Articulus 7
ELUCIDATIO INITII HUJUS EPISTOLÆ SEPTIMÆ, AD POLYCARPUM SMYRNEORUM EPISCOPUM: ADVERSUS INFIDELES NON EST CONTENTIOSIUS AGENDUM, SED VERITAS STABILIENDA.
POLYCARPUS iste fuit a beatissimo apostolo Joanne conversus, et mirabiliter illustratus, ac martyr præclarus. Cujus intuitu scripsit Theologus istam epistolam, cujus tenor ex ejus expositione patebit.
Ego quidem non sum adversus Græcos aut adversus alios dicens, id est, nec Græcis nec aliis contentiose, detractorie aut irrationabiliter contradico. Sufficere arbitror sanctis viris, si verum ipsum in se ipso possint et cognoscere et dicere secundum quod vere habet, id est, fidelibus reor ad salutem sufficere veritates catholicæ fidei firmiter noscere et tempore opportuno confiteri prout veritas ipsa se habet, nisi in speciali aliud exigatur; et secundum fidem vivatur. Hinc dixit Apostolus: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem.1 Verum, ut S. Jacobus addit, non prodest fidem habere, et fidei opera non implere.2 Atque ut denuo testatur: Scienti bonum et non facienti, peccatum est illi.3
Hoc enim quodcumque est, secundum legem veritatis recte demonstrato et puro exsistente, id est, eo quod verum est efficaciter declarato, et probato quod verum sit et purum, videlicet sine admixtione erroris ac falsitatis, omne quod aliter habet, id est falsum ei contrarium, et veritatem simulat, id est, non solum quod manifeste falsum est, sed item quod apparentiam habet veri deceptoriam, reprehendetur, id est, falsum esse patebit, et alterum exsistens a vere exsistente, et dissimile, et apparens illud magis quam exsistens, id est, hoc cognoscetur de illo, quod alienum et alterum seu distinctum sit a veritate sincera, « et dissimile » ac dissonum ab eadem, apparentiam tantum veritatis, non exsistentiam, continens: sicut sunt vitia quædam quæ videntur esse virtutes, nec sunt. Quemadmodum autem virtutes sunt quædam medietates inter vitiosa extrema, ita et veritas fidei medietas est inter errores extremos.
Superfluum igitur est veritatis manifestatorem adversus istos aut illos dimicare, id est contendere contra adversarios veritatis ac fidei, ac non potius modeste ac rationabiliter loqui ac agere. Verumtamen nonnunquam oportet contra aliorum deceptores ac dyscolos seriose ac fervide disputare (sicut ait Apostolus, Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi:4 id est, quia rationabiliter contra bestiales homines disputavi in Epheso): sic tamen ut servetur quod alibi docetur,
A Servum Domini non oportet litigare, sed docibilem esse ad omnes, patientem, cum modestia corripientem.5
Istud consequenter quasi per simile declaratur. Dicit enim unusquisque se habere numisma regale, id est bonum nummum imagine regis signatum; et forsan quidem habet quamdam deceptivam imaginem cujusdam partis veri numismatis, id est, fortasse habet denarium signatum fallaci figura, partim valentem tantum quantum valet verum numisma. Et si istum redargueris, probando quod dixerit falsum, rursus et alius et rursus alius de eodem litigabit, id est, plures simul aut successive de eadem re contra te contendent, et requiem non habebis sic corrixando. Sic et quilibet dicit se rectam fidem et legem habere, et qui voluerit contra singulos contendere, turbabit atque turbabitur, et parum proficiet. Vera autem ipsa posita ratione, et ab aliis omnibus irreprehensibili manente, id est, introducta jam responsione seu declaratione vere idonea, ita quod ab aliis nequeat rationabiliter reprehendi, omne quod non ita secundum omnia se habet, id est, quod non in omnibus consonat hujusmodi rationi, ipsum in se ipso invincibili statione vere mihi deponitur, id est, insuperabili illa ratione stante in suo vigore, dejicitur, et ad profectum seu consolationem meam prosternitur.
Ergo hoc quidem, sicut arbitror, vere cognoscens, non studui adversus Græcos aut adversus alios dicere, id est, ad hoc conatus non sum neque intendi, contra quoscumque errantes verbis contendere illosve refutare (quemadmodum de iniquis habetur: Venite, cogitemus contra eum, et radicem verbi inveniamus adversus eum), sed potius ad viam veritatis caritative reducere. Sed sufficiens mihi (et hoc Deus donet) de veritate scire primum, postea scientem dicere ut oportet:6 id est, id reor mihi sufficere (et id tribuat mihi Deus quod hoc mihi sufficiat in hoc casu), « scire » in primis « de conatus non sum neque intendi, contra quoscumque errantes verbis contendere illosve refutare (quemadmodum de iniquis habetur: Venite, cogitemus contra eum, et radicem verbi inveniamus adversus eum), sed potius ad viam veritatis caritative reducere. Sed sufficiens mihi (et hoc Deus donet) de veritate scire primum, postea scientem dicere ut oportet: id est, id reor mihi sufficere (et id tribuat mihi Deus quod hoc mihi sufficiat in hoc casu), « scire » in primis « de veritate », potissime ad salutem necessaria, puta de fidei veritate, quæ oportet cognoscere de eadem per fidem, aut per rationem fide instructam ac regulatam; deinde me sic cognoscentem, loqui, scribere, disputare de veritate jam cognita : juxta illud in libro Job, Intelligite prius, et sic loquamur.
Footnotes
Chapter 8 of 30