Articulus 17
DEMOPHILI JUSTIFICATIONEM S. DIONYSIUS RECUSAT, ET EUM AD HUMANITATEM HORTATUR.
DEINDE reprobat palliationem Demophili, qui zelum suum amarum vult reputari zelum justitiæ.
Hæc quidem multiplex est locutio tuæ temerariæ epistolæ, id est, frequenter istud resumis in tua epistola imperita. Sursum enim et deorsum fremis, id est, acriter scribis in principio et in fine, seu undique, in tua missiva, quod non te ipsum, sed Deum vindicasti, id est, zelo divini honoris et æquitatis inductus sis in illa vindicta. Quod reprobat, subdens:
Per malitiam, dic mihi, bonum? id est, responde mihi: puta tu quod « bonum » virtutis « per malitiam » sit agendum? Absit. Non habemus pontificem non valentem compati infirmitatibus nostris, ut dicitur ad Hebræos, sed et innocens est, et misericors.1 Non contendet, neque clamabit, ex irrationabili commotione. Nihilo minus qui hæc verba dixit per Isaiam, loquitur per Jeremiam:2 Ecce ego judicio contendam tecum, eo quod dixeris, Non peccavi;3 per Amos quoque: Ecce ego stridebo super vos, sicut stridet plaustrum onustum fœno.45 Et ipse est mitis, et propitiatio de peccatis nostris, ut ait Joannes: Si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris.67 pro
Quare non recipimus, id est, non approbamus, tuos non zelabiles motus, id est tuas indignationes, iras, impatientias, quæ non sunt ortæ ex vero zelo justitiæ, sed neque si millies resumas Phinees et Eliam, id est, quamvis millies allegares pro te opera Phinees et Eliæ (quorum primus ex amore Dei atque justitiæ perfodit fornicantes Zambri et Cozbi; et secundus procuravit ignem de cœlo, qui duos quinquagenarios cum suis combussit) :89 quia ex vero zelo justitiæ hæc fecerunt contra impœnitentes. Hic enim audienti Jesu non placuerunt tunc mitis et boni spiritus non participes discipuli, id est, in sæculo isto « non placuerunt » Christo præfati Apostoli, in hoc quod ultionem optabant in Samaritanos, quia tunc non-
Hæc dum erant « participes » pii et « boni Spiritus » Sancti tam copiose ut postea;1011 vel « spiritus », id est animæ, eorum nondum erant tam mites.
Etenim divinissimus noster sanctitatis perfector, videlicet Christus, in mansuetudine docet resistentes doctrinæ Dei. Hoc exemplo suo docuit semper circa Scribas et Pharisæos. Doceri enim, non puniri, convenit ignorantes ignorantia non affectata, nec crassa; sicut et cæcos corporaliter non punimus, sed manuducimus.
Tu autem et viro respicere ad lumen incipienti, id est, pœnitenti qui cœpit misericordiam Dei implorare, contra maxillam dans impegisti, id est, ictum seu alapas dans ad maxillam, trusisti eumdem, et cum multa verecundia accedentem ad Deum seu sacerdotem, vel ad Sancta sanctorum, temerarie repulisti, zelo videlicet penitus indiscreto. Hoc igitur multo horrore dignum, id est, valde est abhorrendum, quoniam Christus bonus exsistens, in montibus errantem inquirit, et fugientem advocat:12 Venit, inquiens, Filius hominis quærere et salvum facere quod perierat; et inventum difficulter, super humeros levat. Hoc ex evangelica est sumptum parabola.13
Ne, rogo, ne male ita de nobis ipsis consiliemur, id est, nequaquam tam male consulamus aut provideamus nobismetipsis, neque in nos ipsos ensem impingamus, id est, non occidamus spiritualiter animas nostras: juxta illud Sapientiæ, Homo per malitiam occidit animam suam;14 et item, Os quod mentitur, occidit animam.15
Etenim qui injuriam quidem aliquibus facere aut econtrario facere nituntur, id est, qui cupiunt prodesse aliquibus aut nocere, illis quidem non omnino fecerunt quæ voluerunt, id est, nec semper nec solum prosunt aut nocent illis ut optaverunt. Sibi ipsis autem malitiam aut bonitatem conquirentes: quia si ex vitiosa radice cupiunt alteri nocere, peccant mortaliter, et mortem culpæ, deinde mortem gehennæ, incurrunt; si autem alteri optant prodesse ex caritate, merentur gratiam seu gratiæ incrementum in via, et gloriam in futuro; aut divinis virtutibus aut inhumanis pleni erunt passionibus: nam boni illi ac benefici replentur infusis virtutibus ac variis charismatibus Spiritus Sancti; mali vero replentur pœnalibus passionibus iræ, amaricationis, invidiæ, tristitiæ et rancoris.
Et isti quidem angelorum bonorum sequaces erunt, quorum caritatem, pacem, beneficentiam imitantur; et coambulantes, eundo de virtute in virtutem, et hic et ibi, id est tam in via quam patria, cum magna pace pectoris et æternitatis, et liberatione ab omnibus malis culpæ ac pœnæ, in ævo semper exsistente, id est in perpetuum, beatissimos hereditabunt fines, id est mansiones et terminos regni cœlestis, et cum Deo semper erunt, ut in Apocalypsi dicitur:16 Servi Dei videbunt faciem ejus, et regnabunt cum eo in sæcula sæculorum. Quod est omnium bonorum maximum, utpote vera et plena felicitas, quæ est status omnium bonorum aggregatione perfectus. Illi vero, videlicet impii, cadunt a divina simul et sua pace, id est, interna tranquillitate in Deo ac mutua privantur concordia, et hic et post mortem simul cum crudelibus erunt dæmonibus, a quibus modo tentantur ac superantur, et postmodum sine fine cruciabuntur.
Cujus quidem gratia, id est desiderio evadendi tantam calamitatem et obtinendi beatitudinem tam immensam, nobis est multum studium, id est copiosus et indefessus conatus, cum Deo bono fieri, id est ei indesinenter uniri cum quotidiano profectu, et esse semper cum Domino, et non cum malis a Judice segregari, qui dicturus est reprobis: Ite, maledicti, in ignem æternum;17 secundum meritum ex nobis ipsis sustinentes, id est secundum demerita et vitia nostra quæ « ex nobis ipsis » habemus, patiendo, jubente eo qui ait: Ecce venio cito, et merces mea me-18
C
D cum est, dare unicuique secundum opera sua.
Quod ego plus quam omnia timeo, id est magis quam omnia hujus mundi supplicia et adversa. Nam et viri perfecti, in quibus perfecta caritas foras mittit timorem servilem, interdum ex consideratione propriæ fragilitatis formidant damnari et dijudicari, sicut et sanctus dixit Hieronymus :19 Semper videtur mihi tuba illa terribilis sonare in auribus meis, Surgite, mortui, venite ad judicium. Et rogo non particeps esse omnium malorum, id est non esse de numero infelicissimorum reproborum, quorum universa et singula mala redundant quodammodo in omnes et in singulos, quemadmodum et cœlestis Jerusalem participatio est in id ipsum. Denique ex his magni Dionysii verbis puto acceptum quod narrari solet de eo, quod scilicet vehementer expavit futuri distriactionem judicii miseriasque inferni.20 Quid ergo oportet nos defectuosos ac miseros agere? et cur unquam lætamur inaniter?
Footnotes
-
Hebr. iv, 15. ↩
-
Is. xlii, 2. ↩
-
Jer. u, 35. ↩
-
Amos ii, 13. ↩
-
Amos ii, 13. ↩
-
1 Joann. ii, 1, 2. ↩
-
1 Joann. ii, 1, 2. ↩
-
Num. xxv, 7, 8, 14, 15. ↩
-
IV Reg. 1, 10, 12. ↩
-
Jer. ii, 35. ↩
-
Luc. ix, 54, 55. ↩
-
Luc. xvi, 10. ↩
-
Did. xvi, 4. ↩
-
Sep. xvi, 14. ↩
-
Did. xvi, 11. ↩
-
Apoc. xxii, 4, 5. ↩
-
Matth. xxv, 41. ↩
-
Apoc. xxii, 12. ↩
-
1 Joann. iv, 18. ↩
-
Ps. cxxi, 3. ↩
Chapter 18 of 30