Skip to the text

Articulus 57

DE MATERIÆ ITEMQUE PRIVATIONIS AD MALUM HABITUDINE.

SED neque multum murmurat in materia malum, ut aiunt, secundum quod materia, id est, « malum » prout dicitur esse « in materia », non multum reclamat prædictis, quia materia participat bonum. Ideo subditur: Etenim et ipsa ornatus et formæ et speciei habet participationem, id est, quia materia participat formam substantialem, quæ est decor et actualitas atque perfectio ejus.

Si autem sine his dum sit materia secundum se, id est, « si materia » capiatur aut consideretur nude « secundum se », sine prætactis additamentis, sine delectatione est, id est, non delectat quemquam, nec delectatur, et informis, id est indecora; quomodo facit quid materia, quæ neque pati potest secundum se habens? id est, qualiter sic accepta materia potest aliquid facere, quæ nec est habens secundum se ipsam ut posset pati? quia secundum se nude, non est subjectum actionis passionisve naturalis. Non enim eam potest attingere agens naturale nisi ut informatam, et ut qualem ac quantam, quum agens naturale agat per motum.

Sed itaque dico, quomodo materia malum, id est, quod sit essentialiter malum?

Si quidem enim nihil, id est, si materia est non ens, non enim est neque bonum neque malum, id est, tunc non est aliquid bonum, nec malum quod positive sit aliquid. Istud argumentative proponitur. Si autem est, id est, « si » materia « est » ens, quomodo exsistentia oportet omnia ex bono? id est, qualiter verum est quod necesse sit « omnia » quæ sunt, esse « ex » primo et summo « bono »? Et ipsa ex bono relinquitur, id est, hoc tanquam verum « relinquitur », quod materia sit « ex bono » tanquam ex causali principio. Et si bonum mali factivum sit, malum ut ex bono exsistens, est bonum; aut malum boni factivum sit, et bonum, ut ex malo, malum: id est, aliquid erit « bonum » secundum quod « ex malo » procedit, vel econverso, ut si progrediens, est malum. Arguendo ista dicuntur.

Aut duo iterum principia, id est, « aut » rursus sequetur quod erunt « duo » effectiva « principia » rerum, et hæc alio uno juncta vertice, id est, habebunt unum caput ex quo fluunt, et in quo tanquam in uno exordio uniuntur, quia oportet pluralitatem ad unum reducere. Alia littera habet: Et ipsa ab alio uno vertice segregata, id est ex una origine derivata, et per emanationem ab illo diversificata.

Si autem necessariam dicunt materiem, id est, si ipsam materiam vere dicunt requiri et necessariam esse, ad plenitudinem totius mundi, id est ad perfectionem et complementum universi, quomodo materia malum? id est, sic falsum est quod ipsa sit substantialiter mala. Aliud enim bonum quod necessarium, id est, id « quod » sic « necessarium » est, est « bonum » non qualecumque, sed magnum. Sic et alia translatio habet: Alterum enim bonum et necessarium. Porro aliæ duæ translationes clariores ac magistrales sic continent: Aliud enim est malum, aliud necessarium.

Quomodo autem optimus ex malo adducit quædam ad generationem? id est, dici non potest quod Deus essentialiter bonus producat bona ex malo. Aut quomodo malum optimo necessarium? quasi dicat, Nullatenus. Fugit enim optimi naturam malum, tanquam sibi contrariam. Quomodo autem gignit et nutrit naturam generabilium materia mala exsistens? id est, si materia esset essentialiter mala, non concurreret ad generationem et nutritionem naturalium rerum, quum ordo sit optimum quid in rebus, nec conservatur nisi per bona. Malum enim secundum quod malum, nullius est genitivum aut nutritivum, aut omnino factivum aut salvativum, id est conservativum. Hæ namque sunt proprietates operationesque boni, ut patuit supra.

Si autem dicerent ipsam quidem non facere malitiam in animabus, id est, si erronei illi respondeant quod materia non causat directe culpam in animabus humanis, attrahere vero eas, id est inclinare ad vitia; et quomodo erit hoc verum? Multæ enim suum in bonum adspiciunt, id est, plures animæ respiciunt ad salutaria bona. Et quidem quomodo fiat hoc, materia omnino eas in malum attrahente? id est, istud fieri non valeret, si materia coactive, et non occasionaliter tantum, traheret animas ad peccata. Itaque non ex materia in animabus malum, id est, peccatum « non » est primo et principaliter « in animabus ex materia » seu corpore, sed ex ipso delicto, id est ex fomite aut concupiscentia.

Si autem et hoc aiunt materiam omnimode sequi, id est, si radicem illam mali dicunt sequi materiam, et necessariam instabilem materiam ex semetipsis collocari non valentibus, id est, quod materia ex se fluida, necessaria sit ad subsistendum non potentibus subsistere in se et sine fulcimento materiæ: hoc, inquam dato, quomodo malum, puta materia, est quid necessarium? id est, id quod « necessarium » est ad tot bona, « quomodo » est « malum » ex sua natura? aut necessarium malum?

Verumtamen, sicut ait Scriptura, Corpus quod corrumpitur, aggravat animam;1 et multa impedimenta bene agendi, incitamenta quoque peccandi, proveniunt nobis ex corpore: quæ tamen non compellunt peccare. Propter quod Plato loquitur in Phædone: Quamdiu corpus habuerimus, et conglutinata fuerit anima nostra huic malo, nunquam plene adipiscemur quod cupimus. Decies enim millena nobis vacationum impedimenta inde proveniunt. De hoc beatissimus Andreas apostolus cruci affixus, supernaturaliter, plene sapientissimeque disseruit, ut libro de Civitate recitat Augustinus.

Præterea quæri potest: quum peccatum seu delictum aut concupiscentia sit malum culpæ, non potest esse radix prima peccandi. Respondetur, quod delictum aliquando sumitur pro quodam malo habituali, seu improbo sui amore, vel voluntate fragili et caduca. Hinc scriptum est: Unde bella et lites in vobis? Nonne ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris?2

Sed neque hoc quod dicimus privare, id est nec ipsa privatio, secundum virtutem propriam pugnat bono, id est, propria vi bono repugnat. Universalis enim pri- ratio, id est, communis privatio omnis boni, universaliter impotens, id est, ad omnem actum est invalida secundum quod talis, quum non sit aliquid positivum. Particularis vero, non secundum quod privatio habet virtutem, id est vim activam, sed secundum quod non universalis est privatio, id est in quantum privatio particularis: sic quippe relinquit aptitudinem quamdam ad aliquid. Privatione enim boni particulari exsistente, nondum malum, id est, malum necdum omnino prævaluit; et facta, id est, ea recedente ac sopita, et mali natura periit, id est, malum illud sublatum est cujus carentia inerat ante privationis illius cessationem.

Footnotes

  1. Sap. IX, 15. ↩

  2. Jacob. IV, 1. ↩

Chapter 62 of 143