Articulus 18
DE MIRABILI VISIONE S. CARPI.
CONSEQUENTER pro dictorum confirmatione recitat visionem notabilem.
Et si vis, et divinam visionem sancti cujusdam viri memorabo : et non rideas, putando quod fingo eam, vera enim dicam.
Me exsistentem aliquando in Creta civitate, in qua forsitan Titus fuit episcopus, sanctus hospitio recepit Carpus, vir (et si aliquis alius) propter multam munditiam mentis, ad Dei inspectiones aptissimus, id est, valde dispositus ad visiones divinas, « si aliquis alius » fuit talis, et hoc propter cordis sui eximiam puritatem. Et quidem neque sanctis mysteriorum perfectionibus manum apponebat, id est, ad celebrandum Missarum solennia non accessit, nisi prius in orationibus quæ sunt ante perfectionem, id est, in suis orationibus quas celebrationi præmisit, ipsi sancta et amica visio inferretur, id est, cœlestis apparitio seu revelatio fieret, ut celebraret.
Dicebat ergo , quod quum contristasset eum quidam infidelium (tristitia autem hæc erat, id est, causa contristationis S. Carpi hæc fuit, quod ab Ecclesia ille quemdam ad infidelitatem errare fecerat, id est, quia perfidus ille quemdam conversum retraxit ab ecclesiastica unitate ac fide ad infidelitatis errorem), adhuc lætis diebus ipsi factis, id est, quum infidelis ille in diebus paganicæ hilaritatis ac festivitatis de maleficio suo gaudebat, oportebat pro utrisque benigne orare, tam scilicet pro deceptore illo, quam pro decepto, et Deum Salvatorem susceptorem, sumentem, hunc quidem convertere, id est, « orare » Christum omnium « Salvatorem, susceptorem », id est, pie exaudientem, et accipientem preces suorum fidelium, orare, inquam, « convertere », id est, ut dignaretur ad fidem reducere, « hunc » abductum, illum autem bonitate vincere, id est, deceptorem illum, per patientiam, caritatem et compassionem, a sua pravitate reducere, et non deficere admonentem, id est Carpum « non deficere » in orando pro illis admonendoque illos, per vitam omnem usque hodie, id est, quamdiu vel ipse Carpus vel illi vixissent usque in præsens, et ita ad divinam ipsos sursumagere cognitionem, id est, per talem caritatem, pietatem, admonitionem, tam deceptum quam ejus deceptorem perducere1 ad veri notitiam formatam ac salutarem, sicut jam et his quæ erant dubia, ipsis indicatis, id est, quousque per evidentiam facti indicaretur tam Carpo quam aliis, et etiam illis duobus, an scilicet exhortatio pia ipsis prodesset, et quæ irrationabiliter et temerarie fecerant, legali justitia castigari compulsis, id est, tamdiu quod illi duo per rationabiles informationes inducerentur, imo et compellerentur, ad castigationem pro suis excessibus, « legali justitia », id est juxta tenorem justitiæ evangelicæ legis : quæ tradit quod peccator primo seorsum admoneatur;2 et si non acquieverit secretæ correptioni, testes adhibeantur; et tandem, si opus fuerit, publice denuntietur.
Sed in se ipso prius hoc non patiens, id est, Carpus in proprio corde non tolerans æquanimiter excessus illorum duorum, nec præfato modo caritative ac ordinate procedens ad emendationem ipsorum, nescio quomodo multas quasdam inimicitias et amaritudines intexens, id est, ipse Carpus, quonam modo ignoro, permittente Deo « intexens », id est, intra se fabricans et colligens, « inimicitias et amaritudines multas », id est aversiones, indignationes ac iracundias copiosas adversus ambos illos; infirmatus est quidem ex animo, dolore et mœrore de iniquitate illorum, ita male habens, utpote mente turbatus et aggravatus. Vespera enim erat, quando istud ei contigerat.
Circa medias vero noctes, id est circa duodecimam horam noctis (consuevit enim in hoc tempore ipse apud se, id est in suo secreto cubiculo, ad divinos hymnos evigilare, id est expergisci ad peragendum matutinale officium, juxta illud:3 Media nocte surgebam ad confitendum tibi), consurgit quidem a loco dormitionis, neque a somnis multis quidem ipsi exsistentibus et semper incisis, extra turbationem expergiscens, id est, evigilans non a somno copioso ac diuturno, sed a dormitionibus potius interruptis ac brevibus ac turbulentis, ut moris est hominibus in magno mœrore ac mentis inquietudine constitutis.4 Stans autem ad divinam locutionem, id est ad psallendum et orandum, et ad suscipiendum modo sibi consueto allocutionem et revelationem a Domino, non religiose tristabatur, id est indiscrete, non pie et compassionate, et molestatus est, dicens non esse justum ut vivant homines impii, scilicet duo isti, et pervertentes vias Domini rectas, id est divina præcepta et documenta, sicut et Paulus in Actibus ait ad magum.5 Et hæc dicens, rogabat Dominum ut combustione quadam, amborum simul immisericorditer abrumperet vitas, id est, ut ambos cœlesti igne repente ac severe seu justo rigore combureret.
Hæc autem dicens Carpus, dicebat apparere videre, id est, quod apparuit sibi quod videbat, subito domum in qua stabat, commotam, id est agitatam et tremulam, prius ex vertice, in duo mediam divisam, id est per medium ejus ruptam ac partitam in duas partes, facta concussione prius in superioribus domus, et quamdam fornacem multi luminis in conspectu ejus, id est fornacem valde luminosam et calidam coram se apparuisse, et hanc (videbatur ei postea sub æthere locus) ex cœlesti choro usque ad ipsum descendentem, id est, « hanc » fornacem vidit « descendentem ex cœlesti choro usque ad ipsum » Carpum, et « postea videbatur ei », videlicet Carpo, « locus sub æthere », puta sub dio. Stilus iste multum est intricatus.
Cœlum autem ipsum vidit apertum, visione imaginaria in plena vigilia, quemadmodum in coruscatione apparet in cœlo apertura quædam, et super dorsa, id est convexum, cœli Jesum, infinitis humana specie ipsi adsistentibus angelis, id est, conspexit « Jesum » quasi insidere illi convexo, cum innumerabilibus « angelis » in « humana » effigie « adsistentibus » ei, juxta illud Danielis:6 Decies millies centena millia adsistebant ei. Et hæc quidem videre desuper, et ipsum mirari, id est, Carpus dixit se vidisse hæc desuper, et se inde esse miratum.
Deorsum autem inclinatum, se Carpus dixit videre et solum ipsum, id est, quum inclinasset se ad videndum inferius, vidit tantummodo, ad tristem hiatum et obscurum, discissum, id est ad furnum præfatum in se tetrum et retro grandem, quamvis ex igne clarificatum, et viros quidem illos quibus calumniabatur, id est, quos coram Deo indiscrete accusavit, ante ipsum, id est ante se, juxta os stare hiatus, tremulos et miserabiles, jam pene deponendos, id est casuros, a propriorum pedum instabilitate, id est præ imbecillitate et tremore suorum pedum ac crurium.7 Deorsum autem ab hiatu, id est ex fornace, serpentes sursum repere; et circa pedes ipsorum ipsos suppositos, id est applicatos pedibus virorum illorum, aliquando quidem abstrahere involutos, id est pedes illorum, quibus se circumvolverunt, hinc inde pertrahere, simul et gravantes et trahentes, id est, pondere suo pedes illorum gravarunt et violenter traxerunt; aliquando autem dentibus et palatis percutientes et suburgentes, id est, serpentes illi quoque mordebant dentibus et caudis suis pungebant viros illos, et per omne ad tristitiam immittere machinatos, id est, per omnia quæ agebant, incutere maximum mœrorem et pavorem miseris illis paratis seu datis ad tanta supplicia. Esse autem et viros quosdam in mediis serpentibus, id est, vidit quoque inter serpentes stare « viros » tortores, id est dæmones in forma virorum, contra viros prædictos constitutos, commoventes simul et impingentes et percutientes, id est, qui viri seu dæmones in specie virorum, erant constituti contra illos duos, et trahebant ac impingebant eos.
Videbantur autem esse casuri illi, id est, duo viri illi videbantur mox in fornacem ruituri, partim quidem inviti, partim autem et voluntarii: quod exponitur per verba sequentia: a malo quidem paulatim coacti, id est violenter impulsi a malis ipsis, simul et persuasi quia non possent evadere, vel ut citius eruentur a præsentibus pœnis, sicut refert Gregorius clamasse fratrem a dracone oppressum: Faciat quod facturus est.
Dicebat autem et Carpus, se ipsum delectari deorsum inspicientem, superiora vero negligere, id est, in tantum dixit se delectatum fuisse in illorum tormentis, quod non curavit sursum adspicere Jesum et angelos; molestari autem et pusillanimem esse, id est moleste ferre, quoniam nondum ceciderant, id est, quia non tam cito corruerunt in fornacem ut æstimabat, et rei multoties suppositum, id est, frequenter intuitum quando laberentur in ignem, et debilitatum et contristatum fatigari, id est, lassatum se dixit præstolando illorum demersionem in ignem, cum sui ipsius debilitatione et contristatione ex combustionis illorum dilatione.
Et respicientem difficulter ad superiora, videre quidem rursus cœlum, sicut et prius viderat; Jesum autem miseratum, id est misericordia motum, super id quod fiebat circa duos illos, consurgere ex supercœlesti throno ad succurrendum illis, et usque ad ipsos descendentem, manum bonam extendere ad illorum liberationem, et angelos cum ipso accipientes alium aliumque tenere viros, id est, unum angelum accipientem et tenentem unum illorum duorum ne caderet in fornacem, et alium angelum tenentem alium duorum illorum ne caderet, sicque tenuisse viros illos.
Et dicere Carpo Jesum, secundum quod retulit mihi Carpus: Manu jam extenta percute contra me de cetero: quod dixit, non ut sic fieret, sed ad aliquid designandum, sicut subjungitur: paratus enim sum et rursus pro hominibus salvandis pati, id est, in tantum diligo eos, quod quantum in me est, mallem pro eis iterum crucifigi, quam eos damnari permitterem ex defectu meæ subventionis, si scilicet passio mea semel impensa, non sufficeret pro illorum salvatione; et hoc amicum mihi, non quod alii peccent ho- mines, id est, id præcipue carum est mihi, ut homines quicumque non peccent. Sed vide, o Carpe, si bene habet tibi, id est, an placeat et bene stet in animo tuo, mansionem in hiatu et cum serpentibus commutare, id est « mansionem » mutare post hanc vitam demorando in fornace tartarea « cum serpentibus infernalibus, pro mansione cum Deo et bonis amatoribus hominum angelis. Quod si commutatio ista tibi non placet, acquiesce scriptis hujus epistolæ.
Hæc sunt quæ ego quum audierim, credo vera esse. Carpus namque fide dignus fuit ob suam eximiam sanctitatem, qui et martyr effectus est.
TRANSLATIO JOANNIS SCOTI
HEBRÆORUM historiæ aiunt, o nate Demophile, et sacrum illum Moysen per multam mansuetudinem divina amicitia digne factum. Et si aliquando eum extra divinum vultum scribunt, non tamen prima mansuetudine expellunt. Dicunt vero quia valde arroganti et resistenti divinis consiliis, iratus furore sit Dominus. Quum autem ipsum prædicatorem faciunt divinis judicibus dignis, ex ante habita boni divina imitatione prædicatur. Etenim erat mansuetus nimis, et propter hoc dicitur famulus Dei, et in divinam visionem simul omnibus Prophetis dignior. Sed et ad eum et Aaron duri quidam de principali sacerdotio et gentis principatu contendebant superare, omni quidem amore honoris et amore principatus, et accepit Deo judice populi præstantiam. Quandoquidem et superimposuerunt ei, et de prioribus improperantes minabantur, et jam fere prævaluerunt, clamavit quidem mansuetus Deum in salutem. Confisus est autem valde humilis, quoniam omnibus esset malis inchoatis inaccusabilis. Jam enim (nam oportuit colloquentem Deo optimo, ad hoc præcipua similitudine quantum licet reformari) intelligebat Deo amabiles operationes. Quid autem Dei patrem David faciebat Dei amicum? Etenim optimus exsistebat, et erga inimicum optimus : Inveni, inquit superoptimus, amicus optimus, virum secundum cor meum. Et quidem lex optima donata est et subjugatis inimico providere. Et Jacob, ut malitiam non habens, justificatus est. Et Joseph in supergredientes fratres non vindicavit. Et Abel simpliciter et insuspecte convenit fratricidæ. Et omnis Theologia deiformes prædicat non ante intelligentes mala, non ante facientes, sed neque ab aliorum malitia ex optimo mutatos; econtra deiformiter et in malos benefacientes, et expandentes in ipsos multam bonitatem, et ad simile clementer evocantes.
Sed superius respiciemus : non virorum sacrorum honestates, non humanorum angelorum bonitatem enuntiantes, propitiantium gentibus et obsecrantium pro eis Deum, et perditis et male agentibus comminantium multitudinibus, et contristantium quidem de malis, lætantium autem salute in optima transvocatorum, et quæcumque alia de benefactoribus angelis Theologia tradit; sed et vere optimi et superoptimi Christi benefacientes radios in silentio accipientes, ab ipsis in divinas optimas operationes ejus clare ducimur. Nam nonne est potentissimæ et super intellectum bonitatis, quia non exsistentia, exsistentia esse facit, et quia omnia hæc ad esse duxit, et omnia vult semper fieri approximantia sibi et communicantia eorum quæ sunt ejus secundum singulorum opportunitatem? Quid autem quia et redeuntibus amabiliter habetur, et contendit et desiderat non indignando amantes, et deliciosos ipsos et in vanum accusantes
Num. xx, 10-12; Drud. 4, 27.
Num. xx, 3, 7, 8.
Hud. xx, 1 et 10.
Hud. 1 et 10.
Act. xx, 22.
Drud. xxii, 4, 5.
Sep. x, 10.
Gen. x, 10.
Hud. 11, 8.
Zech. 1, 12.
Judic. 1, 1.
Is. xxxii, 7; Luc. xx, 7, 10.
Luc. xx, 11 et 10. sustinet, et ipse defendit, magis promittit curare, et ipsis perfectis sic accedentibus accurrit et obviat, et totus totos amplectens salutat, et non accusat de prioribus, sed diligit advenientem, et diem festum agit, et convocat amicos, videlicet optimos, ut sit omnium lætantium habitatio?
Demophilus autem, et si quis alius optimis infestus, valde juste increpatur, et docetur bene, et melioratur. Quomodo enim non oportebat, inquam, optimum in salute perditorum lætari et vita mortuorum? Itaque et in humeros tollit quos vix ab errore convertit, et optimos angelos in lætitiam suscitat; et bonus est super ingratos, et oriri facit solem suum super bonos et malos; et ipsam animam suam ponit pro refugientibus. Tu vero, ut litteræ tuæ declarant, procidentem sacerdoti (ut ais) impium et malum, nescio quomodo de ipso præsens, recalcitrasti. Deinde, quod quidem oportuit, confitetur ad medicinam malorum venire. Tu autem non exhorruisti, sed bonum sacerdotem cum ferocia detraxisti, misertum esse pœnitentis et impium justificantem. Et ad finem: Vade (ais sacerdoti) cum similibus. Et insiluisti, dum non esset justum, ad adyta, et Sancta sanctorum prohibuisti. Et scribis nobis: Quia futurum esset corrumpere sacra, provide salvavi, et adhuc incontaminata custodio.
Nunc ergo ausculta nostris: Non est justum sacerdotem super te ministrantibus aut æque potentibus tibi famulis corrigi; etsi impie agere in divina videatur, et si aliud quid interdictorum redarguatur agens. Si enim inornata et inconsequentia divinissimorum sunt, et finibus et legibus expellis, non habet rationem, pro Deo Deo traditam subverti ordinationem. Non enim in se ipsum Deus partitus est. Quomodo enim stabit regnum ejus? Et si Dei est (ut Eloquia aiunt) judicium, sacerdotes autem angeli et prophetæ (post summos sacerdotes) sunt divinorum judiciorum; ab his divina convenienter tibi per medios ministros, quum sit tempus, disce, per quos et esse fumulus digne factus es. Aut numquid et sacra symbola hoc clamant? Etenim non simpliciter omnibus quidem exaltantur Sancta sanctorum; approximat autem magis his sacre perficientium ornatus, deinde sacerdotum dispositio, consequens autem his ipsa ministrantium. Ordinatis autem famulis portæ talium sunt segregatæ: ad quas et perficiuntur et adstant, non ad custodiam earum, sed ad ordinationem et cognitionem suam, magis populo quam sacerdotales approximantes. Inde sacerdotum sancta ordinatio principalis, recipere eos sacre ponit divinis*, aliis (videlicet interioribus) ipsis dationem quidem tradens. Etenim circa divinum (ut symbolice dicatur) semper stantes altare, amant et audiunt divina clare eis revelata, et procedentes deiformiter ad ea quæ sunt extra divina vela, subjectis famulis, et sacro populo, et purgatis ordinibus, manifestant secundum dignitatem sacra, bene incontaminata custodita, usque dum tyrannice eis insiliens, triumphari tibi Sancta sanctorum coegisti nolentia: et habere inquis sacra et custodire, et quidem neque vidisti neque audisti neque habes quid pertinentium ad sacerdotes, sicut neque veritatem Eloquiorum cognovisti, quotidie ad hæc verbo pugnans, subvertens auditores. Et si quidem gentis principatum quis obtinuit inordinate sibi contra regem, juste punitus est; et si principem justificantem quosdam aut condemnantem, adstans quis sub ipso ordinatorum redarguere ausus sit: nondum enim dico detrahere, et simul ex principatu expellere. Tu, homo, sic audax es contra mansuetum et optimum, et hierarchicam ejus legislationem?*
Et hæc oportuit dicere, quum supra dignitatem quis tentans, tamen convenientia agere videbatur: etenim neque hoc licitum ulli. Quid enim inordinatum Ozias faciebat, adolens Deo? quid autem Saul, immolans? quidve tyrannici dæmones, vere theologizantes Jesum? Sed interdictus Theologia omnis extraneus episcopus; et unusquisque in ordine ministrationis suæ erit. Et solus summus sacerdos in Sancta sanctorum in-
Luc. xv, 32.
Ibid. 4-7.
Ibid. vi, 35.
Matth. v, 45.
Rom. v, 6 et seq.
Matth. xu, 26.
Is. xxx, 18.
Malach. u, 7. de divinis
11 Par. xxvi, 16... 1 Reg. xii, 9; xv, 12. Marc. i, 24; u, 12. Exod. xxviii, 1. 11 Par. xii, 14. trabit, et semel in anno: et hoc in omni secundum legem hierarchica purificatione. Et sacerdotes circumprendunt sancta, et Levitæ non tangent sancta, ut non moriantur. Et iratus est furore Dominus super protervia Ozæ, et Maria lepra percussa, legislatori legem ponere tentans; et in Scevæ filios insiluere dæmonia. Et: Non mittebam eos, inquit, et ipsi currebant, et non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant; et impius immolans mihi vitulum, sicut occidens canem. Et simpliciter dicendum, non sustinet iniquos perfecta Dei justitia. Dicentibus autem ipsis, In nomine tuo virtutes multas fecimus; respondetur: Nescio vos; ite, omnes operatores iniquitatis. Itaque nefas, ut sacra Eloquia aiunt, sancta ultra dignitatem persequi. Attendere vero unumquemque sibi ipsi oportet, et non excelsiora et profundiora noscere, intelligere vero sola secundum dignitatem sibi ordinata.
Quid ergo? inquis, non oportet sacerdotes impie agentes, aut aliud aliquid inordinatorum redarguendos corrigi, solis autem licitum erit gloriosis in lege, per prævaricationem legis Deum dehonorare? Et quomodo sacerdotes manifestatores sunt Dei? Quomodo annuntiant populo divinas virtutes, non cognoscentes suam virtutem? Aut quomodo illuminant obscurati? Quomodo autem divino tradent Spiritu, neque si est Spiritus Sanctus, habitu et veritate credentes? — Ego autem defendam te ad hæc: etenim non inimicus Demophilus, neque patiar te percuti Satana. Nam unaquæque circa Deum dispositio, deiformior magis distante est; et illuminantior simul et illuminatior, magis vero lumini proximior: et non localiter excipiens, sed secundum Dei receptricem opportunissimam proximitatem. Si igitur sacerdotum est dispositio illuminatrix, omnino decidit ex sacerdotali ordine et virtute, qui non est illuminator, aut ubi magis non illuminatus. Et audax mihi videtur hierarchica talis tentans; et neque metuit neque erubescit, divina ultra dignitatem persequens, et arbitrans Deum ignorare quæ quidem ipse a se ipso cognovit, et seducere arbitrando falsivoce a se patrem vocatum, et audet pollutas suas blasphemias (non enim dicerem orationes) in divina symbola christiformiter superorare. Non enim est ipse sacerdos, non est, sed inimicus, dolosus, illusor suimet, et lupus in divinam plebem ovina pelle armatus. Sed non Demophilo hæc justum corrigere. Non enim Theologia injuste justificationes jubet persequi. Justa autem est persequi, quum distribuere vult quis unicuique secundum dignitatem. Juste hoc omnibus persequendum, non ultra eorum dignitatem et ordinem. Quoniam et angelis justum distribui quod secundum dignitatem et distribuitur: verumtamen non a nobis, o Demophile; per ipsos autem nobis ex Deo, et ipsis per jam præcellentes angelos. Et simpliciter dicendum, in omnibus exsistentibus, per prima secundis distribuuntur quæ sunt secundum dignitatem, ab omnium ordinatissima et justissima providentia. Ipsi quidem ergo et aliis subsistere a Deo ordinati, distribuunt post se et obedientibus secundum dignitatem. Demophilus autem verbo et furori et concupiscentiæ, quæ sunt secundum dignitatem segreget; et ne injuriam faciat sui ordinationi, sed principetur subjectis superius verbum. Etenim in ecclesia videntes servum domino, et seniori juniorem, aut et filium patri maledicentem, simul et sequentem, et plagas superponentem; impie agere putaremur, nisi melioribus accurrentes adjuvissemus: et quidem sane illi antea juste fecerunt. Quomodo non et confundemur, præsentes a furore et concupiscentia injustificatum verbum, et ex Deo datum magisterium expellens, et in nobis impietatem et injustam inordinationem et seditionem et inornatum suscitantes? Merito beatus noster ex Deo legislator, non dignatur Ecclesiæ Dei præesse nisi propriæ domui bene jam præsidentem. Etenim ordinans se ipsum, et alterum ordinat; et qui alterum, et domum; et qui domum, et civitatem; qui civitatem, et gentem. Et simpliciter dicendum, ut Eloquia aiunt, qui in pauco fidelis, et in multo fidelis est; et qui in pauco infidelis, et in multo infidelis est. Ipse quidem ergo concupiscentia et furore et verbo, quæ sunt secundum dignitatem segrega. Tibi autem præsunt divini ministri, et his sacerdotes, summi vero sacerdotes sacerdotibus, et summis sacerdotibus Apostoli et Apostolorum successores. Et sicubi quis et in illis eo quod debet erraverit, ab æquepotentibus sanctis iterum dirigetur; et non circumvertetur ordo super ordinem, sed unusquisque in ordine suo et administratione sua erit. Tanta tibi a nobis de sciendo et agendo quæ tua sunt.
De autem in virum (ut inquis) impium et peccatorem inhumanitate, nescio quomodo defleam contritionem dilectissimi mei. A quo enim æstimas famulos a nobis ordinari? Etenim si non in bono, omnino ubi et nobis necesse sit te esse, et secundum nos famulatu omni alienum. Et vide a te etiam Deum quærere et sacerdotes alios, et ab illis curari magis quam perfici, et esse consuetæ inhumanitatis immansuetum ministrum. Numquid nos ipsos ad omnino factum perfecimus, et non indigemus divinæ ex se ipsa humanitatis? An duplum peccatum, ut Eloquia aiunt, secundum impios peccamus, nescientes in quo offendimus, sed et justificantes nos ipsos et æstimantes viderè, vere autem non videntes? Expavit cœlum super hoc, et exhorrui ego, et diffido in me ipso. Et si non tuas insequerer, quasi non deberem bene cognoscere litteras, non fortassis reprehensæ sunt. Siquidem alii me quidam de te consulere dignum ducebant, quia Demophilus æstimat optimum in omnia Deum non esse humanum, neque se ipsum indigere miserentis aut salvantis. Sed et sacerdotes ex procreatione digni bonitate portare ignorantias populi, bene sciunt quia et ipsi circumvolvuntur infirmitate. Sed divinus sanctus perfector ad alienatam exivit: et propterea peccatoribus (ut sacra Eloquia aiunt) segregatus, et in se ipso dilectionis ostensionem facit ovium clementissimam pastoralitatem. Et malum quidem vocat, non dimittentem conservo debitum, neque particulariter tradentem donante sibi omne multa bonitate. Justi autem propriis ejus perfruuntur. Super his necessarium timere et me et Demophilum. Etenim et in ipsum impie agentibus, in se patiendo remissionem ducit a Patre. Comminatur et discipulis, quia et impietate immisericorditer dignum duxere judicare persequentes eum Samaritanos.
Hoc autem toties dictum non feroci epistola. Sursum enim et deorsum fremis. Sic non te ipsum, sed Deum vindicasti. Propter malitiam, dic mihi, bonum? Cessa. Non habemus summum sacerdotem non potentem compati infirmitatibus nostris; sed et sine malitia est, et misericors. Non contendet, neque clamabit. Et ipse mansuetus, et ipse propitiatio est de peccatis nostris. Itaque non recipimus tui non zelandos motus, neque si multoties recipies Phinees et Eliam. Hæc enim audiente Jesu, non placebant mitis tunc et optimi spiritus imparticipes discipuli. Etenim sacratissimus noster mirabilis ordinator, in mansuetudine docet oppositos doctrinæ Dei. Doceri enim, non puniri, oportet ignorantes: sicut et cæcos non crucifigimus, sed manuducimus. Tu vero et respicere in lumen inchoantem virum quasi puer novus dans repellis, et cum multa confusione procidentem ferocitate recalcitras. Hoc autem multo horrore dignum, quod Christus super montes (optimus ens) errantem inquirit, et refugientem advocat, et inventum vix in humeros tollit. Numquid, rogo, non male sic de nobis ipsis consiliamur? Numquid in nos ipsos impellimus telum? Quod quidem injuste facere quosdam, sive econtrario bene facere, conantes, illis quidem non semper egerunt quæ voluerunt; sibimet autem malitiam aut bonitatem consociantes: qui divinis virtutibus aut diuturnis pleni passionibus erunt. Et ipsi quidem angelorum bonorum sequaces et comites, et hic et illic cum omni consecratione et libertate ab omnibus malis, in semper exsistentia sæcula beatissimas sortientur quietes, et cum Deo semper
Jer. u, 13.
Hebr. v, 2.
Ibid. vii, 26.
Joann. xxi, 15-17.
Matth. xviii, 23-24.
Luc. xxiii, 34.
Ibid. ix, 54-56.
Hebr. iv, 15.
Matth. xu, 19.
Ibid. xi, 29;
I Joann. u, 2.
Luc. ix, 54-56.
II Tim. u, 25.
Luc. xv, 4, 5.
I Thess. iv, 16. erunt: quod est omnium bonorum maximum. Isti autem discedent divina simul et sua pace, hic et post mortem similiter simul obscuris erunt dæmonibus. Propterea nobis multa sollicitudo cum Deo optimo fieri, et esse cum Domino semper, et non malis ex justo consegregari, quæ secundum dignitatem ex nobismetipsis sustinentes: quod quidem ego omnium maxime timeo, et oro omnium malorum particeps non esse.
Et si vis, et divinæ visionis sancti cujusdam viri recordabor: et non ridebis, vera enim dicam. Dum essem aliquando juxta Cretam, sanctus introduxit me Carpus, vir (et si quis alius) per multam puritatem animi ad divinas visiones valde opportunus. Et quidem neque sanctis mysteriorum sacrificiis conabatur, nisi prius ipsi secundum ante perfectas orationes sacras et propitiatas visione supermanifestata. Dicebat igitur se aliquando contristatum ab infidelium quodam. Tristitia autem ejus erat, quia ab Ecclesia ille quemdam bonum seduxit, adhuc lætis ipsis diebus consummatis. Oportebat utrumque divinitus superglorificare, et Deum salvatorem comprehendentem, accipientem eum quidem convertisse, hunc vero bonitate vicisse, et non relinquere admonitum et per vitam omnem usque hodie, et sic in divinam eos ducere cognitionem, tanquam jam et circumexstinctis ipsis lucidatis, et irrationabilibus ferocibus in lege justa sapere coactis. Sed in se ipso non prius hoc patiens, nescio quomodo tunc multam quamdam inclementiam et amaritudinem intexens, infirmatus est quidem sic male habens. Vespera enim erat. Circa autem medias noctes (solebat enim in hoc tempus ipse ex se ipso ad divinas laudes evigilare) surgit quidem, neque somnis ei multum exsistentibus, et semper offendentium extrinsecus perturbatione abutens. Stans tamen in divinum eloquium, non recte frenatus est;8 et indignatus est, non esse justum dicens si viverent viri impii et subvertentes vias Domini rectas. Et hæc dicens, petiit a Deo igne quodam cœlesti utriusque insimul immisericorditer quiescere vitas. Hæc autem dicens, ait putasse videre subito domum in qua quidem stabat, concussam prius ex tecto, in duo media divisam, et quemdam rogum multæ lucis in conspectu suo, et talem (videbatur enim ceterum sub æthere locus) ex cœlesti regione usque ad se descendentem; cœlum autem ipsum reflagrans, et in dorso cœli ipsum Jesum, innumeris humaniformiter ipsi adstantibus angelis: et hæc quidem vidisse desursum, et se mirari. Deorsum vero incurvans Carpus: Videbam, inquit, et terram profundam, hoc ad tristitiam est chasma, et tenebrosum separatum; et quidem viros illos (quibus calumniabatur ante ab ipso) juxta ostiolum stetisse chasmatis subtremulos, miseros, tantum nondum descendentes a propriorum pedum instabilitate; deorsum autem a chasmate, serpentes repere, et circa pedes eorum suppositos, aliquando vero retrahere, involutos simul et aggravantes et trahentes, aliquando autem dentibus aut palatis tumescentes aut suburgentes, et semper in tristitiam immittere machinantes; esse autem et viros quosdam in medio cum serpentibus, contra viros superadjectos, concutientes simul et subvertentes et percutientes. Videbantur autem esse ad interrogandum illi quædam quidem nolentes, quædam vero volentes, a malo post pauca vim facientes simul et interrogantes. Dixit autem Carpus se ipsum delectari deorsum videntem, eorum autem quæ sursum, negligere; indignari autem et parvi pendere, quia non ceciderunt jam, et rei toties superadjicientem et non valentem, contristari et fatigari; et respicientem vix, videre quidem iterum cœlum, sicut prius videbat, Jesum autem miserentem facti, exsurgere supercœlesti throno, et usque eos descendentem, manum optimam præstare, et angelos cum ipso accipientes alium aliunde recepisse viros; et dicere Carpo Jesum: Manu jam ante præordinata puer secundum me residuum; paratus enim sum iterum pro hominibus resalvandis pati, et amabile mihi hoc, non aliis peccantibus hominibus. Verumtamen vide si bene habere tibi in chasmate et cum serpentibus mansionem, commutatione ejus quæ est cum Deo et optimis et humanis angelis. — Hæc sunt quæ ego audiens credo vera esse.
EPISTOLA IX
TITO PONTIFICI PER EPISTOLAM INTERROGANTI QUÆ SIT SAPIENTIÆ DOMUS, QUÆ PATERA, QUI CIBI EJUS, ET QUI POTUS.
SANCTUS quidem Timotheus, o honestissime Tite, nescio an aliquid scripserim de theologicis signis, cujus ille ignarus abscesserit. Ceterum in Significativa theologia, omnia illi quæ in divinis Litteris de Deo indigne dici plerisque videntur, diligentissime enucleare curavimus. Nam absurditatem profecto maximam imperitis ac rudibus animis imprimunt arcanæ illius sapientiæ patres, quum per obscura quædam ænigmata, divinam illam plenamque mysteriis ac profanis inaccessam veritatem enuntiant. Atque ea ratio est cur plurimi divinorum mysteriorum verbis difficile credimus. Ea enim cum adhærentibus sibi tantum vernaculis et carnalibus signis adspicimus, quum his amotis, ipsa in se ipsis nuda atque ad purum liquida intueri debeamus. Ita enim vitæ fontem digna demum veneratione prosequimur, si hunc in se ipsum fundi et in semetipso stare videamus, atque unam quamdam vim simplicem, se moventem, per se operantem seque ipsam non deserentem intelligamus, scientiarumque omnium scientiam esse ac semper se ipsam per se ipsam intueri fateamur.910
Ps. xxxv, 10; Eccl. 1, 5.
Oportere igitur existimavimus a nobis quum illi tum ceteris, omnigenas formas exponi quæ de Deo sacratissime, symbolice significativeque finguntur. Namque exteriora velamina perquam sane multa indignitate plena sunt, quæ instar effecta prodigii, minus probabilia videantur, puta: quum in supersubstantiali illa divina generatione, ventrem Dei Deum corporaliter gignere fingunt, Verbumque in aere ex corde viri illud eructante profundi, et Spiritum ex ore spirantis prodire, describunt, ac sinus Dei Patris corporeo more Filium ulnis complectentes, nobis cum laude pronuntiant; sive quum ista per inferiora quælibet et quæ humo prodeunt, signant, atque quum arbores quasdam et virgulta et flores radicesque inducunt; sive quum inundantes aquarum fontes, aut splendorum lucis productivas generationes, seu alias quaslibet descriptiones (quæ supersubstantialia multiplicis theologiæ sacramenta dignissime reserent) ponunt; item quum intelligibilibus Dei providentiis, aut donis, aut insinuationibus, aut virtutibus, aut proprietatibus, aut terminis, aut mansionibus, aut processibus, aut discretionibus, aut conjunctionibus,11121314
Ps. cix, 3.
Ps. xliv, 2.
Ps. xxxii, 6.
Joann. 1, 18.
Eccl. xxiv, 17-23.
Ibid. 40-43.
Sap. vu, 26.
Hebr. 1, 3. humanam Deo effingunt formam et ferarum et aliorum animalium ac plantarum lapidumque varias species, et ornatum illi muliebrem aut barbaricas armorum instructuras applicant, et vasorum fictoriam seu conflatoriam veluti opifici vulgari attribuunt, et equos illi et currus sedesque substernunt, ac dapes quasdam veluti coquorum commentis et arte conficiunt, bibentemque et ebrium ac dormitantem crapulaque distentum dicunt. Quid memorem iras, dolores, omnimoda juramenta, pœnitentias, maledicta, furores, multimodas item obliquasque frustratarum promissionum rationes? giganteam illam in Genesi expugnationem, quando viris illis potentibus ex metu dicitur insidiari, idque quum ædificium illud non pro aliorum injuria, sed pro salute sua molirentur? Consilium quoque illud quid referam, adversus Achab fraude ac deceptione capiendum, in cœlo concinnatum? quid item Canticorum carnales ac adamatorios meretriciosque quamplurimos affectus, et quæque alia sacra et visibilia signa occultis obducta et in multitudinem excrescentia, divina fictio sacris audacius inseruit, atque effinxit singularibusque et individuis, quæ divisionem admittunt, et figurativa atque multiformia iis quæ formam figuramque non capiunt?
Quorum profecto si quis intueri possit intimum secretumque decorem, mystica esse omnia et divina mirabitur, atque ingenti theologiæ lumine plena. Neque enim putandum est visibilia signa sui causa fuisse conficta; verum arcanæ illius plurimisque invisibili scientiæ idcirco circumdata, ne profanis fierent pervia quæ sacratissima sunt, solisque veris ac legitimis Divinitatis amatoribus aperta paterent: quippe qui puerilem omnem sensum atque imaginem, sacra signa discutiendo, deponerent, ac simplicitate animi et contemplativæ ratione virtutis, ad simplicem illam atque omnino mirabilem ac supereminentem signorum veritatem penetrare sufficerent. Et hoc præterea operæ pretium est animadvertere, duplicem esse theologorum traditionem: arcanam alteram ac mysticam, alteram vero manifestam atque notiorem; et alteram quidem significativam ac perficientem, alteram vero sapientiæ esse studiosam ac demonstrativam. Connexum vero intextumque est effabili, quod dici non potest. Atque illud quidem persuadet, colligit ac confirmat veritatem; hoc autem agit, atque indocibilibus occultisque docendi modis conciliat collocatque in Deo. Ne in ipsa quidem sanctissimorum sacramentorum celebratione, sancti illi nostræ seu legalis traditionis magistri, divinis atque honestissimis abstinuere signis. Sed et ipsos quoque sanctissimos angelos divina mystice per ænigmata propalare cernimus, ipsumque Jesum in parabolis divina, per typicæ mensæ apparatum deifica mysteria tradere. Fuit enim profecto conveniens ut non modo illibata plurimis servarentur sancta sanctorum, verum ut et ipsa quoque hominum vita, quæ individua simul ac divisibilis est, pro captu et modo suo divinis cognitionibus illustrata doceretur: et impassibilis ipsius pars, ad simplices atque intimas divinarum imaginum species contuendas secerneretur; quæ vero passibilis est, vernacule (ut ita dixerim) illiceretur una, atque ad capienda quæ sunt augustissima, præelaboratis typicorum signorum fictionibus intenderetur: cui quidem nimirum natura cognata sunt hujusmodi ex nostris sumpta velamina. Quod indicant quicumque quum apertam et extra velamina audierint theologiam, in se ipsis imaginem aliquam fingunt, quæ illos ad dictæ theologiæ intelligentiam manuducat. Sed et ipsa mundi visibilis fabrica, invisibilibus Dei, quemadmodum et Paulus et verax ratio docet, subsignatur.1516 Quocirca et theologi alia quidem civiliter atque legitime, alia vero purgate et incontaminate perspiciunt; et alia humane ac medie, alia ultra humanam consuetudinem atque perficiendo, discutiunt; atque interdum quidem a visibilibus legibus, interdum vero ab invisibilibus (prout subjectis sacris Litteris et mentibus et animis congruit) docent. Neque enim historia simplici et vacua, sed vitali perfectione, subnixus est illorum omnis et per omnia sermo.
Oportet igitur et nos, omissa de hisce opinione vulgari, intra sacra signa tota intentione penetrare, neque ea debito honore privare, quum sint divinarum figurarum germina, expressiones atque formæ, ac secretissimorum excellentiumque spectaculorum evidentes imagines. Non enim sola supersubstantialia et intelligibilia ac divina lumina typicis variantur signis, sicuti quum supersubstantialis Deus ignis dicitur, et intelligibilia eloquia Dei ignita memorantur;1718 verum et intelligibilium intellectualiumque angelorum sacræ illæ distinctiones, variis formis et multiplicibus igneisque figuris describuntur. Atque aliter ipsam ignis imaginem, quum de Deo (qui omnem intelligentiam superat) dicitur, oportet accipere;19 aliter, quum de intellectualibus ejus providentiis sive rationibus, aliter quoque, quum de angelis enuntiatur: ac priorem quidem illam imaginem, secundum causam, sequentem vero, secundum substantiam, tertiam, secundum participationem, atque alia aliter, sicuti digna cujusque speculatio et erudita dispositio sancit, accipere convenit; et non temere ac passim sacra signa miscere, sed ipsa congrue causis, sive substantiis, sive virtutibus, sive ordinibus meritisve ac dignitatibus discernere, quorum etiam sunt enuntiantia signa.
Et ne modum excedamus epistolæ, ad ipsam jam propositam nobis quæstionem veniamus. Dicimus itaque, escam omnem vim habere perficiendi quos nutrit, dum imperfectum illorum atque indigentiam replet, et infirmitatem curat, vitamque custodit, et revirescere facit ac renovat, et vitalem illis jucunditatem copiamque largitur, prorsusque mœstitiæ et imperfectionis omnis expultrix, lætitiæ vero ac perfectionis indultrix est.20 Rite igitur sapientissima benignissimaque Sapientia divinis laudatur Eloquiis, quod mysticum craterem statuat, sacrumque ipsius propinet poculum, solidiores quoque ante cibos proponens, et cum alta prædicatione, ipsam desiderantes benignissime invitans. Duplicem ergo divina Sapientia proponit escam, solidam alteram atque durabilem, alteram liquidam et quæ profunditur. In cratere quoque providentissimæ benignitatis suæ gratiam copiamque largitur. Crater enim rotundo et patulo ore quum sit, providentiæ omnium (quæ initio et fine caret, patensque et explicita, omnia ambit et continet) signum profecto est. Verum quoniam et ad omnia prodiens, in se ipsa manet, subsistitque in immobili identitate sua, neque prorsus a se ipsa discedit, stabiliter firmiterque locata; ipse quoque crater stare memoratur. Ædificare autem sibi domum Sapientia dicitur, et in ipsa solidos cibos et pocula crateremque proponere, ut omnibus divina digne conjicientibus perspicuum sit illum esse perfectam providentiam, qui omnibus, ut sint ac bene sint, auctor est et causa, et procedit ad omnia, et in omnibus fit, et omnia continet. Atque idem rursus in eodem per eminentem excellentiam, nihil in nihilo secundum nihilum est; sed excipitur ab omnibus, ipse in se ipso identidem ac sempiterne subsistens et stans et manens, semperque eodem modo ac similiter se habens. Et nequaquam extra se fit, neque a sede propria et immobili mansione atque substantia deficit; verum et in ipsa providentiæ suæ integra perfectaque bonitate cuncta disponit. Et procedit ad omnia, et in se ipsa manet; et stat semper atque movetur, et neque stat neque movetur: sed providentiæ (ut ita dixerim) officia et actiones, dum stat immobilis, peragit; atque dum providet, in sua illa stabilitate, divinæ ratione naturæ, omnino mirabiliter manet.
Sed enim, dixerit quispiam, quis solidus est et quis liquidus cibus? Hujusmodi enim benigna Sapientia largiri simul ac providere laudatur. Arbitror itaque solidum cibum, intellectualis perseverantisque perfectionis atque identitatis significationem præferre, per quam intellectuales illi sensus, secundum stantem ac potentissimam et singularem individuamque scientiam, divina participant, quibus beatissimus Paulus solidi veraciter cibi a Sapientia accepti, consortium et participium tradit. Porro liquidum cibum, inundantiam illam large manantem atque ad omnia prodire festinantem, sed adhuc per varia et plurima atque dividua, ad simplicem et fixam atque constantem Dei scientiam, eos quos alit, pro captu ac modo singulorum, bonitate præcipua manuducentem, signare certum est. Idcirco divina ac spiritualia Eloquia, et rori et aquæ et lacti et vino ac melli merito assimilantur, quod et vivificandi atque fecundandi veluti in aqua, et ad incrementum perducendi ut in lacte, et recreandi ut in vino, et purgandi simul atque conservandi velut in melle, habeant vim. Hæc enim Sapientia divina accedentibus ipsis præstat affluentiam, indeficientium dapum inundantiam largiens, superemanans atque supereffundens. Istud nempe veraciter epulari est; atque ideo vivificans simul, et parvulos nutriens et renovans atque perficiens celebratur.
Juxta hanc nempe sacram convivii expositionem, et ipse bonorum auctor omnium Deus inebriari perhibetur, propter plenissimam et quæ omnem intelligentiam superet, divinæ epulationis, sive (ut verius loquar) bonitatis, perfectissimam atque ineffabilem immensitatem. Sicut enim nostro more in deteriorem partem ebrietas capitur, estque repletio immodica, per quam et mente et sensu excidimus; ita et in Deo, meliorem in partem accipiendo, ebrietas nihil aliud quam plenissima bonorum omnium immensitas quæ in ipso secundum causam præexsistit, intelligenda est. Sed et illum qui ebrietatem comitatur, excessum sensus atque sciendi, Dei excellentiam, quæ omnem refugit intellectum, accipi oportet: per quam excipitur ab intelligendi ratione, quum ea sit excellentia ut intelligere atque intelligi ipsumque esse transcendat. Ac simpliciter omnia quæcumque sunt bona inebriatus esse atque excedere dicitur Deus, quippe qui eis omnibus, immensitatis totius eminentia, et plenissimus est, et rursus extra omnia et ultra omnia segregatus. Ex his igitur admoniti, Sanctorum quoque in regno Dei sacra convivia eadem ratione suscipiemus. Transiens enim, inquit Rex ipse, faciet illos discumbere, et ipse ministrabit eis.21 Insinuant enim ista communem quamdam Sanctorum in divinis bonis concordemque lætitiam, et consentientem societatem, et Ecclesiam primitivorum, qui descripti sunt in cœlis, ac justorum spiritus bonis omnibus consummatos et omnium virtutum plenos, totiusque beatitudinis participatione felices. Porro discubitum illum, requiem ex multis laboribus, et inviolabilem vitam, conversationemque divinam in lumine ac regione viventium omni sacra jucunditate repletam, uberrimorum ac beatissimorum bonorum affluentissimam largitatem, significare putamus, per quam lætitiæ totius plenitudo tribuitur. Hoc profecto lætari est auctore Jesu, qui illos et recumbere facit, et illis ministrat, æternamque requiem donat, ac bonorum omnium largissime distribuit copiam.
Pergens autem inquirere, non fallor, si et laudatissimum illum Dei somnum et evigilationem explicare pergimus . Et postquam divinum dixerimus somnum, esse Dei illam excellentiam exceptam a creaturis omnibus, et nulli communicabilem ex iis quæ providentiæ ratione gubernantur; evigilationem vero, attentionem ipsius ad eorum providentiam qui disciplina vel salute indigent: continuo transibis ad alia theologica signa. Idcirco superfluum esse arbitrati, eadem eisdem de rebus replicando, alia videri dicere, simulque nostri rationem habentes, et quid ratio sibi poscit, hic finem epistolæ facimus, quum plura etiam (ut reor) persolverimus, quam litteris tuis deberemus. Ipsam vero nostram Significativam theologiam integram mittimus, in qua una cum Sapientiæ domo, columnas quoque septem elucidatas invenies, et solidum ipsius cibum in victimas panesque divisum; quæ sit etiam vini commixtio, quæ item crapula ex Dei ebrietate proveniens. Et ipsa etiam quæ modo diximus, in ea latius tractata reperies. Est enim, ut reor equidem, omnium significativarum theologiarum inventrix optima, et sanctarum Scripturarum sacris traditionibus ac veritatibus congruens.
Footnotes
-
* igitur ↩
-
Matth. xii, 15-17. ↩
-
Pr. cxvii, 62. ↩
-
tamen ↩
-
Aet. xii, 10. ↩
-
Dan. vi, 10. ↩
-
* adstare ↩
-
Act. xii, 10. ↩
-
Ps. xxxv, 10; ↩
-
Eccli. i, 5. ↩
-
Hebr. i, 3. ↩
-
Sap. vii, 26. ↩
-
Eccli. xxiv, 17-23. ↩
-
Joann. i, 18. ↩
-
Hebr. xI, 3. ↩
-
Rom. 1, 20; ↩
-
Ps. cxviii, 140. ↩
-
Deut. IV, 24. ↩
-
Ps. cII, 4. ↩
-
Prov. IX, 2, 5. ↩
-
Luc. xii, 37. ↩
Chapter 19 of 30