Articulus 11
DE INEFFABILI BENIGNITATE CHRISTI.
SED ad superius respiciamus, id est, aliquid altius intueamur. Non virorum sanctorum mansuetudines, id est, non solum adspiciamus opera mititatis et patientiæ sanctorum virorum, non homines amantium angelorum bonitates enuntiantes, id est, non tantum describentes pietates sanctorum angelorum, qui diligunt homines, miserantium gentes, et pro ipsis bonum deprecantium, id est, angelorum qui miserentur hominibus, et invocant pro eis Deum incircumscriptibiliter bonum;1 et perditas et malum operantes multitudines increpantium. Angeli namque increpant multitudines vitiosas mala culpæ agentes, ut patet in libro Judicum, etc.2 Et contristatorum quidem in malis, lætantium autem in salvatione ad bona transductorum, id est, angelorum qui per modum dolentium habent se quando peccamus (non enim vere et proprie contristantur, qui jam vere beati sunt), lætantur vero « in salvatione », id est in conversione, « transductorum ad bona », id est pœnitentium, sicut Christus disseruit:34 Gaudium erit angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente. Neque quæcumque alia de beneficis angelis tradit Theologia, id est, non solum commemorantes alia quæque quæ docet Scriptura de gestis angelorum beneficialibus ac divinis, quoniam custodiunt, illuminant, regunt ac tuentur nos.
Sed vere boni et superboni Christi be-56 neficos radios in silentio recipientes, id est, spiritualia lumina in quiete æterna participantes, juxta illud Isaiæ : In silentio et spe erit fortitudo vestra; ab ipsis ad divinas ejus operationes illuminemur, id est, intus instruamur ad considerandum salubriter et ad imitandum efficaciter actus Christi divinos, cujus omnis actio, nostra est instructio.
Numquid enim non est ineffabilis et super intellectum bonitatis, quod exsistentia esse facit? id est, hoc est utique bonitatis indicibilis et omnem intellectum excedentis, quod Deus ea quæ sunt, jussit esse, et quod omnia ipsa ad esse perduxit, prout quarto capitulo de Divinis nominibus et alibi patuit; atque in Psalmo : Quoniam ipse dixit, et facta sunt. Et omnia vult semper fieri similia ipsi, id est, cuncta creata vult assimilari ipsi omnium creatori, et participantia his quæ sunt ejus, id est, vult quod universa participent perfectionibus et bonitatibus ejus, secundum singulorum opportunitatem, id est juxta uniuscujusque capacitatem et convenientiam.
De hoc introductæ sunt supra multæ auctoritates theologorum et philosophorum. Unde et Plato in primo Timæi : Dicendum, inquit, cur conditor universi omne hoc instituendum putaverit. Optimus erat; porro ab optimo invidia longe relegata est. Itaque consequenter sui similia cuncta, prout cujusque natura capax beatitudinis esse poterat, effici voluit. Hinc quoque per Moysen frequenter locutus est: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum. Et in Evangelio per se ipsum: Estote misericordes, sicut et Pater vester cœlestis misericors est; itemque: Estote et vos perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est.
Quid autem? id est, valde pium et magnum est istud, quod et recedentes amabiliter habet, id est, ad eos qui vitiose et sponte ab ipso recedunt per mentis aversionem, habet se gratiose, et certat, id est, quantum in se est, ad hoc satagit et quasi conatur, ac per suos ministros pugnat, et rogat (sicut ait Apostolus: Obsecramus pro Christo, reconciliamini7 Deo) non despici ab amatis et conterentibus se ipsos, id est a bonis et castigantibus se ipsos quotidie, qui diligunt Deum, et diliguntur ab ipso: quos hortatur ut orent pro impiis, nec eos despiciant, in quantum sunt homines et viatores, et vane incusantes sustinet, id est, Deus pie tolerat eos qui alios accusant inaniter et de eorum interioribus temere judicant, et ipse excusat, et magis promittit se curaturum, id est, non subito punit et damnat, sed spondet se indulturum.
Et adhuc ipsis longe exsistentibus, id est, nondum vere pœnitentibus, tamen accedentibus, id est, ad veram contritionem se præparantibus, accurrit, id est, ipsis se applicat, et obviat, id est, paratum se exhibet ad suscipiendum: quia emendationem nostram desiderat, et ut faciamus quod in nobis est, exhortatur. Propter quod ait per Jeremiam: Quis est iste qui applicet cor suum ut appropinquet mihi?8 Per Isaiam quoque locutus est: Utinam attendisses mandata mea.9 Et totus totos amplectens, id est, ipse simplicissimus Deus pleno corde illos secundum animam et corpus ad misericordiam suscipiens, osculatur, id est, caritative et intime sibi conjungit, juxta illud in Job: Si direxerit homo ad Deum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet.
Et non accusat de prioribus: quia præteritas culpas indulget et quasi non recordatur, imo ubi abundavit iniquitas, superabundare gratiam facit; sed diligit præsentem, id est, actu pœnitentem, conversum, et in caritate jam exsistentem. Et festum facit, id est diem solennem, exercendo opera gratiæ specialis atque lætitiæ spiritualis, et convocat amicos, videlicet bonos, id est, devotis istud insinuat, et ad congratulandum hortatur, ut sit omnium lætantium habitatio, id est stabilis permansio in caritativa jucunditate omnium in tanta pietate gaudentium.10111213141516 Istud ex Evangelio sumptum est, ex duabus Christi parabolis : quarum una est de filio prodigo pœnitente, et a patre suo piissime amplexato; alia, de pastore ovem perditam recuperante.1718
Footnotes
-
Zach. i, 12. ↩
-
Judic. u, 1-3. ↩
-
Luc. xv, 10. ↩
-
Is. xxxiii, 7. ↩
-
Judic. ii, 1-3. ↩
-
II Petr. ii, 8. ↩
-
II Cor. v, 20. ↩
-
Jer. xxx, 21. ↩
-
Is. XLVIII, 18. ↩
-
Matth. v, 44. ↩
-
Luc. x, 36. ↩
-
Lev. xii, 44; 45; xiii, 2; 14. 15. ↩
-
Ps. xiii, 1; 14. 15. ↩
-
Is. xxx, 13. ↩
-
Rom. v, 20. ↩
-
Job xxxiv, 14. ↩
-
Luc. xv, 11 et seq. ↩
-
Ibid. 4-6. ↩
Chapter 12 of 30