Articulus 1
ELUCIDATIO HUJUS PRIMÆ EPISTOLÆ AD CAIUM MONACHUM : QUOMODO IGNORANTIA QUADAM COGNOSCATUR DEUS, ET QUOMODO VISUS SIT AB ILLIS QUI VIDISSE EUM LEGUNTUR.
TENEBRÆ occultantur lumine, id est, ipsæ tenebrositates tam in spiritualibus quam in corporalibus, expelluntur et quasi in nihilum rediguntur luce adveniente : quamvis tenebræ positive nihil sint, sed tantum privatio luminis; et magis multo lumine, id est, lumine copioso plenius depelluntur et effugantur : quod et in spiritualibus ita est. Unde subjungitur: ignorantiam occultant cognitiones, id est, illuminationes atque notitiæ veritatum exstirpant et fugant imperitiam et nescientiam mentis, quemadmodum nitor gratiæ maculam culpæ, et magis multæ cognitiones, id est, veritatum scientiæ quo fuerint ampliores, eo magis removent ignorantiæ nebulas. Hinc alia translatio clarius continet: Tenebræ luce vanescunt, eoque magis, quo major fuerit copia luminis; ignorantiam agnitiones excludunt, atque eo itidem magis, quo illæ fuerint plures. Denique in Scripturis peccata tenebræ appellantur, similiter peccatores, juxta illud Apostoli: Fuistis aliquando tenebræ; atque in Joanne: Lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt.1 Hinc alibi scriptum est: Qui odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat, quoniam tenebræ obcæcaverunt oculos ejus.2
Ista videntur fuisse verba Caii objicientis verbis Dionysii quibus dixit abundantiam incomprehensibilem lucis divinæ tenebras appellari. Cui objectioni respondet Theologus.
Hæc excessive: id est, quod dixi lucem illam divinam immensam tenebras, dixi propter infinitum excessum lucis illius, quæ sua plenitudine superat atque reverberat omnem aciem mentis creatæ: propter quod inaccessibilis dicitur. Hinc alia littera habet: Hæc supereminenter. Sed non secundum privationem accipiens, enuntia, id est, loquere de ista materia, « non accipiens », id est, non intelligens quod dixi de divina caligine, « secundum privationem », id est, ita quod Deus dicatur caligo ob imperfectionem et carentiam claritatis.
Supervere quod latet habentes exsistens lumen, id est, lux divina est lux « supervere », id est superclarissime et incomparabiliter, « lumen » purum « exsistens », « quod latet habentes », id est, eos qui illud habent in se per gratiam et aliqualem notitiam, quia non valent plene cognoscere ac penetrare id ipsum;3 et exsistentium cognitionem secundum Deum ignorantia, id est, lux illa tam infinita, latens « cognitionem exsistentium », scilicet rationalium creaturarum, nominatur « ignorantia secundum Deum », id est, secundum quod de Deo ignorantia fertur haberi, et caligo in ipso reponi: quia lux illa ignota est et ignorata a creaturis quoad suam interminabilitatem, sicque ignorantia dicitur, quoniam causa est quod nescitur ob suam inaccessibilitatem et incomprehensibilitatem. Propter quod scriptum est quod ponit tenebras latibulum suum.4
Et superpositæ ipsius tenebræ, id est excellentissima plenitudo incomprehensibilisque immensitas luminositatis Dei, et cooperiuntur omni lumini, id est, intellectui creato quantumcumque claro ac luminoso velantur ac manent ignotæ, et absconduntur omni cognitioni, id est, omni notitiæ intellectuali, præ infinita sua puritate, actualitate, incognoscibilitate, incomprehensibiles sunt. Nulla namque proportio est naturalis ac proprie dicta creatæ potentiæ ac limitatæ virtutis, ad increatum ac infinitum illud objectum.
Et si quis videns quidem Deum, id est, si quis Deum cognoscens per naturalem rationem aut fidem seu sapientiæ donum in sæculo isto, intellexit quod vidit, videlicet Deum, prout in vita præsenti potest intelligi; vel, si plenarie comprehendit id « quod vidit », id est, rem et formam in qua et per quam Deum cognovit, non ipsum vidit, id est, Deum « non vidit » immediate, clare et comprehensive in semetipso, sed aliquid eorum quæ sunt ejus, id est, aliquid divinorum effectuum in quo artifex ille summus aliquo modo repræsentatur, cernitur ac refulget, juxta illud libri Sapientiæ:5 A magnitudine creaturæ, creator horum intelligi poterit. Quæ creata exsistunt et cognoscuntur per propriam speciem, aut per adæquatum effectum seu intentionem menti impressam, seu aliquo modo possibili.
Ipse autem super mentem et super substantiam supercollocatus, id est Deus omnem mentem substantiamque creatas infinite transcendens, in ipso universaliter non cognosci neque esse, id est, in ipso reperimus quod omnino incognoscibilis est, ac super omne genus ac ordinem rerum sit superessentialiter in se ipso, ut frequenter expositum est. Unde subjungitur: et est supersubstantialiter et super mentem cognoscitur, id est, hoc scitur de eo, quod omni mente ac mentali cognitione sit altior.
Et secundum melius perfecta ignorantia, cognitio est ejus, id est, illa nescientia ejus qua in contemplatione mysticæ theologiæ intelligendo dicitur prorsus nesciri, quia non cernitur quid sit, nec cognoscitur clare in se, « cognitio est ejus secundum melius », id est, perfectior ac melior ejus notitia qua in præsenti conspici potest, qui est super omnia quæ cognoscuntur, dignitate, non loco. Et tanto perfectius eum cognoscimus in hac via, quo clarius atque profundius intuemur quam incomprehensibilis nobis sit: tum quoniam causam non habet, quia scire est rem per causam cognoscere; tum propter incomparabilem simplicitatem ipsius, quia in ipso sunt idem, esse et posse et agere; tum propter omnimodam invariabilitatem ejus, quum tamen libere ac sponte operetur ad extra (imo et in se ipso ab æterno multa libere ordinavit, statuit, prædestinavit, reprobavit, voluit et dilexit);6 tum propter incomprehensibilia sua judicia et imperscrutabiles suas vias; tum et maxime propter incomprehensibiles emanationes et communicationes ejus ad intra, in quibus cum reali distinctione emanantium et communicantium se Personarum, stat unitas vera essentiæ ac summa simplicitas supergloriosissimæ Deitatis.
Postremo circa hæc scribit Albertus, quod intellectus creatus nunquam limpide videbit claritatem luminis increati, sed in quadam obscuritate, propter defectum sui luminis naturalis; et rursus, tam in via [inquit] quam in patria verum est quod intellectus creatus confuse et deficienter videt Deum. Sed certe, ut in quæstionibus circa mysticam theologiam expressum est, omnes Beati in patria vident Deum distincte, clare seu limpide, et immediate in se ipso, sicuti est, secundum Joannem, et facie ad faciem, juxta Paulum; verumtamen non penitus comprehensive, neque tam plene ac limpide sicut Deus omnipotens et immensus ex sua natura cognoscibilis est: imo ab infinitate claritatis et gloriæ cognitionis et intuitionis increatæ qua Deus se in se æternaliter contemplatur, deficiunt infinite.7 Sicque comparative loquendo, vident Deum aliquo modo obscure, nec limpide : et quoad hoc pie potest interpretari quod ait Albertus. Attamen absolute est concedendum quod vident superpræstantissimum Deum facialiter, immediate ac limpide, defectu naturalis luminis non obstante : quoniam naturale lumen juvatur, confortatur ac elevatur in ipsis lumine gloriæ. Divina quoque essentia unitur felicissimis mentibus illis vice seu loco intelligibilis formæ, estque quod et quo, in beatifica visione : quemadmodum etiam in hac vita in omni meritoria actione cooperatur, movet et excitat etiam immediate Spiritus Sanctus, juxta illud Apostoli : Deus operatur in vobis velle et perficere.
TRANSLATIO JOANNIS SCOTI
TENEBRÆ quidem obscuræ fiunt lumine, et magis multo lumine;8 ignorantiam occultant scientiæ, et magis multæ scientiæ. Hæc supereminenter sed non secundum privationem accipiens, approba supervere : quia latet habentes ὂν lumen, et vera scientia secundum Deum ignorantia; et superpositæ ipsius tenebræ et velantur ab omni lumine et abscondunt omnem scientiam. Et si quis videns Deum, intellexit quod vidit, non ipsum contemplatus est, sed quid eorum ab ipso exsistentium et cognitorum. Ipse autem super animum et essentiam supercollocatus, universaliter non cognoscendo neque videndo, et est superessentialiter et super animum cognoscitur. Et ipsa secundum quod melius perfectissima ignorantia, scientia est ejus super omnia cognita.
EPISTOLA II
AD EUMDEM CAIUM.
QUOMODO qui est super omnia, et super Thearchiam est et super boni principatum? Si deitatem et bonitatem intellexeris id quod est usus benefici et deifici doni, et non imitabilis imitationem et superdei et superboni, secundum quam deificamur et boni efficimur. Etenim si hoc principium sit deificandi et bonos faciendi deificatos et bonos factos, qui est superprincipalis omni principio : ita ut supra prædictam deitatem et bonitatem est, sicut thearchiam et boni principatum, in quantum non imitabilis et incomprehensibilis excedit imitationes et habitudines et imitantium et participantium.
Footnotes
Chapter 2 of 30