Articulus 16
DEMOPHILUS ARGUITUR DE INHUMANITATE.
DEINDE reprehendit Demophilum de sua duritia et inviscerositate.
Sed de inhumanitate in virum (sicut dicis) impium, qui tamen pœnitens fuit, et procidens veniam precabatur, juxta jam dicta, et peccatorem, qui pœnitendo seque humiliando, factus jam fuit justus, nescio quomodo plangam contritionem dilecti mei, id est, qualiter satis deflebo spiritualem destructionem tuam, dilecte mi.
Etenim cujus arbitraris famulum te esse a nobis ordinatum? Quo constat quod gloriosus Dionysius consecravit Demophilum istum in monachum. Tuncque monachi dicebantur specialiter famuli Dei, propter assiduum atque præcipuum famulatum quem Deo jugiter exhibebant. Etenim nisi boni, id est, nisi fatearis te famulum esse factum summi boni, naturaliter et omnifarie boni, omnino et a no- bis, et a famulatu toto qui est secundum nos, necesse est te esse alienum, id est, prorsus esses extraneus a nobis et a toto cultu christiano. Et vide tibi et Deum alium quærere, id est, incumbit tibi quærere alium Deum, et sacerdotes alios, et ab illis deprædari, id est omni spirituali bono privari, magis quam perfici. Ironice dicit hæc. Et esse amicæ inhumanitatis inflexibilem ministrum, id est esse servum induratum « « inhumanitatis » quam amas.
Numquid enim nos ipsi ad omnino sanctum perfecti sumus (id est, ipsi nos non sumus perfecti comparatione Dei omniformiter et substantialiter sancti), et non indigemus divinæ in nobis ipsis benignitatis ? quasi dicat: Omnes indigemus misericordia Dei. Aut duplex peccatum, sicut Eloquia dicunt, secundum impios committimus, id est, instar iniquorum peccamus dupliciter, juxta tenorem Scripturæ, nescientes in quo offendimus, id est, in qua re peccavimus (quod est contra doctrinam Scripturæ, quæ docet ut propriam vitam conscientiamque scrutemur, in Threnis: Scrutemur vias nostras; atque in Aggæo: Ponite corda vestra super vias vestras), sed et justificantes nos ipsos, et arbitrantes videre, id est, æstimantes et reputantes nos justos esse ac sapientes, vere autem non videntes, id est, non intelligentes ea quæ Dei sunt et salutis? Contra quod scriptum est: Væ qui sapientes estis in oculis vestris; et, Si justificare me voluero, os meum condemnabit me; et, Non te justifices ante Deum.
Obstupuit cœlum super hoc, id est, inhabitantes et contenti in cœlo, de tanta impietate in monacho sunt mirati, et per modum stupentium se habebant. Unde Jeremias ait: Obstupescite, cœli, super hoc. Et horrui ego, id est, tanta abhorrui scelera, et incredulus sum mihi ipsi, id est, quamvis jam satis agnosco te ita peccasse, tamen vix mihi ipsi persuadere valeo te taliter corruisse.
Et bene scias, nisi tuas nactus essem, sicut nollem, litteras, id est, nisi recepissem propria tua scripta de hac re, quæ mallem me non vidisse, sed alii quidam de te persuadere dignarentur, id est, alii mihi ista de te recitassent et quasi probassent, non persuasissent, id est, non potuissent me inducere ad credendum, quod Demophilus putat, formaliter, vel interpretative seu æquivalenter, Deum, qui est bonus ad omnia, id est, qui diligit cuncta quæ fecit, et nulli precanti misericordiam suam negat, non esse et amatorem hominum. De quo scriptum est: Misereris omnium, Domine, quoniam omnia potes, et dissimulas peccata hominum propter pœnitentiam; et rursus: Nihil odisti eorum quæ fecisti, parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, qui amas animas. Neque se indigere miserantis aut salvantis, id est se Demophilum non indigere venia et gratia Dei, quum tamen dicat Apostolus: Omnes peccaverunt, et egent gloria Dei. Sed et sacerdotes degradat, id est, viliter tractat et dejicit, quasi non habeant auctoritatem absolvendi pœnitentes, dignatos bonitate portare ignorantias populi, id est, qui ex sua pietate dignanter supportarunt « ignorantias » plebis et peccata ex ignorantiis facta, et bene scientes quod et ipsi circumvallantur infirmitate, id est, humiliter attendentes propriam fragilitatem.
Ceterum thearchicus sanctitatis perfector, id est divinus totius perfectionis completor, videlicet Christus, alia profectus est via, misericorditer indulgendo; et hoc, quum a peccatoribus, ut Eloquia dicunt, fuerit segregatus, id est, non obstante quod ab omni peccato fuit immunis. Et suæ dilectionis demonstrationem facit ovium pascendarum mansuetissimum officium, id est, caritatem suam ad homines demonstravit exhibendo misericordissimum officium circa oves: quia inventam ovem imposuit humeris suis.
Et malignum quidem vocat ad se, non dimittentem conservo debitum, id est, servum ingratum et immisericordem qui noluit suo misereri conservo, jussit vocari
Sap. xi, 24.
Ibid. 25, 27.
Rom. vii, 23.
Hebr. vii, 26.
Luc. xv, 5. alias om. ad se Matth. xviii, 32.
Jer. vi, 12.
Thren. vii, 10.
Agg. vi, 7.
Jer. vi, 21.
Jer. vii, 20.
Jer. vii, 5.
Jer. vi, 12. ad se, neque particulariter donantem de donata sibi multa bonitate, id est, servum illum qui noluit de remissione debiti sibi integraliter facta, saltem partem aliquam impendere suo conservo, sicut in evangelica parabola continetur. Judicat autem ipsum propria recipere, id est, servum illum nequam judicat totum debitum solvere, et pro suis demeritis debitas luere pœnas.1 Quod necessarium est timere et me et Demophilum, ne scilicet propter ingratitudinem nostram, etiam peccata nobis dimissa denuo nobis suo modo imputentur.
Etenim et ipsis in eum impie agentibus, in ipsa passione remissionem producit, id est, procurat seu petit, a Patre:2 Pater, inquiens, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Increpat autem et discipulos, scilicet Jacobum et Joannem, quod et immisericorditer precati sunt judicare de impietate Samaritanos ipsum persequentes, id est, ob hoc quod inclementer dixerunt: Domine, vis dicimus ut descendat ignis de cœlo et consumat illos? quia scilicet noluerunt Christum recipere. Quibus ipse tunc dixit:3 Nescitis cujus spiritus estis;4 Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare: ut legitur in Luca. qui
Footnotes
Chapter 17 of 30