Skip to the text

Articulus 3

ELUCIDATIO HUJUS EPISTOLÆ TERTIÆ AD CAIUM MONACHUM : QUOD NON MODO DIVINITATIS, SED ET HUMANITATIS CHRISTI MYSTERIUM, ET DICTU ARCANUM SIT, ET INTELLECTU IGNOTUM.

CAIUS iste ex gentilitate conversus, studiosus fuit in Scripturis. Dubiumque concepit ex eo quod scriptum est in Malachia : Statim veniet ad templum suum Dominator quem vos quæritis, utputa Christus. Hoc enim diu ante fuerat prophetatum, ergo non venit statim, nec subito, ut in Græco habetur. Idcirco super hoc petiit a divino Dionysio informari. Qui rescripsit illi :

Subito est quod est præter spem, id est, quod inopinate et insperate contingit, dicitur subito fieri sive accidere, et non ex apparente ad manifestum eductum, id est, id quod ex occulto aut ignoto perducitur in manifestum.

In benignitate autem secundum Christum, id est in mysterio incarnationis Christi benignissime factæ, et hoc arbitror Theologiam significare, id est, Scripturam reor id insinuare, quum dicit ipsum subito advenisse, ex occulto supersubstantiali, id est ab incomprehensibili sua deitate omnem substantiam excedente, ad nostram manifestationem humanam substantiam factum pervenisse, id est, descendisse de cœlo ac Patris sinu, et « factum substantiam humanam », id est hominem verum, ad hominum præsentiam et conspectum, juxta illud Baruch : Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Qui in Proverbiis prædixit : Deliciæ meæ esse cum filiis hominum.

Porro ex supersubstantiali occulto venit non penitus illud relinquendo. Nam subditur : Occultus autem est et post manifestationem, id est, Unigenitus Dei adhuc incomprehensibilis est etiam post incarnationem et cum hominibus conversationem. Verumtamen non tam occultus ut ante : imo secundum utramque suam naturam notior factus est, juxta illud Psalmi : Notum fecit Dominus salutare suum ;1 atque ad Titum :2 Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei. Descendit demum, non locum mutando, sed naturam humanam assumendo, seque in ea hominibus præsentem præbendo, juxta illud Isaiæ :3 Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa, quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum. Aut, ut divinius loquar, id est, mirabilius ac subtilius fidei veritatem pronuntiem, et in manifestatione, id est, dum actualiter se monstravit præsentem, fuit et mansit ignotus, quamvis non penitus.4 Unde scriptum est :5 Medius vestrum stetit, quem vos non scitis. Perfectam quoque sui manifestationem Christus promisit nobis pro præmio, loquens :6 Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifesto ei me ipsum.

Et hoc enim Jesu absconditum est, id est, mysterium incarnationis Filii Dei occultum est, non plene comprehensum, et nullo sermone, nulla mente, quod secundum ipsum eductum est mysterium, id est, incarnatio Verbi æterni nullo potest sermone plene et limpide insinuari, nec aliquo intellectu creato perfecte comprehendi, quomodo scilicet in unitate personæ Christus est Deus et homo, quomodo in esse increato hypostatico Verbi æterni natura humana est suppositata ; multaque alia incomprehensibilia creduntur de ea.

Hoc autem « mysterium eductum est » de secreto in publicum, per Christi et Apostolorum doctrinam, « secundum ipsum » et magnificentiam ejus. De quo item mysterio secundum quosdam Sanctorum exponitur et illud Isaiæ: Generationem ejus quis enarrabit?

Sed et dictum ineffabile manet, id est, prædicatum et descriptum prout ab hominibus exprimi potuit et describi, manet indicibile: quia secundum magnitudinem rei nequit condigne ac plene effari; et intellectum, id est, cognitum prout a viatoribus poterat capi, ignotum, id est, manet incognitum modo jam dicto.

At vero aliquid dicitur subitum, ultra modum præhabitum, quia instantaneum aut celerrime factum.

TRANSLATIO JOANNIS SCOTI

EX occulto est quod contra spem, et ex eo usque obscurum in manifestum deductum. Ast secundum Christi humanitatem et hoc arbitror Theologiam declarare, ex occulto superessentialem in nostram manifestationem humanitus essentiatum pervenisse. Occultus autem est et post manifestationem, aut, ut hoc divinius dicam, et in manifestatione. Et hoc enim Jesu occultatur, et nullo verbo neque intellectu secundum ipsum investigatur mysterium; sed et dictum ineffabile manet, et intellectum incognitum.

EPISTOLA IV

AD EUMDEM CAIUM.

QUOMODO dicis, Jesus qui est super omnia, omnibus est hominibus substantialiter coordinatus? Non enim sicut causa hominum hic dicitur homo, sed sicut ipse secundum substantiam totam vere homo exsistens. Nos autem Jesum non humane definimus: neque enim homo est tantum, neque supersubstantialis ut homo tantum; sed homo vere qui differenter est amator hominum, super homines et secundum homines, ex substantia hominum, qui est supersubstantialis, substantia factus. Est autem nihilo minus supersubstantialitate superplenus, qui semper est supersubstantialis: videlicet hujus abundantia et ad substantiam vere veniens, super substantiam est substantia factus, et super hominem operatur ea quæ sunt hominis. Et monstrat: Virgo supernaturaliter concipiens; et aqua instabilis, materialium et terrenorum pedum sustinens gravitatem, et non succedens, sed supernaturali virtute ad indiffusum consistens. Quid quidem aliquis reliqua exsistentia multa pertranseat, per quæ divinius videns super mentem, cognoscit et ea quæ sunt in benignitate Jesu affirmata, virtutem excedentis negationis habentia? Etenim, ut colligentes dicamus, neque homo erat : non sicut non homo, sed sicut ex hominibus, ultra homines et supra hominem vere homo factus. Et reliquum, non secundum Deum divina faciens, non humana secundum hominem, sed Deo homine facto, nova quadam Dei et hominis operatione nobis conversatus.

Footnotes

  1. Ps. xcvn, 2. ↩

  2. Tit. III, 4. ↩

  3. Is. I, 6. ↩

  4. * dicam ↩

  5. Joann. I, 26. ↩

  6. Joann. XIV, 21. ↩

Chapter 4 of 30