnati namque et impii in nullo salubri stabiliti, de vitiis ad vitia dilabuntur, odiunt Deum, blasphemant, maledicunt, turbantur et furiunt. Hinc ait Psalmista : Deus meus, pone eos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti.6

Footnotes

  1. Job v, 6. ↩

  2. *Relinquitur ergo malum... esse ↩

  3. *deiformitate ejus Gen. 1, 26. ↩

  4. Ps. cxi, 10. ↩

  5. Apoc. XIV, 10, 11. ↩

  6. Ps. lxxxii, 14. ↩

Chapter 63 of 143