Skip to the text

Articulus 25

QUID DEI EBRIETAS, ET DISCUBITUS BEATORUM IN CŒLIS, MYSTICE DESIGNENT.

J UXTA hanc nempe sacram convivii expositionem, et ipse bonorum auctor omnium Deus inebriari perhibetur, propter plenissimam et quæ omnem intelligentiam superet, divinæ epulationis, sive (ut verius loquar) bonitatis, perfectissimam atque ineffabilem immensitatem. Unde in Apocalypsi: Si quis, inquit, aperuerit mihi, intrabo ad illum, et cœnabo cum illo.

Sicut enim nostro more in deteriorem partem ebrietas capitur, ebrietas videlicet corporalis (attamen ebrietas spiritualis laudatur, juxta illud in Hymno: Læti bibamus sobriam ebrietatem spiritus; in Jeremia quoque: Factus sum quasi vir ebrius et quasi homo madidus vino, a facie Domini et a facie verborum1 sanctorum ejus), estque repletio immodica, id est non modica, per quam et mente et sensu excidimus, id est, usu rationis privamur; ita et in Deo, meliorem in partem234567 accipiendo, ebrietas nihil aliud quam plenissima bonorum omnium immensitas quæ in ipso secundum causam præexistit, intelligenda est, id est, ab æterno fuit in Deo secundum plenitudinem suam fontalem et secundum primordialem causalitatem; non tamen solum causaliter est in Deo.

Sed et illum qui ebrietatem comitatur, excessum sensus, id est, sentiendi defectum qui sequitur corporalem « ebrietatem », atque sciendi, Dei excellentiam, quæ omnem refugit intellectum, accipi oportet, id est incomprehensibilitatem ipsius; per quam excipitur ab intelligendi ratione, quum ea sit excellentia, id est, quia ista est excellentia Dei, ut intelligere quod dicitur, atque intelligi ipsumque esse transcendat, id est, quod Deus excedit omnium cognitionem activam et passivam, ac omnium esse. Ac simpliciter omnia quæcumque sunt bona inebriatus esse atque excedere dicitur Deus, id est, omni bonitate et perfectione simpliciter dicta superplenissimus est, cunctisque plenior infinite, quippe qui eis omnibus, immensitatis totius eminentia, et plenissimus est, imo potius est ipsa plenitudo et eminentia finem non habens, et rursus extra omnia et ultra omnia segregatus, id est, nullo exclusus, et omnia infinite excedens.

Ex his igitur admoniti, Sanctorum quoque in regno Dei sacra convivia eadem ratione suscipimus, id est, spiritualiter esse intelligenda approbamus ea quæ in Scripturis dicuntur de epulis et refractionibus Beatorum in patria.8 Transiens enim, inquit Rex ipse, id est Christus Rex regum, in Evangelio, faciet illos discumbere, et ipse ministrabit eis. Sic namque in Luca legitur: Amen dico vobis, quod præcinget se, etc.9

Insinuant enim ista communem quamdam Sanctorum in divinis bonis concordemque lætitiam, et consentientem societatem, id est, ista quasi corporaliter dicta, spiritualiter et anagogice denotant quod Beati inter se et cum Deo inviolabiliter sunt concordes, ac solo Deo universi inavertibiliter perfruuntur, ac invicem dulciter sibi congaudent de omni felicitate et gloria sua; et Ecclesiam primitivorum, qui descripti sunt in cœlis, ac justorum spiritus bonis omnibus consummatos: ista ex epistola ad Hebræos sumpta sunt, et designant cives cœlestes esse, quorum nomina scripta sunt in cœlis;10 et omnium virtutum plenos, totiusque beatitudinis participatione felices, ita quod beatitudo unius redundat in alium, imo universorum et singulorum in universos et singulos.

Porro discubitum illum, requiem ex multis laboribus, et inviolabilem vitam, conversationemque divinam in lumine ac regione viventium omni sacra jucunditate repletam, uberrimorum ac beatissimorum bonorum affluentissimam largitatem, significare putamus, per quam lætitiæ totius plenitudo tribuitur: id est, existimamus quod in verbis illis Christi, per accubitum intelligenda sit beatifica requies electorum, qui in cœlis plene et sine fine quiescunt ab omni labore, afflictione, inquietudine et dolore vitæ præsentis, et dicunt:11 Laqueus contritus est, et nos liberati sumus;12 itemque: Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti;13 et rursus: Ubi est, mors, victoria tua? Et habent in se omnia genera condecentium voluptatum. Hoc profecto lætari est auctore Jesu, qui illos et recumbere facit, et illis ministrat, æternamque requiem donat, ac bonorum omnium largissime distribuit copiam, id est, Christo exsistente Beatis « auctore », id est causa, tantæ lætitiæ ac salutis.

Footnotes

  1. Jer. xxiii, 9. ↩

  2. Apoc. x, 10. ↩

  3. Prov. ix, 2. ↩

  4. 1 Cor. iii, 1. ↩

  5. Is. xi, 9. ↩

  6. Ezech. xxxvi, 25. ↩

  7. Deut. xxxii, 1. ↩

  8. *suscipiemus* ↩

  9. Luc. xii, 37. ↩

  10. Hebr. xii, 23. ↩

  11. Ps. cxxiii, 7. ↩

  12. 1 Cor. xv, 55. ↩

  13. Ps. lxxxix, 15. ↩

Chapter 26 of 30