Skip to the text

Articulus 9

DE ECLIPSI IN MORTE CHRISTI.

SED liceat illi hæc propter ignorantiam aut inexperientiam non credere, id est, dato quod non teneatur ad credulitatem istorum, quæ nec vidit, neque expertus est, aut forsan ignorat. Dic autem ipsi, id est, tu Polycarpe, objice Apollophani: Quid dicis de defectu, id est eclipsi, facto in cruce, id est in passione, Salvatoris ?

Ambo enim, scilicet Apollophanes et ego, apud Heliopolim, urbem Ægypti, quæ dicitur Civitas solis, tunc præsentes et coadstantes, inopinabiliter soli lunam incidentem videbamus, id est, ibi conspeximus quod luna inopinate et supernaturaliter se supposuit soli; non enim erat conventus tempus, id est, tunc non erat naturale tempus conjunctionis illius, quia non fuit incensio, imo fuit tunc oppositio et plenilunium. Et rursus ipsam a nona hora usque ad vesperam, ad solis diametrum supernaturaliter restitutam, id est, vidimus lunam hora vesperarum recollocatam in occidente, ex opposito solis quasi per lineam rectam protractam seu imaginatam recte a sole usque ad lunam, ut videmus in oppositione: et ita cœpit luna redire, seque a sole sub quo stetit, retrahere, quia ut ait Evangelista, sexta hora usque ad nonam tenebræ factæ sunt super universam terram.1 Quod fuit vehementer supernaturale, et secundum mirabile in illa eclipsi.

Sequitur tertium in eadem mirabile. Rememora autem et quiddam aliud ipsi, id est, tu Polycarpe, reduc ad memoriam Apollophani aliud magnum. Novit enim quod eclipsim ipsam ex oriente vidimus inchoatam, quoniam luna ab oriente rediit versus solem, et usque ad solarem terminum venientem, quia paulatim se soli supposuit, quousque totum solem ab inferiori parte operuisse atque hominibus abscondisse videbatur, postea regredientem, id est, vidimus lunam se retrahere a parte solis quam ultimo texerat, sicque reverti ad orientem. Sequitur quartum mirabile. Et rursus non ex eodem et defectum et repurgationem, sed econtrario secundum diametrum factam, id est, conspeximus non ex eadem parte factam defectionem seu eclipsim, et solis « repurgationem », id est claram resplendentiam, quæ ab obscuratione seu absconsione illa apparebat quasi purgata, sed contraria parte « secundum diametrum ». Incepit enim ab oriente obscuratio solis, ut patuit, et detectio seu illustratio cœpit ab occidente. In naturali enim eclipsi fit contrario modo, quoniam luna partem solis quam primo tegit et occupat, prius dimittit.

Talia sunt ejus temporis supernaturalia, id est, tam magnifica et præclara erant miraculosa opera illa, quæ temporis passionis dominicæ contigerunt, et soli Christo, qui est omnium causa, id est unigenito Filio Dei, Patri æquali, et nulli substantialiter a Christo distincto, possibilia. Sicque per solum, nec Pater nec Spiritus Sanctus excluduntur. Qui facit magna et mirabilia quorum non est numerus nobis cognitus:2 nihilo minus in numero sibi noto, pondere et mensura constituit universa. Istud scriptum est in libro Job: Ad Deum ponam eloquium meum, qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero.3

Hæc dicta tibi, id est, hæc dixerim te alloquendo, o Polycarpe. Et si possibile est, Apollophanes, reprehende et me, id

B

C

D est, si rationabiliter potes, redargue, tu Apollophanes, me, tunc compræsentem tibi, id est, qui tunc tecum in Heliopoli eram, et simul inspicientem, et simul judicantem, et simul admirantem, id est, qui tecum tunc ista inspexi, mirabilissima judicavi, vehementer mirabar. Siquidem et divinationem tunc, nescio unde, Apollophanes incepit, id est, philosophus iste cœpit tunc quasi vaticinari, et de futuris conjicere, quo spiritu, nescio; et ad me, sicut quæ fiunt conferens, dixit, id est, mihi tunc loquebatur, tanquam conferens mecum de his quæ fiebant: Hæc, o bone Dionysi, sunt mutationes divinarum rerum, id est, supernaturales hæ variationes operum divinorum ac cœlestium motuum, abditum quid prætendunt.

Tanta ut in epistola a nobis sunt dicta, id est, ista tam compendiose conscripsi, prout in epistola decuit me brevitati studere. Tui autem erit, sufficienter et deficientia adimplere, id est, quum sis vir sapiens, spectat ad te supplere si quid minus locutus sum, et adducere perfecte Deo, id est ad Deum plene convertere ministerialiter, Deo principaliter agente, virum sapientem in multis exsistentem, id est Apollophanem philosophum naturali sapientia et acquisita prudentia eruditum: qualis fuit et Jethro, qui ipsum Moysen de aliquibus erudivit, ut in Exodo narratur;4 et forsitan non dedignaturum mansuete discere, id est, qui forsan non indignabitur nec contemnet patienter ac mititer discere, supersapientem religionis nostræ veritatem, id est divinam et supernaturalem theoriam fidei christianæ ac evangelicæ legis, juxta illud Ecclesiastici: Esto mansuetus ad audiendum verbum Dei. Et Jacobus ait:5 In mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.6 Nempe ut alibi scriptum est, Auris bona cum omni concupiscentia audiet verbum Dei.7

Postremo, circa hæc scribit Thomas in tertia parte, ubi ex verbis Chrysostomi addit quintum mirabile, quia duravit multo diutius quam naturalis eclipsis. Verumtamen naturalis eclipsis etiam diu durat, quando in epicyclo sol movetur in ipsa eclipsi, quemadmodum vidi. Tunc tamen non fuit plena eclipsis, sed quasi pallidus apparuit color. De his super Josue et quartum Regum ac Isaiam plura conscripsi, ex quibus hæc clarius possent intelligi. Ex quibus constat esse erroneum quod in Scholastica fertur historia.

C

TRANSLATIO JOANNIS SCOTI

EGO quidem nescio ad Græcos aut alteros dicens, sufficere arbitrans optimis viris, si verum ab ipso in se ipso potuerint et cognoscere et dicere an vere habet. Hoc enim quodcumque est, juxta legem veritatis recte ostenso et puro stante, omne aliter se habens et veritatem affectans, redarguetur et vere alterum ontis*, et dissimile, et opinabile illud magis quam ǒv.8 Superfluum igitur est veritatis manifestatorem ad hos aut illos dimicare. Dicit enim unusquisque habere numisma regale: et utique habet quamdam puri cujusdam, ejus vere fallacem umbram. Et si hunc redarguas, alter et iterum alter de eodem contendet. Eodem autem vero posito recte ratione, et ab aliis omnibus selecto ridente, omne quod non sic per omnia habens, id ipsum ex se ipso irreprehensibili statu vere vero expellitur. Hoc igitur, ut arbitror, bene cognoscens, non acceleravi ad Græcos aut alteros dicere; sed idoneum mihi (et hoc Deus det) de veritate scire primum, deinde scientem ut oportet dicere.*

Ubi autem inquis maledicere mihi sophistam Apollophanem, et paternam sententiam revocare, tanquam Græcorum in Græcos non sancte utenti: et quidem ad ipsum nos verius erat dicere quomodo Græci divinis non sancte in divina utuntur, per sapientiam Dei divinum expellere tentantes cultum. Et sic non multam ego quidem dico gloriam quibusdam poetarum materialiter et passibiliter remanentium, et creaturæ contra Creatorem servientium; sed et ipse Apollophanes non sancte divinis in divina utitur. Ea enim exsistentium scientia bene dicta ab ipso philosophia, et a divino Paulo sapientia Dei vocata, et ad causalem ipsorum exsistentium et scientiæ eorum oportet reduci veros philosophos. Et ut non ipsam aliorum, aut ipsam ipsius ultro quod putandum est redarguam opinionem, oportet considerare Apollophanem, sapiens qui est, non aliter aliquando potuisse cœlestem transcendere ordinationem et motionem, si non ipsum essendi ipsam et bene eminentem et causalem habuisset in hoc moventem, facientem omnia et transformantem, secundum sacrum verbum. Quomodo igitur non colit cognitum nobis et ex hoc et vere exsistentem et vere Deum? ducens eum causalissima et superineffabili virtute: quum sol ab ipso et luna, secundum virtutem et statum supernaturalissimum, simul universo ad omnino immobile definiuntur, et in mensuram diei totius in eisdem stant omnia signis (aut, quod eo amplius, si quidem omnibus et melioribus et continentibus sic evectis, non circumducta sunt quæ continentur); et quum alia quædam dies secundum continuitatem fere triplicatur, et in viginti omnibus horis fit, quod non omni tempore vias contrarias redit et revertitur. Sic valde supernaturalibus econtrario circumductionibus sol proprio cursu quinquiformem suum motum in horis decem convolvens, analytice iterum totum in aliis decem novam quamdam semitarum viam retrograditur. Hoc et Babylonios merito inflexit, et sine pugna Ezechiæ subegit, tanquam in æquali Deo cuidam et superanti homines. Et neque hic dico in Ægypto magnas operationes, aut alia quædam alicubi divina signa facta, sed communia et cœlestia, et in universo et in omnibus triumphantia. Ait autem omnino Apollophanes non esse hæc vera. Magis quidem hoc Persarum sacerdotibus infertur memoriis, et adhuc magi memoranda triplasii mithri perficiunt.910

1 Cor. 1, 21.

2 Cor. 1, 21. per vias

Sed licitum sit ipsi his propter ignorantiam aut magnam incredulitatem. Dic autem ei: Quid dicis de ipsa in salutari cruce facta eclipsi? Nam utrique tunc juxta Solis civitatem simul advenientes et consistentes, mirabiliter soli lunam incidentem vidimus (non enim erat coitus tempus); iterum autem ipsam a nona hora usque ad vesperas in solis diametrum supernaturaliter econtrario consistentem. Admone autem quiddam et alterum ipsum. Scit enim quia et occasum ipsum ex orientalibus videbamus inchoantem, et usque solarem summitatem venientem, deinde retrogradientem; et iterum non ex eadem et occasum et repurgationem, sed secundum diametrum econtrario factam. Talia sunt tunc temporis supernaturalia, et solo Christo causalissima virtute, faciente magna et ampla quorum non est numerus. Hæc, si tibi justum et possibile, dic Apollophani: Redargue et mihi tunc et convenientem tibi et conspeculantem, et conquirentem omnia et conferentem. Negligit et divinationis tunc, nescio. Inde Apollophanes abiit, et ad me sicut facta conferens, ait: Hoc, o bone Dionysi, divinarum vicissitudines rerum. Tanta per epistolam a nobis dicta sunt. Tu autem idoneus et quæ desunt adimplere, et adducere perfecte Deo virum sapientem multum exsistentem, et sane non indignantem mansuete discere supersapientem religionis nostræ veritatem.11

Jub. v, 9.

EPISTOLA VIII

AD DEMOPHILUM MONACHUM.

HEBRÆORUM historiæ dicunt, o nobilis Demophile, et sanctum illum Moysen propter multam mansuetudinem Dei apparitione dignum habitum. Et si aliquando ipsum extra divinam visionem describunt, non ante a Deo excludunt, quam a mansuetudine. Dicunt autem quod valde superbienti et divinis consiliis resistenti, iratus est furore Dominus. Quando autem ipsum commendabilem faciunt a Deo judicatis dignitatibus, ex præeminenti mansuetudine, boni Dei imitatione, commendatur. Etenim erat mansuetus valde, et propter hoc dicitur famulus Dei, et ad Dei inspectionem universis Prophetis dignior. Sed et quando adversus ipsum et Aaron crudeles quidam pro principatu sacerdotii et principatu gentis litigabant, excessit quidem universam jactantiam et ambitionem, et concedebat a Deo judicato populi prælationem. Postquam autem et consurrexerunt in ipsum, et de prioribus improperantes minabantur, et jam pene prævaluerant, invocabat quidem mansuetus bonum ad salvationem. Confidebat autem valde mansuete, quod aggressis nullorum erat causa malorum. Sciebat enim quod oportet colloquentem Deo, bono ad quam maxime simillimum (sicut est possibile) figurari, et sibi ipsi conscium esse Deo amabilium operationum. Quid autem et Dei patrem David faciebat Dei amicum? Etenim de isto bono exsistente, et circa inimicos bono, dicit superbonus et amator boni: Inveni virum secundum cor meum. Et quidem et lex bona data est, jumentis inimici providere. Et Jacob, sicut innocentiam habens, justificatus est. Et Joseph de insidiatoribus fratribus non se vindicavit. Et Abel simpliciter et sine suspicione ambulabat cum fratre occisore. Et omnis Theologia bonos commendat non præintendentes mala, sed neque ab aliorum malitia ex bono transmutatos, sed econtrario deiformiter malis benefacientes, et extendentes ad ipsos multam ipsorum bonitatem, et ad simile mansuete vocantes.

Sed ad superius respiciamus: non virorum sanctorum mansuetudines, non homines amantium angelorum bonitates enuntiantes, miserantium gentes, et pro ipsis bonum deprecantium, et perditas et malum operantes multitudines increpantium, et contristatorum quidem in malis, lætantium autem in salvatione ad bona transductorum, neque quæcumque alia de beneficis angelis tradit Theologia; sed vere boni et superboni Christi beneficos radios in silentio recipientes, ab ipsis ad divinas ejus operationes illuminemur. Numquid enim non est ineffabilis et super intellectum bonitatis, quod exsistentia esse facit, quod omnia ipsa ad esse perduxit, et omnia vult semper fieri similia ipsi et participantia his quæ sunt ejus secundum singulorum

Num. xx, 10-12; Deut. 1, 37.

Num. xii, 3, 7, 8. Ibid. xvi, 1 et seq.

Ibid. 41 et seq.

Act. xiii, 22. Exod. xiii, 4, 5.

Sap. x, 10-12.

Gen. l, 19-21.

Ibid. 1v, 8.

Zach. 1, 12.

Judic. u, 1-3.

Is. xxxiii, 7; Luc. xv, 7, 10.

Lac. xx, 11 non despici ab amatis et conterentibus se ipsos, et vane incusantes sustinet, et ipse excusat, et magis promittit se curaturum?12 Et adhuc ipsis longe exsistentibus, tamen accedentibus, accurrit et obviat, et totus totos amplectens osculatur; et non accusat de prioribus, sed diligit præsentem; et festum facit, et convocat amicos, videlicet bonos, ut sit omnium lætantium habitatio.

Demophilus autem, et si quis alius bonis inimicatur, valde juste increpatur, et Did. 22. edocetur bona, et bonum ei impenditur.13 Quomodo enim non oportebat (dicit) bonum Did. 4-7. in salvatione perditorum lætari et vita mortificatorum?14 Siquidem et super humeros Did. 23. levat difficulter ab errore conversum, et bonos angelos ad lætitiam aggregat;15 et bonus est ingratis, et oriri facit solem suum super bonos et malos; et ipsam animam Mat. 4. suam ponit pro refugientibus. Tu autem, sicut litteræ tuæ monstrant, et procidentem sacerdoti (ut dicis) impium et peccatorem, nescio quo modo contra ipsum præsens, retrusisti. Postea ille quidem deprecabatur, et ad medicinam malorum venisse confitebatur. Tu autem non horruisti, sed et bonum sacerdotem temere cum injuria corporis repulisti, dicens miserabilem esse, qui pœnitentem et impium justificavit. Et ad finem dixisti sacerdoti: Exi cum similibus. Et insiliisti, quum non esset fas, ad adyta, et Sancta sanctorum irrupisti*. Et scribis nobis: Corrumpenda sancta pro vi* salvavi, et adhuc immaculata custodio.

Nunc igitur audi nostra: Non est fas sacerdotem a ministris, qui sunt super te, aut coordinatis tibi monachis, corrigi, quamvis impie agere circa divina videatur, et si aliquid aliud aliorum prohibitorum fecisse redarguatur. Si enim inornatus et inordinatio divinissimarum et definitionum et legum sunt excessus, non habet rationem, pro Deo a Deo traditum perverti ordinem. Non enim in se ipsum Verbum divisum est: quomodo enim stabit regnum ejus? Et si Dei est judicium, ut Mat. 23. Eloquia dicunt, sacerdotes autem post hierarchas sunt angeli et recitatores divinorum judiciorum; ab ipsis, sicut tibi convenit, per medios ministros divina edocere, per quos et esse monachus dignus habitus es. Annon sancta signa istud clamant? Etenim non simpliciter ab universis quidem segregata sunt Sancta sanctorum; appropinquat autem magis ipsis sanctitatis perfectorum ornatus, postea sacerdotum ornatus, post illos autem consequenter ornatus ministrorum. Ordinatis autem monachis portæ adytorum sunt segregatæ: juxta quas et perficiuntur et adsistunt, non ad custodiam ipsarum, sed ad ordinationem et cognitionem sui ipsorum, magis quam populus sacerdotalibus propinquantes. Unde sanctus sanctorum ordinationis principatus sancte statuit ipsos sumere de divinis, aliis (videlicet interioribus) ipsorum traditionem imponens. Etenim circa divinum altare stantes (ut significative dicatur), vident et audiunt divina clare ipsis revelata; et procedentes boniformiter ad ea quæ sunt extra divina velamina, subjectis monachis, et sancto populo, et ordinibus qui purgantur, manifestant secundum dignitatem sancta, incontaminata pulchre custodita, donec tyrannice ipsis insiliens, educi tibi Sancta sanctorum non volentia coegisti: et dicis te habere sancta et custodire, et quidem neque novisti neque audivisti neque habes aliquid convenientium sacerdotibus, sicut neque veritatem Eloquiorum cognovisti, unaquaque die ipsa verbo impugnans in perversionem audientium. Et quidem si de principatu gentis aliquis invasisset quod sibi a rege ordinatum non fuisset, juste puniretur. Et si principem justificantem quosdam aut condemnantem, adsistens aliquis sub ipso ordinatorum redarguere ausus esset (nondum enim dico, contumelia, contactu corporis repellere), simul et a principatu expellere videretur. Tu autem, homo, ita audax es contra mansuetum et pium , et hierarchicam ipsius legislationem.16

Et hæc oporteret dicere, quando super dignitatem quis præsumens, tamen convenientia facere videretur : etenim neque hoc desiderabile est ulli. Quid enim inconveniens Ozias faciebat, Deo incensum offerens? quid autem Saul, sacrificans? quid autem tyrannici dæmones, vere theologizantes Jesum? Sed interdictus est a Theologia omnis alienus episcopus; et unusquisque erit in ordine suæ ministrationis. Et solus princeps sacerdotum ad Sancta sanctorum ingreditur, et semel in anno :17 et hoc in omni secundum legem hierarchica munditia. Et sacerdotes cooperiunt sancta, et Levitæ non tangent sancta, ut non moriantur. Et iratus est furore Dominus in protervitate Ozæ. Et Maria leprosa fit, legislatori legem ponere conata.18192021222324252627282930 Et in filios Scevæ insiluerunt dæmonia. Et : Non mittebam eos, dicit, et ipsi currebant, et non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant; et impius qui sacrificat mihi vitulum, sicut qui occidit canem. Et ut simpliciter dicatur, non sustinet perversores legis perfecta Dei justitia. Dicentibus autem rursus ipsis, In nomine tuo virtutes multas fecimus : Non novi vos, respondetur; discedite a me, omnes operatores iniquitatis.31 Quare non est fas, sicut sancta Eloquia dicunt, neque ea quæ sunt justa, non secundum dignitatem exsequi. Oportet autem unumquemque sibi ipsi attendere, et non altiora et profundiora intendere, deliberare autem ea sola quæ sunt secundum dignitatem ipsi ordinata.32

Quid igitur? dicis, non oportet sacerdotes impie agentes, aut de alio quodam inconvenientium reprehensos, castigari, solis autem gloriantibus in lege licebit per transgressionem legis Deum inhonorare? Et quomodo sacerdotes, Dei sunt manifestatores? Quomodo enim annuntiant populo divinas virtutes, ipsarum potestatem non cognoscentes? Aut quomodo illuminabunt qui sunt obtenebrati? Quomodo autem divinum tradent Spiritum, quum si sit Spiritus Sanctus, habitu et veritate non crediderunt? — Ego autem respondebo tibi ad hæc : etenim non est inimicus Demophilus, neque sustinebo te acquiri a Satana. Etenim unusquisque ornatus eorum qui sunt circa Deum, est divinior magis absistente; et luculentiora simul et magis illuminantia sunt, magis vero lumini propinqua. Et non localiter accipias appropinquationem, sed secundum recipiendi Deum idoneitatem. Si igitur sacerdotum ornatus est illuminativus, profecto cecidit a sacerdotali ordine et virtute, qui non est illuminativus; magis autem, qui non est illuminatus. Et audax quidem mihi videtur talis sacerdotalibus manum apponens; et non timet neque verecundatur, divina præter dignitatem exsequens, et putans Deum ignorare quæ ipse in se ipso perfecte agnovit, et decipere æstimat falso nomine ab ipso patrem appellatum, et audet ipsius immundas infamias (non enim dicam orationes) super divina signa christiformiter enuntiare.33 Non est iste sacerdos, non est, sed inimicus, dolosus, delusor sui ipsius, et lupus super divinum populum pelle ovina armatus.34 Sed neque Demophilo est fas ista castigare. Si enim Theologia, justa juste præcipit exsequi; justa autem exsequi est, quando attribuere velit aliquis unicuique secundum dignitatem: juste hoc est omnibus exsequendum, non præter dignitatem ipsorum aut ordinem. Quoniam et angelis justum est determinari ea quæ sunt secundum dignitatem: et determinantur; sed non a nobis, o Demophile, sed per ipsos nobis ex Deo, et ipsis per præeminentes amplius angelos. Et ut simpliciter dicatur, in omnibus exsistentibus, per primos secundis attribuuntur ea quæ sunt secundum dignitatem, ab omnium bene ordinata et justissima providentia. Igitur qui sunt ordinati a Deo ut aliis principentur, distribuunt sequentibus et obedientibus ea quæ sunt secundum dignitatem. Demophilus autem sermoni et furori et concupiscentiæ, ea quæ sunt secundum dignitatem determinet; et non injuriam faciat ipsius ordinationi, sed principetur subjectis superposita ratio. Si enim in foro videntes servum domino, et juniorem seniori, aut et filium patri maledicentem, simul et supervenientem, et plagas imponentem; impie agere videremur, nisi supercurrentes melioribus auxiliaremur, etsi illi quidem forsitan prius injuriam accepissent: quomodo non verecundabimur, sustinentes a furore et concupiscentia injuria affectum verbum, et a principatu a Deo dato expulsum, et in nobis ipsis impiam et injustam inordinationem et litem et inornatum excitantes? Convenienter beatus noster ex Deo legislator, non dignatur

Ecclesiæ Dei præponere eum qui propriæ domui bene jam non præfuit.35 Etenim qui ordinavit se ipsum, et alium ordinabit; et qui alium, et domum; et qui domum, et civitatem; et qui civitatem, et gentem. Et ut simpliciter dicatur, ut Eloquia aiunt, qui est in minimo fidelis, et in multo fidelis erit;36 et qui est in minimo infidelis, et in multo infidelis erit. Igitur ipse quidem concupiscentiæ et furori et sermoni, secundum dignitatem determina; tibi autem divini ministri, et istis sacerdotes, hierarchæ vero sacerdotibus, et hierarchis Apostoli et Apostolorum successores. Et si aliquis in illis a conveniente deficiat, a coordinatis sanctis corrigetur; et neque pervertetur ordo super ordinem, sed unusquisque in ordine suo et in ministratione sua erit. Tanta igitur a nobis, ut scias et facias quæ ad te pertinent.

Sed de inhumanitate in virum (sicut dicis) impium et peccatorem, nescio quo modo plangam contritionem dilecti mei. Etenim cujus arbitraris famulum te esse a nobis ordinatum? Etenim nisi boni, omnino et a nobis, et a famulatu toto qui est secundum nos, necesse est te esse alienum; et vide tibi et Deum alium quærere et sacerdotes alios, et ab illis deprædari magis quam perfici, et esse amicæ inhumanitatis inflexibilem ministrum. Numquid enim nos ipsi ad omnino sanctum perfecti sumus, et non indigemus divinæ in nobis ipsis benignitatis?37 aut duplex peccatum, sicut Eloquia dicunt, secundum impios committimus, nescientes in quo offendimus, sed et justificantes nos ipsos, et arbitrantes videre, vere autem non videntes?

Obstupuit cœlum super hoc, et horrui ego, et incredulus sum mihi ipsi. Et bene scias, nisi tuas nactus essem, sicut nollem, litteras, sed alii quidam de te persuadere dignarentur, non persuasissent quod Demophilus putat Deum, qui est bonus ad omnia, non esse et amatorem hominum, neque se indigere miserantis aut salvantis, sed et sacerdotes degradat, dignatos bonitate portare ignorantias populi, et bene scientes quod et ipsi circumvallantur infirmitate. Ceterum thearchicus sanctitatis perfector alia profectus est via : et hoc, quum a peccatoribus, ut Eloquia dicunt, fuerit segregatus. Et suæ dilectionis demonstrationem facit ovium pascendarum mansuetissimum officium. Et malignum quidem vocat, non dimittentem conservo debitum, neque particulariter donantem de donata sibi multa bonitate. Judicat autem ipsum propria recipere : quod necessarium est timere et me et Demophilum. Etenim et ipsis in eum impie agentibus, in ipsa passione remissionem producit a Patre. Increpat autem et discipulos qui et immisericorditer precati sunt judicare de impietate Samaritanos ipsum persequentes.38

Hebr. v, 2.

Ibid. vu, 26.

Joann. xxi, 15-17.

Matth. xviii, 23-24.

Luc. xxiii, 34.

Ibid. ix, 54-56.

Hæc quidem multiplex est locutio tuæ temerariæ epistolæ : sursum enim et deorsum fremis quod non te ipsum, sed Deum vindicasti. Per malitiam, dic mihi, bonum? Absit. Non habemus pontificem non valentem compati infirmitatibus nostris, sed et innocens est, et misericors. Non contendet, neque clamabit; et ipse est mitis, et propitiatio pro peccatis nostris. Quare non recipimus tuos non zelabiles motus, sed neque si millies resumas Phinees et Eliam. Hæc enim audienti Jesu non placuerunt tunc mitis et boni spiritus non participes discipuli. Etenim divinissimus noster sanctitatis perfector, in mansuetudine docet resistentes doctrinæ Dei. Doceri enim, non puniri, convenit ignorantes : sicut et cæcos non punimus, sed manuducimus. Tu autem et viro respicere ad lumen incipienti, contra maxillam dans impegisti, et cum multa verecundia accedentem, temerarie repulisti. Hoc igitur multo horrore dignum, quoniam Christus bonus exsistens, in montibus errantem inquirit, et fugientem advocat, et inventum difficulter, super humeros levat. Ne, rogo, ne male ita de nobis ipsis consiliemur, neque in nos ipsos ensem impingamus. Etenim qui injuriam quidem aliquibus facere aut econtrario facere nituntur, illis quidem non omnino fecerunt quæ voluerunt, sibi ipsis autem malitiam aut bonitatem conquirentes, aut divinis virtutibus aut inhumanis pleni sunt passionibus. Et isti quidem angelorum bonorum sequaces erunt; et coambulantes et hic et ibi cum omni pace et liberatione ab omnibus malis, in ævo semper exsistente beatissimos hereditabunt fines, et cum Deo semper erunt : quod est omnium bonorum maximum. Illi vero cadunt a divina simul et sua pace, et hic et post mortem simul cum crudelibus erunt dæmonibus. Cujus quidem gratia nobis est multum studium cum Deo bono fieri, et esse semper cum Domino, et non cum malis a Judice segregari, secundum meritum ex nobis ipsis sustinentes : quod ego plus quam omnia timeo, et rogo non particeps esse omnium malorum.3940414243

Hebr. iv, 15.

Matth. xu, 19.

Ibid. xi, 29; 1 Joann. u, 2.

Luc. ix, 54, 55.

11 Tim. u, 25.

Luc. xv, 4, 5.

1 Thess. iv, 16.

Et si vis, et divinam visionem sancti cujusdam viri memorabo : et non rideas, vera enim dicam. Me exsistentem aliquando in Creta, sanctus hospitio recepit Carpus, vir (et si aliquis alius) propter multam munditiam mentis, ad Dei inspectiones aptissimus. Et quidem neque sanctis mysteriorum perfectionibus manum apponebat, nisi prius in orationibus quæ sunt ante perfectionem, ipsi sancta et amica visio inferretur. Dicebat igitur, quod quum contristasset eum quidam infidelium (tristitia autem hæc erat, quod ab Ecclesia ille quemdam ad infidelitatem errare fecerat), adhuc lætis diebus ipsi factis, oportebat pro utrisque benigne orare, et Deum Salvatorem susceptorem, sumentem, hunc quidem convertere, illum autem bonitate vincere, et non deficere admonentem per vitam omnem usque hodie, et ita ad divinam ipsos sursumagere cognitionem, sicut jam et his quæ erant dubia, ipsis indicatis, et quæ irrationabiliter et temerarie fecerant, legali justitia castigari compulsis. Sed in se ipso non prius hoc patiens, nescio quomodo multas quasdam inimicitias et amaritudines intexens, infirmatus est quidem ita male habens. Vespera enim erat. Circa medias vero noctes (consuevit enim in hoc tempore ipse apud se ad divinos hymnos evigilare) consurgit quidem, neque a somnis multis quidem ipsi exsistentibus et semper incisis, extra turbationem expergiscens.44 Stans tamen ad divinam locutionem, non religiose tristabatur, et molestatus est, dicens non esse justum si vivant homines impii et pervertentes vias Domini rectas. Et hæc dicens, rogabat Deum ut combustione quadam, amborum simul immisericorditer abrumperet vitas. Hæc autem dicens, dicebat apparere videre subito domum in qua stabat, commotam prius ex vertice, in duo mediam divisam, et quamdam fornacem multi luminis in conspectu ejus, et hanc (videbatur ei postea sub æthere locus) ex cœlesti choro usque ad ipsum descendentem. Cœlum autem ipsum vidit apertum, et super dorsa cœli Jesum, infinitis humana specie ipsi adsistentibus angelis: et hæc quidem videre desuper, et ipsum mirari. Deorsum autem inclinatum, se Carpus dixit videre et solum ipsum ad tristem hiatum et obscurum discissum, et viros quidem illos quibus calumniabatur, ante ipsum juxta os adstare hiatus, tremulos et miserabiles, jam pene deponendos a propriorum pedum instabilitate; deorsum autem ab hiatu serpentes sursum repere, et circa pedes ipsorum suppositos, aliquando quidem abstrahere involutos, simul et gravantes et trahentes, aliquando autem dentibus et palatis percutientes et suburgentes, et per omne ad tristitiam immittere machinatos; esse autem et viros quosdam in mediis serpentibus contra viros constitutos, commoventes simul et impingentes et percutientes. Videbantur autem esse casuri illi, partim quidem inviti, partim autem et voluntarii, a malo quidem paulatim coacti simul et persuasi. Dicebat autem et Carpus, se ipsum delectari deorsum inspicientem, superiora vero negligere; molestari autem et pusillanimem esse, quoniam nondum ceciderant, et rei multoties suppositum, et debilitatum et contristatum fatigari; et respicientem difficulter, videre quidem rursus cœlum, sicut et prius viderat, Jesum autem miseratum quod fiebat, consurgere ex supercœlesti throno, et usque ad ipsos descendentem, manum bonam extendere, et angelos cum ipso accipientes alium aliumque tenere viros; et dicere Carpo Jesum: Manu jam extenta percute contra me de cetero, paratus enim sum et rursus pro hominibus salvandis pati; et hoc amicum mihi, non quod alii peccent homines: sed vide si bene habet tibi mansionem in hiatu et cum serpentibus commutare pro mansione cum Deo et bonis amatoribus hominum angelis. — Hæc sunt quæ ego quum audierim, credo vera esse.

Footnotes

  1. Matth. XXVII, 45. ↩

  2. Sap. XI, 21. ↩

  3. Job v, 8, 9. ↩

  4. Exod. XVIII, 14 et seq. ↩

  5. Eccli. V, 13. ↩

  6. Jacob. I, 21. ↩

  7. Eccli. III, 31. ↩

  8. *et alterum ǒv vere ontis ↩

  9. Deut. x, 21. ↩

  10. 1 Cor. i, 21. ↩

  11. Job. v, 9. ↩

  12. Luc. xv, 11 et seq. ↩

  13. Ibid. 22. ↩

  14. Ibid. 4-7. ↩

  15. Ibid. 23. ↩

  16. * bonum ↩

  17. Hebr. ix, 7. ↩

  18. II Par. xxvi, 16 et seq. ↩

  19. I Reg. xiii, 9 et seq.; xv, 12 et seq. ↩

  20. Marc. u, 11, 12. ↩

  21. Exod. xxviii, 1. ↩

  22. II Par. viii, 14. ↩

  23. Lev. XVI. ↩

  24. Num. IV, 15. ↩

  25. II Reg. VI, 6, 7. ↩

  26. Num. XII, 10. ↩

  27. Act. xix, 14-16. ↩

  28. Jer. xiii, 21. ↩

  29. Is. lxvi, 3. ↩

  30. Luc. xiii, 27. ↩

  31. Matth. vii, 22, 23; ↩

  32. Eccl. u, 22. ↩

  33. Deut. xvi, 29. ↩

  34. Eccli. iii, 22. ↩

    1. m, 4.
    ↩
  35. Luc. xvi, 10. ↩

  36. Joc. m, 12. ↩

  37. Luc. vii, 26. ↩

  38. I Thess. iv, 16. ↩

  39. II Tim. ii, 25. ↩

  40. II Tim. xi, 29; ↩

  41. 1 Joann. ii, 2. ↩

  42. Matth. xii, 19. ↩

  43. Art. 100, 101. ↩

Chapter 10 of 30