Articulus 60
MALUM NIHIL VALERE EX ADMIXTIONE BONI, NEQUE ESSE IDEM IN OMNIBUS.
DEINDE ostendit quod malum nec ex permixtione sui cum bono aliquid sit, possit, aut operetur. Quomodo autem omnino potest malum ad bonum ex mixtione? id est, qualiter « malum » formaliter sumptum « potest » aliquid « ex mixtione » sui cum bono? vel quomodo potest cooperari directe ad bonum ex adjunctione sui cum bono? quasi dicat, Nequaquam. Quod enim omni bono expers, id est, quod nil boni participat, scilicet malum, neque est quid, neque potest, id est, nil penitus est, neque aliquid valet. Etenim si bonum et ens est, et consultorium, id est, si poterit esse aliquid sapientialium, et bene potens, et activum: quomodo poterit quid contrarium bono, et substantia et sapientia et virtute et operatione privatum? id est, quomodo malum aliquid potest, quod caret subsistentia, sapientia, potestate et actione? Non omnia omnibus, et omnino eadem secundum id ipsum mala: id est, eadem mala « non » sunt « omnibus » mala, neque quod uni malum est aut uno respectu, est malum omnino aut cunctis; sed « eadem mala » sunt « omnino » in « id ipsum », id est unicuique in quo est eadem ratio ut hoc aut illud sit ei malum. Dæmoni malum, contra deiformem intellectum esse, id est defecisse a mente contemplativa consimili menti divinæ, et a clara ac amorosa contemplatione divinorum, et corruisse ad phantasiam protervam, amentem furorem, et irrationabilem concupiscentiam. Animæ malum contra rationem, id est rationem rectam reliquisse, præsertim rationem fide ornatam, ac divinæ legi subjectam. Corpori, contra naturam, id est, corporis malum est non esse animæ bene obediens, sed eam per gulam et luxum fœdare, innaturaliterque ignobilitare.
B
Chapter 65 of 143