Articulus 59
QUOD OMNIA BONI GRATIA FIANT, QUODQUE MALUM PER ACCIDENS SIT ET PRÆTER INTENTIONEM.
OMNIBUS etiam malis principium et finis erit bonum, id est, omnium actuum origo et finis est bonum aliquod, vel verum vel apparens. Propter enim bonum omnia, et quæcumque bona, et quæcumque contraria, id est, propter bonum operamur tam bona quam mala. Etenim et hoc agimus bonum desiderantes, id est, quodcumque etiam pravum facimus aliquod bonum optando.1 Nemo enim malum respiciens facit quæ facit, id est, nullus agit quidquam considerando illud ut malum, sed sub ratione alicujus boni. Nil enim appeti potest nisi sub colore, apparentia rationeve boni. Idcirco in Proverbiis asseritur : Omnis via viri recta sibi videtur. Hæc quoque in Ethicis tangit Philosophus.
Proinde neque substantiam habet malum, id est, malum secundum quod malum, non dicit ens ratum, sed contra substantiam, id est, aliquid signat quod est contra consistentiam entis vel bonitatis seu veritatis; propter bonum, id est, gratia seu intuitu boni saltem apparentis exhibitum, et non ex eo factum, id est non factum vere ex bona radice seu habitu virtuoso, imo interdum ex passione, ignorantia, aut certe ex mera malitia, quæ tamen appeti nequit nisi ut bonum apparens.
Malo esse ponendum, id est, in malo statuendum esse desiderium, secundum pravorum et iniquorum æstimationem erroneam, secundum accidens, et per aliud, id est, non per se, sed per « accidens, et per aliud » contingit, puta ex prævia aliqua deceptione, obtenebratione, inconsideratione seu inadvertentia, et non ex principio proprio, id est recta ratione aut intellectu sincero, nec ex cognitione priorum principiorum innata, sed falsa subsumptione.
Itaque quod factum est, id est, id quod gestum est aut prolatum, rectum quidem esse putandum, quia ex bono esse putandum, id est, idcirco putatur rectum, quia putatur « ex bono » venisse principio aut motivo, quia propter bonum fit, id est, faciens indicat se illud « propter bonum » egisse; veritate autem non rectum esse, id est, contingere potest quod revera non sit rectum. Quamobrem quod non bonum, bonum arbitramur, id est, ob hoc judicamus esse bonum, licitum, virtuosum, quod non est tale, et ita ex errore procedimus. Hinc teste Philosopho, imo et magno isto Dionysio, Omnis peccans est errans: et quamvis non erret in universali, errat tamen in particulari, cæcatus aliquo modo in judicando circa certum eligendum et operandum, aut refutandum ac evitandum.
Ostenditur aliud concupiscibile, et aliud factum: id est, sicut concupiscentia seu desiderium, et opus seu exsecutio diversificantur, ita concupiscentia et factum interdum realiter ab invicem differunt; quandoque vero materialiter idem sunt, dum quod primo desideratur, postmodum opere exercetur.
Non ergo malum est ex via, id est ex peregrinatione præsenti tanquam ex causa necessaria, totali et directa, quamvis peregrinatio ista multis malis permisceatur, juxta illud in Psalmo:2 In via hac qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi. Et Jacob in Genesi: Dies, inquit, peregrinationis meæ super terram parvi et mali.3 Neque est ex visione: quanquam in Jeremia legatur, Mors ingressa est per fenestras nostras.4 Si enim visioni non adsit consensus illicitus, non est scelus. Neque ex natura, quæ regitur ab agente infalibili, et non errante, nec directe est causa mali, sed ex particulari defectu, neque ex causa efficiente, sed deficiente, neque ex principio, id est ex agentis potentia, neque ex fine, id est causa finali, neque ex termino ad quem, neque ex consilio, tanquam realis effectus, quamvis scriptum sit: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum. Et per Isaiam Dominus dicit: Væ, filii desertores, ut faceretis consilium, et non ex me.5 Neque ex substantia.
Per hæc omnia non vult sanctus pater hic affirmare nisi quod malum non sit formaliter ullus positivus effectus, vel entitas aliqua, et quod non sit aliquod principium malorum effectivum, essentialiter malum. Hinc subditur:
Privatio ergo est malum, et defectus, id est casus ab ente, et infirmitas, id est carentia laboris, et immoderantia, id est, excessus legis et modi ac ordinis, et peccatum, et inconspicuum, id est deordinatio quædam, et informe, id est indecorum, et non vivens, et non intelligens, et irrationale, id est, malum non est res aliqua vivens, intellectualis, rationem habens, ut posuerunt hæretici asserentes omnia corporalia et obscura a principio tenebrarum creata.6
Et imperfectum, id est sine omni perfectione, et incollocatum, id est illocale, nec habitans in regione infinitæ tenebrositatis, et incausale, id est nullius entitatis productivum, quanquam vitia capitalia dicantur multos habere effectus dispositive seu concomitanter aut demeritorie, et infinitum, non sicut Deus, sed opposito modo, per carentiam finientis perfectionis, et infecundum, et pigrum, a divinis retardando, et infirmum, per carentiam totius firmitatis, et inordinatum, imo inordinatio ipsa, quamvis Deus ordinet illud per pœnam et ad multa7 utilia, et dissimile virtuti, nihil assimilationis habens cum Deo, quia nihil participat bonitatis divinæ, et multum, quia multum abundat, et unum trahit ad aliud, et tenebrosum, imo caligo, et inessentiale, nullam habens essentiam, et hoc nunquam et nusquam nullum ǒv, id est in nullo tempore nulloque loco tanquam reale quid. Toties ista exaggerat et resumit, ut stultissimum sceleratissimumque errorem prorsus eliminet.
Footnotes
Chapter 64 of 143