Skip to the text

Præfatio

COMMENTARIA

IN EPISTOLAS S. DIONYSII

1

VIDETE quoniam non solum mihi laboravi, sed omnibus exquirentibus veritatem. Eccli. xxiv, 47.

Ex Evangelio edocemur, quod qua mensura mensi fuerimus proximis nostris, remetietur nobis divinitus.23 Idcirco qui dona desuper sibi concessa proximis caritative liberaliterque communicat, id meretur ut Deus omnipotens gratiarum suarum charismata ei munificenter impertiatur. Hinc beatissimus Apostolorum princeps hortatur : Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes.45 Itaque homines studiosi, præsertim etiam cœlitus illustrati eminenterque eruditi, non sibi dumtaxat laboraverunt, sed ceteris quoque qui informari desiderant. Propterea, Salomone testante, Pretiosi spiritus vir eruditus;6 et juxta Scripturam, Sapientes in populo hereditabunt honorem.7

Tales ab exordio Ecclesiæ populo christiano fuerunt. Quorum unus non mediocriter gloriosus, fuit magnus ac divinus Dionysius : ad quem in dubiis suis recursum habuerunt non tantum mediocres, sed magni quoque et apostolici viri, Titus, Timotheus, ac alii plures, atque Caius iste ad quem et S. Joannes apostolus tertiam suam scripsit epistolam canonicam, ex qua habetur quod fuit caritativus hospes peregrinorum ac devotorum.89 De quo putatur S. Paulus scripsisse : Salutat vos Caius hospes meus.1011 Qui postmodum caritate succensus majori, cunctis relictis, factus est monachus, et informationem a B. Dionysio petiit super his quæ in libro de Mystica theologia, de divina caligine et ingressu in eam locutus est.1213

S. DIONYSII AREOPAGITÆ

MARTYRIS, ATHENARUM EPISCOPI ET GALLIARUM APOSTOLI

EPISTOLÆ AD DIVERSOS

JOANNE SARRACENO ET AMBROSIO CAMALDULENSI

INTERPRETIBUS¹

EPISTOLA PRIMA

AD CAIUM MONACHUM.

TENEBRÆ occultantur lumine, et magis multo lumine; ignorantiam occultant cognitiones, et magis multæ cognitiones. Hæc excessive sed non secundum privationem accipiens, enuntia supervere quod latet habentes exsistens lumen, et exsistentium cognitionem secundum Deum ignorantia; et superpositæ ipsius tenebræ et cooperiuntur omni lumini et absconduntur omni cognitioni. Et si quis videns quidem Deum, intellexit quod vidit, non ipsum vidit, sed aliquid eorum quæ sunt ejus, quæ exsistunt et cognoscuntur. Ipse autem super mentem et super substantiam supercollocatus, in ipso universaliter non cognosci neque esse, et est supersubstantialiter et super mentem cognoscitur. Et secundum melius perfecta ignorantia cognitio est ejus qui est super omnia quæ cognoscuntur.

¹ In plerisque Areopagitæ epistolis elucidandis, Dionysius noster usus est versione Sarraceni, in nona vero et decima, Camaldulensis. Versio autem Joannis Scoti post commentarium unius-cujusque epistolæ invenietur.

COMMENTARIA DIONYSII CARTUSIANI

EPISTOLAS S. DIONYSII

Footnotes

  1. И ↩

  2. Matth. 2. ↩

  3. Matth. vii, 2. ↩

  4. 1 Petr. 4, 10. ↩

  5. 1 Petr. iv, 10. ↩

  6. Prov. 16, 27. ↩

  7. Eccli. 33, 29. ↩

  8. Ibid. 5, 6. ↩

  9. III Joann. 1. ↩

  10. Rom. 16, 23. ↩

  11. Rom. xvi, 23. ↩

  12. Prov. xvii, 27. ↩

  13. Eccli. xxxvii, 29. ↩

Chapter 1 of 30