Articulus 21
QUARE DIVINA TRADANTUR IN SYMBOLIS SENSIBILIBUS ; ET DE DUPLICI THEOLOGIA.
QUORUM profecto si quis intueri possit intimum secretumque decorem, mystica esse omnia et divina mirabitur, atque ingenti theologiæ lumine plena : id est, si quis desuper illustratus intellexerit interiorem et abditum decorem figurativorum illorum, vel potius rerum figuratarum per ea, « mirabitur », et cum admiratione contemplabitur omnia illa esse « divina », ac luce sapientiæ redundantia atque flagrantia.
Neque enim putandum est visibilia signa, id est corporalia symbola, sui causa esse conficta, id est adinventa, formata et1 introducta principaliter propter se ipsa, vel ob dignitatem propriam eorumdem. Verum arcanæ illius plurimisque invisibili scientiæ idcirco circumdata, id est, symbola illa sunt circumvoluta et superexpansa secretæ et puræ scientiæ veritatis theologicæ, quæ majori hominum parti est incognoscibilis, ne profanis fierent pervia, id est, ne indignis et carnalibus perfidisve paterent (juxta illud:2 Nolite sanctum dare canibus, etc.), quæ sacratissima sunt, utpote supernaturalia et divina; solisque veris et legitimis Dei amatoribus, quorum caritas sanctis actibus decoratur, aperta paterent: quippe qui puerilem omnem sensum atque imaginem, id est, carnalem intellectum ac sensibilem formam imaginationemque fœdam, sacra signa discutiendo, id est significationem eorum scrutando, deponerent, ac simplicitate animi, id est immateriali acumine mentis, et contemplativæ ratione virtutis, id est intellectu sapientiæ salutaris, ad simplicem illam atque omnino mirabilem ac supereminentem signorum veritatem penetrare sufficerent, id est, idonei essent perspicere et intueri divinas et supernaturales sincerissimas veritates per sensibilia symbola designatas, puta analogicos sensus.
Et hoc præterea operæ pretium est animadvertere, duplicem esse theologorum traditionem, id est bipartitam doctrinam de Deo: arcanam alteram ac mysticam, id est unam secretam et per abnegationes et per symbolica signa; alteram vero manifestam atque notiorem, id est per affirmationes et per propria: de qua in libro de Divinis nominibus.
Et alteram quidem significativam, quia per symbola quibus utitur, aliud significatur quam quod verba sonant. In ea quippe sensus litteralis est, non qui prima facie significatur per verba, sed qui significatur per res et rerum proprietates significatas per verba, sicut in libro Judicum: Ierunt ligna ut ungerent super se regem.3 « Et alteram quidem », scilicet symbolicam theologiam, esse « significativam » per signa sensibilia, per quæ significat immateriales virtutes et proprietates, ut quum Deus vocatur petra, agricola, leo, ac perficientem studiosum ad eam cognoscendam, dum veritatem in ea velatam et occulte contentam intelligit. Alteram vero, id est theologiam intellectivam proprie dictam, sapientiæ esse studiosam, id est circa divina et intelligibilia directe intentam, ac demonstrativam, id est veritatis sinceriter ostensivam: ut quum Deus dicitur essentia, sapientia, bonitas, veritas, vita.
Connexum vero intextumque est effabili, quod dici non potest, id est, theologicum dogma, quod quantum ad aliqua indicibile et incomprehensibile est, conjunctum et permixtum partim est « effabili », id est veritatibus comprehensibilibus et effabilibus. Unde et Damascenus asserit primo libro, quod divina non sunt omnia effabilia, nec omnia ineffabilia. Etenim Deum esse unum, æternum, omnipotentem, perfectum, ratione quoque ostenditur. Hinc subditur: Atque illud quidem persuadet, colligit, id est, rationabiliter aliqua probat efficaciterque concludit, utpote theologia proprie dicta, ac confirmat dicendorum veritatem, id est, directe de Deo designat quod ei proprie convenit; vel signat, id est ligat et claudit, « veritatem », quoniam non valemus nunc intelligere ipsa divina secundum quod sunt pure in se. Hoc autem, id est symbolica theologia, agit, id est, scrutatur, discurrit, inquirit verum et spiritualem sensum per sensibilia denotatum, atque indocibilibus occultisque docendi modis, id est secretis significationibus, de quibus vix potest dari regula certa, conciliat collocatque in Deo, id est, conjungit nos Deo. Nam per eamdem rem interdum significantur diversa, secundum diversas ejusdem rei proprietates: quemadmodum per leonem exprimitur Christus, propter leonis fortitudinem et regiam eminentiam; diabolus quoque, propter leonis fortitudinem.
B
C
D
Consequenter declarat, quod theologia connexa est et permixta modo prætacto.
Ne in ipsa quidem sanctissimorum sacramentorum celebratione, id est nec in celebri descriptione et frequentatione sanctorum mysteriorum utriusque Testamenti, sancti illi nostræ seu legalis traditionis magistri, id est Christus et Apostoli ac Evangelistæ, doctores et descriptores evangelicæ legis, Moyses quoque et Prophetæ, magistri legis antiquæ, divinis atque honestissimis abstinuere signis, id est a sensibilibus similitudinibus et symbolis aptis, ut constat in omnibus sacramentis.
Sed et ipsos quoque sanctissimos angelos divina mystice per ænigmata producere cernimus, ut patet per imaginarias visiones Prophetarum, in quibus per corporeas imagines insinuaverunt Prophetis divina et abdita : quemadmodum Isaias vidit Dominum sedentem super solium elevatum ; Jeremias ollam succensam et virgam vigilantem; Amos Dominum stantem super murum litum, et trullam cæmentarii in manu ipsius. Ipsumque Jesum in parabolis divina : Jesus enim in Evangelio multa spiritualia per signa parabolica docuit ; per typicæ mensæ apparatum, id est per escam et potum novissimæ suæ cœnæ, deifica mysteria tradere, id est Eucharistiæ sacramenta, quæ consecravit in azymo pane ac vino, quibus tunc vescebatur.
Fuit enim profecto conveniens ut non modo illibata plurimis servarentur sancta sanctorum, id est, ut divina et sacratissima Dei mysteria non solum præservarentur ab indigna contrectatione et carnali intellectu carnalium hominum, propter quam causam traduntur symbolis occultata ; verum ut et ipsa quoque hominum vita, quæ individua simul ac divisibilis est, id est, etiam ideo divinitus ordinatum et factum est hoc, quatenus vita hominum, id est anima rationalis, quæ quantum ad vires suas inferiores vel reflexas « divisibilis est », id est, organis utens et circa materialia ac divisibilia multum intenta, pro captu et modo suo, id est juxta suam capacitatem et dispositionem, divinis cognitionibus illustrata doceretur, per exteriora et sensibilia symbola. Et impassibilis ipsius pars, id est portio ejus pure intellectualis et immortalis, a corporalibus passionibus libera, ad simplices atque intimas divinarum imaginum species contuendas secerneretur, id est, a parte sensitiva abstraheretur et elevaretur ad contemplandum veritates et simplices formas divinalium rerum, significatas per divinas imagines, per species sacramentales et similitudines ad designandum talia institutas ; quæ vero passibilis est, id est pars animæ inferior, vernacule (ut ita dixerim) illiceretur una, id est, pariter traheretur ministerialiter per exteriora sensibilia ad superiora : ideo subditur, atque ad capienda quæ sunt augustissima, id est ad intelligendum divina profundissima, præelaboratis typicorum signorum fictionibus intenderetur, id est, confortaretur per aptas formationes et repræsentationes sensibilium similitudinum ac formarum figurantium spiritualia et divina. Tantam vim habent hujusmodi propinqua, id est sensibilia signa nobis connaturaliora nostroque sensui viciniora, ex nostris sumpta velamina, id est sacramentalia tegumenta ex sensibilibus nobis notis accepta.
Quod indicant, id est, designant et verum esse demonstrant, quicumque quum apertam et extra velamina audierint theologiam, id est theologiam puram intellectivam, non symbolicam, utpote velaminibus et symbolis non utentem, in se ipsis imaginem aliquam fingunt, id est, sensibilem aliquam similitudinem formant, quæ illos ad dictæ theologiæ intelligentiam manuducat, id est, quæ adjuvet eos ad spiritualia plenius capienda, quemadmodum exempla hujusmodi multum conferunt ad perspiciendum interiora. Sed et ipsa mundi visibilis fabrica, invisibilibus Dei, quemadmodum et Paulus et verax ratio docet, obducitur : id est, mundus Cui quidem nimirum natura cognata sunt hujusmodi subsignatur propalare
Is. vi, 1.
Jer. i, 13.
Amos vii, 7.
B
C
D iste sensibilis « obducitur », id est, proponitur homini, « invisibilibus Dei », id est pro intelligendis divinis proprietati-bus Dei, hoc est ad cognoscendum per hæc opera, Dei sapientiam, bonitatem, munificentiam, omnipotentiamque illius, prout ad Romanos « docet » Apostolus, Invisibilia (inquiens) Dei, etc., ut allegatum est sæpe;4 « et ratio » docet et experientia, quod per effectum cognoscitur causa.
Quocirca et theologi alia quidem civiliter atque legitime, alia vero purgate et incontaminate perspiciunt: id est, quædam considerant secundum leges humanas naturaleque jus, dicendo, Quod tibi vis fieri, fac alteri, et econtra; quædam vero ad expurgationem a culpis: ut sacramenta et sacramentalia.5 Et alia humaniter ac medie, id est pure moralia, alia ultra humanam consuetudinem atque perficiendo, discutiunt, id est juxta tenorem supernaturalium divinarumque legum et rationum superiorum. Atque interdum quidem a visibilibus legibus, interdum vero ab invisibilibus, prout subjectis sacris Litteris et animis et mentibus congruit, docent: id est, theologi « docent interdum » sumendo doctrinas quas proponunt fidelibus, « a legibus visibilibus », id est humanis ac naturalibus, « interdum vero ab invisibilibus » legibus, id est divinis et supernaturalibus: docent, inquam, pro posse, quamvis vix plene, id quod « congruit Litteris sacris », id est divinis Scripturis, « et animis », id est spiritibus et mediis viribus, « et mentibus », id est viribus summis. spiritibus et mediis viribus, « et mentibus », id est viribus summis. Neque enim historia simplici et vacua, sed vitali perfectione, subnixus est illorum omnis et per omnia sermo, id est, doctrina et prædicatio sanctorum theologorum non tantum innititur et fulcitur « historia simplici, sed » et « vitali perfectione », id est spirituali intelligentia, inflammativo eulogio, id est allegorica et tropologica ac anagogica eruditione, repletur ac flagrat.
Footnotes
Chapter 22 of 30