Skip to the text

Articulus 28

EXPOSITIO INITII EPISTOLÆ HUJUS UNDECIMÆ ET ULTIMÆ : QUANTA FUERIT APOLLOPHANI IN ERRORE PERTINACIA.

APOLLOPHANUS iste est qui in epistola ad Polycarpum Apollophanes vocatur, et fuit B. Dionysii in studio astronomiæ consocius ante conversionem eorum ad Christum. Converso autem Dionysio, ille distulit, imo et restitit sapientiæ christianæ. Tandem conversus est per S. Polycarpum : quo cognito, S. Dionysius scripsit ei gratulabundus et fervens epistolam istam.

Nunc nunc mihi, id est ad meam consolationem, sermo ad te dirigitur, præcordialis amor, id est tu o præcordialiter care, quem tam præcordialiter amo, ut non amatum aut amicum te nominem, sed amorem, multos sollicitudinum mearum angores de te replicans, id est, tibi in epistola ista reiterans atque notificans varias curas et earum anxietates « de te », id est de tua conversione, teque miti mente super vecordia quæ tibi ex frivolitatis diutina pertinacia arguens, id est, increpans te de diuturna immansione proprii sensus ex frivolis causis quæ te abstrahebant a fide, et fanatica illusionum phantasmata insultans, id est, caritative tibi improperans vana simulacra quorum apparitione in fanis seu templis deorum illudebaris. Quod faciendo, tango tibi supernaturalem modificationem, id est superpiissimam moderationem, benignitatis Dei adorandi magnificentissime et diligentissime circa te, id est, quæ « magnificentissime » et cum summa providentia tibi providit de tua conversione per mirabilia illa quæ in Christi passione fiebant te conspiciente.

Tibi bene resipiscenti, pars animæ meæ, conjubilo, id est, cum ineffabili gaudio congratulor « tibi » salubriter « resipiscenti », id est, revertenti ac pœnitenti a pristinis tuis erroribus et peccatis, o « pars animæ meæ », id est, mihi ita dilecte ac si esses pars meæ essentiæ : secundum quod amicus dicitur alter ego, et dimidium diligentis.

Tuisque te despectionibus complebo, id est, addam et utar in bonum aspernationibus quibus credentes in Christum sprevisti, ut illa tibi iterato commendem, id est, illa cum repetitione eorumdem commemorem pro tua conversione, vel potius confortatione in fide, quorum pridem contempseras notionem, id est, quæ paulo ante noscere despexisti.1

Frequentissime quidem et diligenter satis dilucidavi, id est, clare exposui, tibi, Moyse prodente, id est, in Genesi describente, a Domino hominem de limo factum: quod non credebat Aristoteles, mundum et generationem æstimans ab æterno fuisse. Qui tamen fatetur alicubi, necessario concedendum prius fuisse hominem, quam hominis semen : quo concesso, sequitur fuisse aliquem hominem non generatum ex semine, sed productum a Creatore. Et transgressiones ejus, id est, peccata generis humani, cataclysmo piatas, id est diluvio expiatas seu ultas, imo et indultas his qui in diluvio vere pœnituerunt.

Sequenter quoque eum in amicitiam sumptum, id est consequenter post diluvium in amicitiam Dei receptum, quantum ad eos qui post diluvium justi fuerunt, inter quos Abraham specialiter amicus Dei vocatus est;2 multaque in Ægypto et egressionis suæ itinere, pro eo et in eo fecisse magnalia, id est, Deum fecisse diversa et magna miracula pro liberatione Hebræorum ab Ægyptiis, et in populo illo in exitu ejus de terra Ægypti; atque theologos multoties effecisse, id est Prophetas et doctores frequenter constituisse ex plebe illa, quorum præcognoscentia, id est juxta quorum præcognitionem et vaticinationem, Deus Unigenitus Patris humanatus fieri, id est homo effici, est dignatus ex Virgine.

Unde mihi responsalia, id est responsa, frequenter remisisti, non solum te hæc esse vera funditus ignorare, id est te non solum nescire quod ista sint vera; verum etiam quis idem Moyses fuerit pernescire, id est, omnino nescire quis fuerit Moyses ille; Evangelium Jesu Christi, Dei totius majestatis, quod meum vocabas, renuere, id est, negare nec acceptare Evangelium Christi, qui est Deus perfectus: imo Evangelium illud aspernatorie dixisti esse evangelium Dionysii, tanquam credentis præconizantisque valde illud; Paulum vero, hominem mundi circuitorem, id est gyrovagum et seminiverbium, id est, verbosum et seminatorem verborum inanium esse dixisti, sicut in Actibus leguntur dixisse quidam Athenienses philosophi: Quid vult seminiverbius hic dicere?3 De materialibus ad immaterialia non velle suscipere, id est, dixisti te non velle suscipere, nec sentire nec credere de corporalibus quasi de incorporalibus, ut quod homo sit verus Deus.

Imo me referiendo, id est improperatiis verbis repercutiendo ac refellendo, quoniam propriæ religionis jura degener dimittens, id est, quod relinquens legem et jussa patrum meorum, quam personaliter diu servavi, ut quasi illegitimus et bastardus consisterem, in sacrilegia nefaria me transfuderim, id est, ad superstitiosa et falsa abusivaque divinorum transtulerim me;4 hortabaris autem ea quibus innitebar, dediscere, id est, deserere illa quibus jam cœpi inniti, et reprobationes illorum accipere; aut his dejectis, id est illis contemptis, paterer mea mihi sufficere, id est, contentus essem lege quam assumpsi, nec alias reprobarem, et non numina divina, id est deos, nec leges patrias, id est paternas vel propriæ terræ, derogare, id est blasphemare.5

Footnotes

  1. *compel-labo ↩

  2. Jacob. u., 23. ↩

  3. Act. xvii, 18. ↩

  4. omittens ↩

  5. seu ↩

Chapter 29 of 30