Articulus 13
DEMOPHILUS ARGUITUR DE TEMERITATE, UTPOTE HIERARCHICUM ORDINEM TRANSGRESSUS.
NUNC igitur audi nostra, id est sententiam nostram. Non est fas sacerdotem a ministris, id est diaconis, qui sunt super te, aut coordinatis tibi monachis, corrigi, id est, disciplinari a monachis qui ejusdem tecum sunt ordinis, idcirco minus id licet tibi quam diaconis; quamvis impie agere ministris qui sunt super te circa divina videatur, id est, quamvis diaconis appareat quod sacerdos circa divina se reprehensibiliter habeat, et si aliquid aliud aliorum prohibitorum fecisse redarguatur, id est, aliud quid contra præcepta Dei aut Ecclesiæ convincatur fecisse.1
Quocirca sciendum, quod fraterna correptio ut est actus caritatis, est cujuslibet in quemlibet, dummodo corripiens non sit indignus corripere ob scelera sua; sed ut est actus justitiæ et habens vim coercitivam, requirit in corripiente auctoritatem seu jurisdictionem super correptum. Potest tamen inferior superiorem reverenter et caritative hortari, imo et coram judice seu prælato humiliter accusare.
Si enim inornatus et inordinatio divinissimarum et definitionum et legum sunt excessus, id est, quia deformitas contraria decori justitiæ et virtutum, et violatio debitæ ordinationis seu divinissimarum determinationum ac jussionum, sunt transgressiones et vitia, non habet rationem, pro Deo a Deo traditum perverti ordinem. Per hoc aufertur excusatio qua Demophilus aut alter illum excusare volens, dicere posset, zelo justitiæ et affectu honorificentiæ Dei illud fuisse peractum. Tanquam dicat : Non est justum nec rationabile, pro Dei honore transgredi ordinationem institutam ac jussam a Deo.
Videtur iste Demophilus similis fuisse Pharisæo qui Christum reprehendit eo quod a muliere peccatrice, sed pœnitente, se tangi permisit :2 quæ si ad Pharisæi illius pedes fuisset aggressa, forsan calcibus fuisset repulsa. Insuper Demophilum hunc sequuntur, qui quum in gravioribus peccatis sint, alios de levioribus indiscrete reprehendunt et acriter. Similiter illi qui dum alios volunt mente curare, aut a minoribus culpis purgare, se ipsos gravius per iram, impatientiam, indignationem, invectionem dijudicationemve lædunt: quod inordinatum et stultum est valde. Non enim debes te ipsum vulnerare aut perdere, ut alium lucreris et salves, quum dicat Salvator: Quid proficit homo, si lucretur universum mundum, se ipsum autem perdat?3 Atque alibi: Quid vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui.4 Omnia ergo agenda sunt ordinate, et a se ipsa caritas debet incipere.
Non enim in se ipsum Verbum divisum est, id est, unus passus Scripturæ non est contrarius alteri, nec Verbum incarnatum Unigenitus Dei, est contrarium sibimetipsi. Quomodo enim stabit regnum ejus, si sibi ipsi contrariatur?5 quum in Evangelio scriptum sit: Omne regnum in se ipsum divisum, desolabitur.6 Et si Dei est judicium, ut Eloquia dicunt:7 id est, judiciaria potestas et actus judicandi principaliter spectant ad Deum, ut sæpissime dicunt Scripturæ:8910 quod quum ita sit, non potest Verbum in se ipsum esse divisum.11
Sacerdotes autem post hierarchas sunt, id est, post episcopos sunt sacerdotes, qui in ecclesiastica hierarchia succedunt septuaginta duobus discipulis, sicut episcopi Apostolis. Verumtamen inter episcopatum et sacerdotium modo sunt in Ecclesia aliquæ ecclesiasticæ dignitates, ut abbatia, archidiaconatus, præpositura, decanatus, etc. Sacerdos autem, angelus Domini exercituum nuncupatur a Malachia, ut supra expositum est. Unde et hic sequitur: angeli et recitatores divinorum judiciorum, id est, sacerdotum est populum informare de verbis et factis ac censuris justitiæ Dei, ut Malachias ait:12 Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirent ex ore ejus.1314 Quod de sacerdote curato et ejus vicario, imo et religioso privilegiato, verificatur. Ab ipsis, sicut tibi convenit, per medios ministros divina edocere, id est, ea quæ Dei sunt, decet te discere a sacerdotibus mediate, et a diaconis immediate, prout tunc servabatur, per quos, scilicet sacerdotes, et esse monachus dignus habitus es, quia ad sacerdotes pertinet monachos consecrare.
Annon sancta signa istud clamant? id est, istud etiam per exteriora signa ostenditur, utputa per distinctiones et gradus locorum in quibus stabant personæ præfatæ. Unde subjungitur: Etenim non simpliciter ab universis quidem segregata sunt Sancta sanctorum, id est, non sine spirituali significatione ac congrua ratione, « Sancta sanctorum », id est altaria, quia per ea designantur Deus et gloriæ bona. Appropinquat autem magis ipsis sanctitatis perfectorum ornatus, id est, ordo sanctus episcoporum (quorum est perficere alios: propter quod dicuntur perfectores) propinquius stat Sanctis sanctorum; postea sacerdotum ornatus, id est, splendidus et sacro charactere insignitus ordo sacerdotum, post episcopos Sanctis sanctorum amplius appropinquat; post illos autem consequenter ornatus ministrorum, id est diaconorum. Ordinatis autem monachis, id est consecratis in monachos, portæ adytorum sunt segregatæ, id est, januæ chori sunt deputatæ, ut scilicet stent extra et prope eas. Juxta quas et perficiuntur, id est, consecrantur, ita ut sint in summo gradu inter eos quorum est purgari, illuminari ac perfici, et adsistunt, stando juxta eas, non ad custodiam ipsarum, quia hoc potius janitoribus convenit, sed ad ordinationem et cognitionem sui ipsorum, id est, ad hoc quod ex collocatione sua perpendant ad quem pertineant ordinem, et agnoscant se ipsos, quod scilicet inferiores sunt non solum episcopis et sacerdotibus, sed item diaconis, magis quam populus sacerdotalibus propinquantes, id est, majorem convenientiam habentes cum sacerdotibus et factis ipsorum, quam laici, tanquam medii inter illos.
Unde sanctus sanctorum ordinationis principatus, id est sacer « principatus ordinationis sanctorum », scilicet principalis vertex seu chorus Apostolorum, qui ordinationes istas sanctorum instituit et distinxit, sancte, id est devote, statuit ipsos, videlicet monachos, sumere de divinis, aliis (videlicet interioribus) ipsorum traditionem imponens, id est, sacerdotibus committens ut sacra tradant monachis per diaconos : qui sacerdotes atque diaconi sunt interiores altioresque, magis appropinquando Sanctis sanctorum, quæ intima sunt.
Etenim circa divinum altare stantes, id est sacerdotes et diaconi, ut significative dicatur, id est, expositorie exprimatur quid illa designent, vident et audiunt divina, videlicet sacramenta et cantus ac psalmodiam, clare ipsis revelata, id est exposita et ostensa; et procedentes boniformiter, id est caritative communicando aliis sibi concessa, ad ea quæ sunt extra divina velamina, id est ad loca vel agmina stantia extra chorum, subjectis monachis, quorum est perfici, et sancto populo, quorum est illuminari, et ordinibus qui purgantur, id est catechumenis et energumenis, manifestant, id est, exponunt seu monstrant, secundum dignitatem, id est secundum ipsorum inferiorum capacitatem : manifestant, inquam, illis sancta, incontaminata pulchre custodita, id est, quæ illibate custodierunt secundum exigentiam sui officii, donec tyrannice ipsis insiliens, id est, quousque tu violenter quasi irrupisti in Sancta sanctorum, educi tibi Sancta sanctorum non violentia coegisti, id est, compulisti tibi pandi et a te videri sacra illa, quæ non volunt, id est, quibus non convenit, sic educi, id est tibi ac consimilibus reserari.
Et dicis te habere sancta et custodire, id est, affirmas et scribis quod habeas ea in reverentia, et custodias ne violentur ; et quidem neque novisti neque audisti, id est ordinationem et ritum ecclesiasticæ hierarchiæ, neque habes aliquid convenientium sacerdotibus, id est, nihil habes sacerdotalis perfectionis, sicut neque veritatem Eloquiorum, id est Scripturarum, cognovisti, unaquaque die, id est quotidie, ipsa verbo impugnans in perversionem audientium, qui scandalizantur et in errorem labuntur ex tuæ disputationis loquacitate.
Et quidem si de principatu gentis aliquis invasisset quod sibi a rege ordinatum non fuisset. Hic probat per simile quod intendit : quia si in civili regimine aliquis sibi usurparet officium sibi a præsidente non commissum, juste puniretur. Et si principem justificantem quosdam aut condemnantem, adsistens aliquis sub ipso ordinatorum redarguere ausus esset, id est, si quis eorum qui ordinati sunt sub rege, id est aliquis inferiorum officialium, auderet contradicere principi unum approbanti, alterum reprobanti, nondum enim dico, contumelia, contactu corporis repellere, id est, non dico qui esset ausus regem contumeliose impellere corporali retrusione, simul et a principatu expellere videretur, id est, principem suo dominio niteretur privare. Tu autem, homo, secundum quod homo accipitur ab eo quod sonat in malum, quod scilicet communiter in hominibus prædominatur, quod est sensualitatis et corruptæ naturæ, secundum quod ait Apostolus : Quum sit inter vos zelus et contentio, nonne homines estis, et secundum hominem ambulatis?15 Interdum vero dicitur homo, ab eo quod sonat in bonum, quod scilicet pium et rationabile est : unde quod tale est, vocatur humanum. Ita audax es, id est tam præsumptuosus, contra mansuetum et pium, id est sacerdotem illum benignum, et hierarchicam ipsius legislationem, id est contra juridicam ejus sententiam.
Footnotes
Chapter 14 of 30