Skip to the text

Articulus 14

DEMONSTRATUR PER SCRIPTURAS, NULLI EXSEQUI LICERE QUÆ NON COMPETUNT SIBI EX OFFICIO, QUAMVIS SANCTA SINT ET JUSTA.

Et hæc oporteret dicere, id est, expediret hæc publice recitare, quando super dignitatem quis præsumens, id est, dum aliquis intromittit se de his quæ auctoritatem suam excedunt, tamen convenientia facere videretur, id est, judicaretur agere ea quæ non sunt mala in se, sed bona ex genere. Etenim neque hoc desiderabile est nulli, id est, tale quid agere alicui convenit, qui scilicet ad hoc agendum habet auctoritatem.

Quid enim inconveniens Ozias faciebat, Deo incensum offerens? id est, opus illud non fuit malum in se, sed ex parte agentis, cui ex officio non competebat, quia non fuit sacerdos, nec pontifex, sed rex : qui tamen ob suam præsumptionem lepra fuit percussus, ut quarto Regum et secundo Paralipomenon libris scriptum est. Quid autem Saul, sacrificans? id est, quid mali egit sacrificando? nisi quod metas sui excessit officii, ut legitur primo Regum. Quid autem tyrannici dæmones, vere theologizantes Jesum? id est, quid forefecerunt, dicendo ad Jesum, Tu es Filius Dei, ut in Evangelio fertur?

Sed interdictus est a Theologia, id est, in Scripturis prohibetur, omnis alienus episcopus, id est episcopus non legitimus, nec de semine Aaron natus; et unusquisque erit in ordine suæ ministrationis, id est, officium sibi incumbens explebit. Et solus princeps sacerdotum ad Sancta sanctorum ingreditur, et semel in anno, id est, pontifici tantum licuit in veteri Testamento ingredi semel in anno in Sancta sanctorum, ut patet in Exodo et Levitico et ad Hebræos; et hoc in omni secundum legem hierarchica munditia, id est, in cunctis actibus licitis juxta legem servabatur. Et sacerdotes cooperiunt sancta, id est, solis sacerdotibus in lege Moysis licitum fuit involvere, velare seu cooperire sacra vasa cultus divini, etc., ut in Numeris et alibi recitatur, et Levitæ non tangent sancta (hoc enim Dominus jussit, ut non tangerent ea nisi velata), ut non moriantur morte culpæ, aut plaga ultionis divinæ.

Et iratus est furore Dominus in protervitate Ozæ, id est contra Ozam, quia tetigit arcam, ut legitur secundo Regum : propter quod fuit occisus. Et Maria leprosa fit, legislatori legem ponere conata, id est, Maria Moysis soror lepra percussa est, quoniam visa est ipsum Moysen refrenare. Et in filios Scevæ insiluerunt dæmonia, quia filii illius archisynagogi tentabant dæmones adjurare atque ejicere illegitimo modo. Et, Non mittebam eos, dicit Dominus, et ipsi currebant : id est, Deus per sanctos Prophetas dixit frequenter de pseudoprophetis : Non misi eos, et tamen dixerunt se missos a Deo. Et non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant, id est, instar prophetantium loquebantur, quemadmodum legitur primo Regum, quod spiritus Domini malus invasit Saul, et prophetavit in medio domus suæ. Verumtamen de vera prophetatione legitur in secunda Petri : Non voluntate humana allata est aliquando prophetia; sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines. Et impius qui sacrificat mihi vitulum, sicut qui occidit canem. Hoc in Isaia Dominus ait de transgressoribus legis, quorum sacrificia erant Domino inaccepta.

Et ut simpliciter dicatur, id est, summatim ac generaliter quod verum est di-

Num. IV, 5 et seq.

Ibid. 15.

II Reg. VI, 6, 7.

Act. XIX, 14-16. alias om. Dominus

Jer. XIV, 14; XXIV, 21; XXVII, 15; XXIX, 9.

I Reg. XVIII, 10.

II Petr. I, 21.

Is. LXVI, 3.

IV Reg. XV, 5; II Par. XXVI, 16 et seq.

I Reg. XX, 9 et seq.; XV, 12 et seq.

Marc. III, 11, 12.

Exod. XXVIII, 1.

II Par. VIII, 14.

Exod. XXX, 10; Lev. XVI, 2, 17; Hebr. XX, 7. cam, non sustinet perversores legis perfecta Dei justitia, id est, transgressores legis non approbat, nec impunitos dimittit, quamvis ad tempus dissimulet. Dicentibus autem rursus ipsis, In nomine tuo virtutes multas, id est miracula multa, fecimus;1 respondetur: Non novi vos, discedite a me, omnes operatores iniquitatis.

Quare non est fas, sicut sancta Eloquia dicunt, neque ea quæ sunt justa, non secundum dignitatem exsequi. Id est, secundum Scripturas non licet actus justitiæ exercere sine legitima auctoritate. Oportet autem unumquemque sibi ipsi attendere, id est diligenter considerare se ipsum ac propriam vocationem, sicque implere quæ ad suum pertinent statum, et non altiora et profundiora intendere, id est, non scrutari immoderate, nec comprehendere velle, nec exsequi attentare ea quæ suam capacitatem, potestatem aut dignitatem excedunt, juxta illud Ecclesiastici:2 Altiora te ne quæsieris, etc. Deliberare autem ea sola quæ sunt secundum dignitatem ipsi ordinata, id est proponere ea tantummodo facere quæ sibi conveniunt ordinate, juxta mensuram et gradum jurisdictionis aut commissionis sibi factæ.

Footnotes

  1. Matth. vi, 11; 12, 13; 14, 15. ↩

  2. Eccli. m, 22. ↩

Chapter 15 of 30