Skip to the text

Articulus 62

MALUM NON ESSE REM ALIQUAM, NEQUE POTENTIAM, SED INFIRMITATEM.

NON ergo In malum, id est, nulla res est substantialiter mala, neque in exsistentibus malum, id est, malum non est in rebus tanquam quid positivum. Non omnino enim malum, si et malum, id est, malum secundum quod tale, nequaquam est, et fieri malum, non secundum virtutem, sed per infirmitatem, id est, « fieri » aut facere « malum » non est virtutis, sed infirmitatis, loquendo de malo formaliter;1 et qui potest quod sibi non expedit, quanto plus potest hoc, tanto infirmior est.

Et dæmonibus, quod quidem sunt, et ex bono, et bonum, id est, « bonum » est esse ipsorum, « et ex » summo « bono » datum est ipsis. Malum autem ipsis, ex propriis bonis casu, id est, malitia et miseria eorum accidit ipsis ex ruina qua corruerunt a donis eis desuper præstitis, et mutabilitates, circaque similitudinem et habitum infirmitas, id est instabilitates et imbecillitates adjunctæ naturali similitudini eorum qua ad Dei similitudinem conditi sunt, atque habitui ipsorum scientiali eis concreato, seu per experientiam acquisito: quæ infirmitas est imperfectio et debilitatio connatæ ipsius angelicæ perfectionis, id est naturalis perfectionis concreatæ personis angelicis.2 Et appetunt bonum, secundum quod et esse et vivere et intelligere substituuntur, id est, naturali appetitu cupiunt bonum, in quantum sunt substituti et collocati in rerum natura, ut sint, vivant et intelligant. Et si non appetunt bonum, id quod non est appetunt, utpote malum; et non erit hoc appetitus, sed vere appetitus peccatum, id est defectus et casus potentiæ quæ vere et merito appetitiva vocatur.

Footnotes

  1. * iqitur ↩

  2. cognatæ ipsis ↩

Chapter 67 of 143