Articulus 24
QUID SPIRITUALITER SIGNIFICET DUPLEX ALIMENTUM, SOLIDUM SCILICET ET LIQUIDUM, QUOD DIVINA SAPIENTIA PROPONIT.
SED enim, dixerit quispiam, quis solidus est et quis liquidus cibus? Hoc restat declarandum. Hujusmodi enim, id est hunc duplicem cibum, benigna Sapientia largiri simul ac providere laudatur in Scripturis, sicut jam patuit.
Arbitror itaque solidum cibum, intellectualis perseverantisque perfectionis atque identitatis significationem præferre, id est, reor quod solidus cibus significet doctrinam internæ ac constantis et uniformis perfectionis, per quam doctrinam et perfectionem, intellectuales illi sensus, id est mentes contemplativæ, secundum stantem ac potentissimam et singularem individuamque scientiam, divina participant, id est, superna charismata sortiuntur secundum liberalitatem et imitationem scientiæ ac sapientiæ Dei, quæ vere invariabiliter est, et stat ac manet potentissima, singularis et unica ac indivisa; quibus spiritualibus mentibus beatissimus Paulus solidi veraciter cibi a Sapientia accepti, consortium et participium tradit, id est, Apostolus communicat spiritualibus tanquam dignis et capacibus, participationem et communionem solidi cibi quem ipse a Sapientia æterna accepit. De quibus ad Corinthios scripsit: Sapientiam loquimur inter perfectos; et alibi: Perfectorum est solidus cibus, eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus.1
Porro liquidum cibum, inundantiam illam large manantem atque ad omnia prodire festinantem, sed adhuc per varia et plurima atque dividua, ad simplicem et fixam atque constantem Dei scientiam, eos quos alit, pro captu ac modo singulorum, bonitate præcipua manuducentem, signare certum est: id est, constat quod liquidus cibus designet « inundantiam illam large manantem », id est, abundantiam salubris scientiæ quæ communitati proportionata est, idcirco fluit et currit ad omnes per diversa ac « plurima » hortamenta, exempla et documenta moralia, et per similitudines grossas, ad compunctionem proficuas: sicque « eos quos » spiritualiter « alit », ducit « ad scientiam » altorem, « simplicem », stabilem et salutarem, sive in præsenti, sive in futuro, et utique ad scientiam illam quæ est donum Spiritus Sancti, quæ inest cunctis caritatem habentibus, per quam cum gustu mentali cognoscunt in rebus creatis, caducis, vanitati subjectis, statuendum non esse ultimum finem. Istudque fit « præcipua » Dei « bonitate », juxta capacitatem, modum et merita « singulorum ».
Idcirco divina ac spiritualia Eloquia, et rori et aquæ et lacti et vino ac melli2 merito assimilantur, quum in Deuteronomio scriptum sit: Concrescat in pluviam doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam.3 Et per Exechielem Dominus loquitur: Effundam super vos aquam mundam;4 per Isaiam quoque: Repleta est terra scientia Domini quasi aquæ maris.5 Apostolus item: Quasi parvulis (inquit) in Christo, lac dedi.6 Sed in Proverbiis: Sapientia miscuit vinum.7 Atque in Apocalypsi: Factum est in ore meo quasi mel dulce.8 Quod et vivificandi atque fecundandi veluti in aqua, et ad incrementum perducendi ut in lacte, et recreandi ut in vino, et purgandi simul atque conservandi velut in melle, habeant vim: id est, divina Eloquia comparantur his rebus, quoniam habent « vim vivificandi » spiritualiter, quemadmodum aqua et ros vivificant terræ nascentia et aliqua sensitiva; habent etiam vim spiritualiter augmentandi animam per profectum scientiæ ac virtutum, sicut lac nutrit et auget fetus, vimque « recreandi » et exhilarandi instar vini, vim etiam « purgandi » et « conservandi » audientes ut mel modice sumptum, quoniam immoderanter acceptum, vomitum facit.
Hæc enim Sapientia divina, id est sacra Scriptura seu Sapientia increata, accedentibus ipsis præstat affluentiam, indeficientium dapum inundantiam, id est copiam spiritualium refectionum, largiens, id est, illis se communicans, superinundans atque supereffluens, interdum copiosius influendo quam valeant sustinere aut capere.9 Unde Jeremias: Factus est (ait) sermo Domini in corde meo quasi ignis exæstuans, et defeci, ferre non sustinens. Hinc in Ecclesiastico: Transite (ait) ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini.10 Istud nempe veraciter epulari est, juxta illud in Psalmo: Justi epulentur et exsultent in conspectu Dei;11 in Canticis quoque: Comedite, amici; et bibite, et inebriamini, carissimi.12 Atque ideo vivificans simul, et parvulos nutriens et renovans atque perficiens celebratur a divinis Eloquiis, id est, Sapientia divina hac ratione dicitur mentes spiritualiter vivificare, innocentes et pueros alere, renovare, perficere, juxta illud in libro Sapientiæ: Sapientia quum sit una, omnia potest, et in se permanens, omnia innovat, et per nationes in animas sanctas se transfert.13
Footnotes
Chapter 25 of 30