Skip to the text

Articulus 15

QUOD NON SIT DEMOPHILI MONACHI INCREPARE SACERDOTEM; ET QUÆNAM AD IPSUM PERTINEANT.

CONSEQUENTER tanguntur quæ Demophilus ad hæc potuit respondere et dictis objicere.

Quid igitur? dicis, non oportet sacerdotes impie agentes, aut de alio quodam inconvenientium reprehensos, castigari? id est, tu forsan respondebis ad prædicta:1 Nonne licet, imo et necesse est, sacerdotes peccantes in Deum et proximos corripi et corrigi? Solis autem gloriantibus in lege, id est, an legisperitis et doctis de sua peritia inaniter gloriantibus, licebit per transgressionem legis Deum inhonorare, ita ut peccent impune? Dicis quoque: Et quomodo sacerdotes, Dei sunt manifestatores? id est, qualiter prædicant populo Deum, si inique se habent, nec corriguntur? Quomodo enim annuntiant populo divinas virtutes, id est virtuosas seu potentes Dei operationes, ipsarum potestatem, id est efficaciam, significationem, mysterium, non cognoscentes? Aut quomodo illuminabunt qui sunt obtenebrati? id est, qualiter alios illustrabunt qui vitiis et ignorantiis sunt cæcati? Ergo videtur quod sunt coercendi et corrigendi a quovis fideli. Quomodo autem divinum tradent Spiritum, id est, quomodo dabunt Spiritum Sanctum proximis sacramenta administrando, quum si sit Spiritus Sanctus, habitu et veritate non crediderunt, id est, firma virtute seu exercitata fide, « et veritate » sincera, necdum « crediderunt »?

Ego autem respondebo tibi ad hæc: etenim non est inimicus Demophilus, id est, diligo te, nec ex aversionis radice, sed caritatis fervore, prodiit increpatio ista, nec sustinebo te acquiri a Satana, quantum in me est, sed ab errore te revocabo, ne te secum pertrahat diabolus in gehennam.

Etenim unusquisque ornatus eorum qui sunt circa Deum, id est quilibet ordo servientium ac adhærentium Deo, est divinior magis absistente, id est ordine distantiori ab illo; et luculentiora, id est splendidiora, simul et magis illuminan- tia sunt, magis vero lumini propinqua, id est propinquiora lumini increato : de quo dicitur, Erat lux vera ;2 et, Tenebræ transierunt, et verum lumen jam lucet.3 Et non localiter accipias appropinquationem, id est, majorem istum accessum seu vicinitatem non intelligas de corporali approximatione, sed secundum recipendi Deum idoneitatem, id est spiritualiter de majori aptitudine, præparatione, seu dignitate participandi dona gratiarum cœlestium.

Si igitur sacerdotum ornatus est illuminativus, id est, cum ordini sacerdotali competat alios illustrare, profecto cecidit a sacerdotali ordine et virtute, qui non est illuminativus, id est aliorum instructivus, ita quod inferior est ; magis autem, qui non est illuminatus, quoniam talis prorsus impotens est alios informare.

Et audax quidem mihi videtur, id est intimoratus, talis sacerdotalibus manum apponens, id est, sacerdotale officium exercens seu exsequens ; et non timet neque verecundatur, divina præter dignitatem, id est indigne, exsequens, et putans Deum ignorare quæ ipse in se ipso agnovit, videlicet sua peccata. Quid enim agatur in homine, quis scit, nisi spiritus hominis ?4 secundum Apostolum ? Verumtamen id Deum non latet. Porro talis audax putat, id est, per modum putantis se habet, quod Deus vitia sua ignoret, tam inverecunde et informidolose se coram Deo habendo. Et decipere æstimat falso nomine ab ipso patrem appellatum, id est, ita se habet, quasi æstimet se posse decipere Deum, quem mendaciter vocat patrem, quia non timet, nec diligit, neque honorat eum, qui per Malachiam disseruit : Filius honorat patrem suum, et servus timet dominum suum :5 si ergo pater ego sum, ubi est honor meus ? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus ?

Et audet ipsius immundas infamias, id est, stulta audacia audet facere quæ redundant in divinæ majestatis inhonorationem, inquinationem et aspernationem : qui per Ezechielem loquitur ad iniquos, Maculastis nomen meum ;6 et rursus, Nomen meum per vos pollutum est inter gentes.7 Vel, « audet ipsius immundas infamias », id est, facit quæ turpiter diffamativa sunt sui ipsius, quum tamen specialiter teneatur consistere exemplaris. Non eum dicam orationes super divina signa christiformiter enuntiare, id est, non dico nec sentio quod vere formet preces super sacramentalia symbola aut super materias consecrandas, « christiformiter », id est, devotionaliter et sicut Christus instituit.

Non est iste sacerdos, quantum ad conversationem et condignam sui officii exsecutionem, quamvis sacerdos sit quoad ordinis seu characteris veritatem : alioqui non consecraret neque absolveret ; non est, repetitio et confirmatio est sermonis, sed inimicus, dolosus, delusor sui ipsius : quia ut Salomon protestatur, Stultus illudit peccatum ;8 et lupus super divinum populum, id est gregem christianum, quem enormiter scandalizat et perimit, quantum in ipso est, pelle ovina armatus, id est, fictione aut sacerdotio se defendens.

Ecce quam terribiliter sanctissimus iste præsul loquitur contra sacerdotes iniquos, carnales, scandalosos : quos asserit Dei inimicos, dolosos, lupos, mendaces, nec veraciter sacerdotes. Hinc communiter affirmant doctores, quod talis in omni actu sacerdotalis ordinis atque officii peccat mortaliter. Imo Albertus hic scribit : Sacerdos malus apponens manum sacerdotalibus, audax est præsumptione quæ est peccatum mortale. Ex quo confirmatur sententia magistrorum dicentium, quod sacerdos qui est in peccato mortali, quandocumque tangit sacras vestes, aut cantat, aut facit aliquid de ordine suo, peccat mortaliter. Hæc Albertus. Idem asserit Thomas super quartum, atque ad hæc confirmanda allegat quod rursus S. Dionysius loquitur : Non est audendum aliis ducem fieri in quocumque ordine sacro, nisi quis secundum omnem virtutem deiformissimus sit.9 Quod et super Ecclesiasticam allegatum est hierarchiam.

Sed neque Demophilo est fas ista castigare, id est punire seu pœnaliter coercere: quia ut monachus, est sacerdote inferior: et quamvis monachus sit sacerdos, non tamen potest nisi sibi subditum castigare.

Etenim Theologia, justa juste præcipit exsequi, id est, Scriptura jubet ut quæ bona et justa sunt, bene et juste fiant cum circumstantiis debitis, et ab eis ad quos pertinent. Sic enim in Deuteronomio legitur: Juste quod justum est exsequeris. Justa autem exsequi est, quando attribuere velit aliquis unicuique secundum dignitatem, id est, unicuique secundum quod dignus est, ordine æquitatis rite servato.10 Juste hoc est omnibus exsequendum, id est adimplendum loco et tempore opportuno, non præter dignitatem ipsorum aut ordinem, id est non absque auctoritate et ordine.

Quoniam et angelis justum est determinari ea quæ sunt secundum dignitatem, id est, angelis sanctis juste præfigitur et jubetur quid agere debeant, secundum gradum chori seu ordinis in quo sunt. Et determinantur; sed non a nobis, nec a Demophilo, quia angelis multum sumus inferiores, sed per ipsos nobis ex Deo, id est, Deus per angelos nobis jubet atque insinuat quod scire et fieri pertinet ad nos, et ipsis per præeminentes amplius angelos, id est angelis inferioribus per superiores.11 Et ut simpliciter dicatur, in omnibus exsistentibus, per primos secundis attribuuntur ea quæ sunt secundum dignitatem, id est, inferioribus per superiores præstantur congruentia inferioribus in toto ordine rerum, ab omnium bene ordinata et justissima providentia, id est a divina providentia, quæ in se ipsa sapientissima est atque justissima, et omnium bene ordinativa.

Igitur qui sunt ordinati a Deo ut aliis principentur, id est, constituti in officiis ut aliis præsint, distribuunt sequentibus et obedientibus ea quæ sunt secundum dignitatem, id est, subditis sibi conferunt congruentia subditis ipsis.

Demophilus autem sermoni et furori et concupiscentiæ, ea quæ sunt secundum dignitatem determinet, id est, propriis verbis suis ac motibus passionum suarum discat et assuescat dominari et mensuram determinare; et non injuriam faciat ipsius ordinationi, id est, propriæ vocationi statuique monachali non deroget, usurpando quod gradum suum transcendit, sed principetur subjectis superposita ratio, id est, ratio sua præeminens sensitivæ parti ac corpori, debite regat eas.

Si enim in foro videntes servum domino, et juniorem seniori, aut et filium patri maledicentem, simul et supervenientem, id est prævalentem, et plagas imponentem, id est, vulnera infligentem; impie agere videremur, nisi supercurrentes melioribus auxiliaremur, eruendo eos pro posse, et juxta condecentiam nostri status defendendo, aut opem aliquam inferendo, injuriantes hortando ut cessent, etsi illi quidem forsitan prius injuriam accepissent, id est, dato quod filii aut servi seu juniores perpessi essent injuriæ aliquid a dominis et patribus suis. Quomodo non verecundabimur, sustinentes a furore et concupiscentia injuria affectum verbum, (id est, merito erubescemus, si toleramus verbum et præceptum Dei violari per irrationabiles iræ et concupiscentiæ impetus), et a principatu a Deo dato expulsum, id est sacerdotem illum benignum, impie a sua dignitate dejectum et conculcatum a te simplici monacho, et in nobis ipsis impiam et injustam inordinationem et litem et inornatum, id est vitiorum deformitatem, excitantes, non reprimendo nec superando in nobis tantam vitiorum deformitatem?

Convenienter beatus noster ex Deo legislator, id est congrue S. Paulus, qui divina auctoritate et inspiratione multa nobis dedit præcepta, non ut principalis legislator, non dignatur Ecclesiæ Dei præponere eum qui propriæ domui bene jam non præfuit. In epistola namque ad Timotheum prima, describens qualis debet esse episcopus, inter cetera dicit: Suæ domui bene præpositum. Etenim qui ordinavit se ipsum, id est, qui personaliter ordinate et rationabiliter vixit, et alium ordinabit, id est, aptus est regere alium;12 et qui alium, et domum, id est, qui unum efficaciter rexerit, potest et plures seu unam familiam gubernare; et qui domum, et civitatem, id est, debite regens unam domum, potest regere urbem; et qui civitatem, et gentem, id est, idonee regens urbem, regere potest et patriam. Et ut simpliciter dicatur, ut Eloquia aiunt, qui est in minimo fidelis, et in multo fidelis erit; et qui est in minimo infidelis, et in multo infidelis erit. Istud in Luca scriptum est, et ibidem satis reor expositum.13

Igitur ipse quidem concupiscentiæ et furori et sermoni, secundum dignitatem determina: id est, tu ipse in te ipso « determina », id est, præfige et præcipe, secundum quod dignum est, per rationis censuram, « sermoni » tuo, « concupiscentiæ et furori », id est vehementi iracundiæ, ne contra justitiam oriantur aut morentur in te, quum in Proverbiis scriptum sit: Qui moderatur labia sua, prudentissimus est;14 ira non habet misericordiam, nec erumpens furor, et impetum concitati spiritus ferre quis poterit? Tibi autem divini ministri, id est, diaconi determinent quid agendum, et istis sacerdotes, id est, presbyteri præsint diaconis, hierarchæ vero, id est episcopi, præsint et jubeant sacerdotibus, et hierarchis Apostoli, id est archiepiscopi, et Apostolorum successores, id est summi prælati, præsertim Pontifex summus, beatissimi Petri successor.

Et si aliquis in illis a conveniente deficiat, id est, si quis prædictorum « deficiat a conveniente », id est ab opere bono ad ipsum spectante, a coordinatis sanctis corrigetur, id est a prælatis qui secum ejusdem sunt dignitatis et ordinis in specie, aut saltem in genere. Et neque pervertetur ordo super ordinem, id est, non continget confusio ordinum, uno usurpante quod spectat ad alterum, sed unusquisque in ordine suo et in ministratione sua erit.

Tanta igitur a nobis, supple, hic dicta sunt, ut scias et facias quæ ad te pertinent. Nam quod in uno laudabile est, in alio est vituperabile.

Footnotes

  1. Rom. v, 21. ↩

  2. Joann. 1, 9. ↩

  3. 1 Joann. ii, 8. ↩

  4. 1 Cor. 11, 11. ↩

  5. Malach. 1, 6. ↩

  6. Ezech. XXXVI, 22. ↩

  7. Ibid. 23. ↩

  8. Prov. XIV, 9. ↩

  9. Cf. t. XV, p. 461 A'. ↩

  10. Deut. xvi, 30. ↩

  11. * a Demo- phile ↩

  12. 1 Tim. m, 4. ↩

  13. Luc. xvi, 10. ↩

  14. Prov. x, 19; xxvii, 4. ↩

Chapter 16 of 30