Articulus 61
QUOD DIVINA PROVIDENTIA MALIS BENE UTATUR, PROPRIEQUE SINGULIS REBUS CONSULAT.
QUOMODO autem omnino mala, Providentia exsistente? tanquam dicat: Videtur quod divina providentia merito excluderet mala, si esset.
Non est malum, si malum neque exsistens, neque in exsistentibus, id est, quum malum non sit ens, neque quid positivum in entibus, non est utique quid reale; et nihil exsistentium improvisum a Deo, cujus oculis omnia nuda sunt et aperta.
Neque enim est malum ὂν conspicuum, subsistens bono, id est, ens patens et evidens, in bono consistens. Et si nullum exsistentium, id est, si non est de numero entium, non particeps boni, malum autem defectus boni, id est privatio boni, nihil autem exsistentium privatur universaliter bono, id est totaliter ac generaliter; in omnibus exsistentibus divina providentia, id est, providentia Dei posita est et dominatur in cunctis quæ sunt, et nihil exsistentium non provisum, ut dictum est.
Deinde ostendit cur providentia Dei non excludit mala totaliter. Sed et factis malis optime et pulchre Providentia usa est, id est, iniquis operibus transgressorum providentia Dei sapientissime usa est, ad nostram aut aliorum formationem aut utilitatem, id est ad instructionem fidelium seu aliam hominum commoditatem. Nempe ut asserit Augustinus, tam bonus et sapiens est Deus, quod non permitteret fieri mala, nisi sciret et posset inde elicere bona. Ecce quam incomparabiliter enorme scelus fuit Christi occisio, et quam ineffabiliter magnum bonum consecutum est inde, puta totius mundi redemptio. Et proprie unicuique exsistentium providet: quia non solum habet providentiam generalem rerum quantum ad genera et species, vel quantum ad superiora et respectu rationalium creaturarum; sed providentia et cognitio ejus pertingit usque ad minima distinctissime et complete, juxta illud Job: Universorum finem ipse considerat, et omnia quæ sub cœlo sunt, respicit.1
Propter quod et vanam aut disceptantem multorum non recipimus rationem, id est, non approbamus argumentationem multorum et contentiosam disputationem, qui oportere aiunt Providentiam et invitos nos in virtutem ducere, id est, qui arguunt sic: Si Deus habet providentiam de quolibet specialem, et ipse omnipotens sit, ergo unumquemque salvaret etiam vel invitum. Etenim voluntati ejus quis resistet?2 Qui per Jeremiam fatetur: Quis similis mei? et quis sustinebit me? et quis est iste pastor qui resistat vultui meo?3 Corrumpere enim naturam, non est Providentiæ, id est, nequaquam spectat ad providentiam supersapientissimi Creatoris, sua provisione naturas rerum corrumpere: quod faceret, si creaturas liberi arbitrii sua motione et directione necessitaret ad bene vivendum, quum naturale sit ipsis libere, non coacte, moveri, nec esset ipsis meritorium sic moveri et invite impelli.
Unde ut Providentia uniuscujusque naturæ salvatrix, id est, idcirco providentia Dei, tanquam actrix et conservatrix cujuslibet naturæ creatæ, per se ipsos motorum ut per se ipsos motorum providet, id est, providentialiter regit motos per se, ut congruit talibus. Hinc alia translatio clarius ait: « Eis qui per se moventur, ut qui libero aguntur arbitrio providet ». Et omnia, et ea per singula, similiter universo, id est, universa ac singula dispensat secundum quod congruit toti ordini rerum ac mundo, in hoc similiter omnibus influens, quod singula moderatur juxta propriam naturam et dispositionem quorumlibet. Hinc additur:
Et unicuique quantum provisorum natura recipit totius et largissimæ providentiæ editas proportionaliter unicuique providas bonitates: id est, providentia Dei impertitur et influit « unicuique » creaturæ « bonitates providas », id est dona sapienter prævisa, « providentiæ » suæ « largissimæ et totius », id est perfecte, « editas proportionaliter unicuique », id est communicatas unicuique juxta suam analogiam et mensuram, « quantum natura provisorum », id est rerum providentiæ subjectarum, « recipit », id est, capax est et admittit. Ideo in Sapientiæ libro de summa Sapientia scribitur: Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.4 Hinc in libro de Causis asseritur: Causa prima implet omnia sæcula bonitatibus; verumtamen omne sæculum non recipit inde nisi secundum modum virtutis suæ.
Footnotes
Chapter 66 of 143